Bible

 

Ezechiel 23:47

Studie

       

47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 960

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

960. "Ite, effundite phialas irae Dei in terram." - Quod significet statum ecclesiae devastatae, constat ex significatione "phialarum irae Dei", quod sint mala et falsa quae devastaverunt ecclesiam; (nam per "phialas irae Dei" similia significantur quae per "plagas", cap. praeced. 15, vers. 6; nam ibi dicitur quod "septem angeli exiverint e templo habentes septem plagas", ac per "plagas" ibi significantur mala et inde falsa, ac falsa et inde mala, quae devastarunt ecclesiam (videatur supra, n. 949); similia significantur per "iram Dei"; nam "ira Dei" dicitur de malis et falsis, quae bona et vera ecclesiae devastant): et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua [supra,] n. 29, 304, 417 [a] , 697, 741 [b-dl, 752, 876). Quod per "effundere illas phialas in terram", significetur status ecclesiae ita factus, est quia vastationes ecclesiae in Verbo tribuuntur Deo, consequenter quod e caelo profluant, tametsi nihil earum fit ex Deo, sed solum ex homine; ita usque dicitur in Verbi sensu litterae, quia sic hominibus apparet, et ille sensus, quia ultimus est, ex apparentiis consistit.

[2] Quod "phialae" dicantur, est quia phialae sunt vasa, et "vasa" similia significant cum contentis, sicut "calices", "scyphi", "pocula", cum vino aut alio liquore in illis; ac sicut "acerrae" et "thuribula" pro suffitu; et plura alia vasa: causa est, quia sensus litterae Verbi est sensus Divini Veri ultimus, ac ideo consistit ex ultimis quae in Natura sunt; ultima enim sunt, super quibus interiora seu superiora struuntur et fundantur.

Quod "phialae", "calices"; "pocula", "scyphi", "paropsides" dicantur pro contentis, et quod ideo similia significent, constat ex Verbo; ibi enim significant falsa ab inferno, et inde ebrietatem seu insaniam, tum etiam significant tentationes; et quoque vera ex Domino et inde sapientiam. Quod significent falsa ab inferno, et inde insaniam, constat ex sequentibus locis:

Apud Jeremiam,

"Dixit Jehovah, .... Sume calicem vini irae" Jehovae "hunc e manu mea, et bibere fac . . omnes gentes, ad quas Ego mitto te; ut bibant et titubent, et insaniant propter gladium. .... Quando renuerint accipere calicem e manu tua ad bibendum, dices ad eos, Sic dixit Jehovah Zebaoth, bibendo bibetis" (25:15, 16, 28):

per "calicem vini" hic quoque significatur falsum quod ab inferno; per "bibere" significatur appropriare sibi; per "insanire" significatur spiritualiter insanire, quod fit dum falsum vocatur verum, ac verum falsum; per "gentes" quae bibent, significantur mali, et in sensu abstracto mala; nam ibi enumerantur plures gentes quae bibiturae, sed usque non illae, sed mala per illas significantur; et mala sunt quae bibunt, hoc est, appropriant sibi falsa: quod per "calicem vini significetur falsum, patet etiam ex eo, quod dicatur, "Ut insaniant propter gladium"; per "gladium" enim significatur falsum destruens verum.

[3] Apud eundem,

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes" (51:7):

per "calicem auri" significatur falsum destruens bonum; per "Babelem" significatur dominium per sancta ecclesiae super caelum et super animas hominum, ex quo dominio falsa profana scaturiunt: per "inebriare terram" significatur infatuare ecclesiam ita ut non amplius videatur aliquod verum: "vinum" significat, id falsum.

[4] Apud Ezechielem,

"In via sororis tuae ambulasti; ideo dabo calicem ejus in manum tuam: sic dixit Dominus Jehovih, Calicem sororis tuae bibes, profundum et latum; eris in risum et subsannationem, ampla ad capiendum; ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis, calice sororis tuae Samariae; quem bibes et exprimes, et testas ejus comminues" (23:31-34):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia caelestis quoad doctrinam; et per "Samariam" ibi, quae est "soror", significatur ecclesia spiritualis, etiam quoad doctrinam; nam gens Judaica repraesentabat regnum caeleste Domini, et gens Israelitica regnum spirituale Ipsius: hic vero per "Hierosolymam" et "Samariam" significatur ecclesia devastata quoad omne bonum et verum; devastatio plenaria ecclesiae apud gentem Judaicam describitur per "calicem sororis profundum et latum", et quod "implerentur ebrietate et tristitia", quod "calicem biberent, exprimerent, et testas ejus comminuerent": dicitur "calix devastationis et desolationis", quia "devastatio" praedicatur de bono, ac "desolatio" de vero.

[5] Apud Sachariam,

"Ecce Ego pono Hierosolymam in calicem trepidationis omnibus populis circumcirca" (12:2);

apud Habakuk,

"Satiaberis ignominia prae gloria; bibes etiam tu, ut praeputium tuum reveletur; circumibit ad te calix . . Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria tua" (2:16):

"calix" pro falsificato vero, quod in se est falsum, et de quo praedicatur "vomitus ignominiosus"; quare dicitur, "super gloria tua"; per "gloriam" significatur Divinum Verum in Verbo. In Threnis,

"Gaude et laetare, filia Edomi; ...etiam ad te transibit calix, inebriaberis et revelaberis" (4:21):

similia hic per "calicem" significantur.

[6] Apud Davidem,

Jehovah "pluet super impios laqueos, ignem et sulphur, et ventus procellarum portio calicis eorum" (Psalmuss 11:6);

apud eundem,

"Calix in manu Jehovae, et vino miscuit; implevit mixto, et effudit inde; sed faeces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae" (Psalmuss 75:9 [B.A. 8]):

per "laqueos, . ignem et sulphur", significantur falsa et mala seducentia, et per "ventum procellarum" significatur impugnatio veri vehemens; illa dicuntur "portio calicis", quia "calix" ut continens significat illa; per "miscere" et "implere mixto" significatur falsificare verum et profanare illud.

[7] In omnibus his locis tribuitur Jehovae devastatio veri et boni per falsa et mala; nam dicitur, quod "sumerent calicem irae Jehovae e manu Ipsius", quod "Jehovah vino miscuit, et implevit mixto", tum "calix in manu Jehovae"; sed usque intelligendum est quod nihil devastationis sit a Jehovah, sed omne ejus ab homine. Causa quod ita dicatur, est, quia naturalis homo non aliud videt quam quod Deus irascatur, puniat, condemnet et conjiciat in infernum, illos qui Ipsum vilipendunt et blasphemant, verbo qui non Ipsi gloriam dant; quia ita cogitare est naturale, ideo in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, ita dicitur.

[8] Pariter alibi in Apocalypsi,

Qui adoraverit bestiam "bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius" (14 [9,] 10);

"Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius" (16:19);

"Mulier .... habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationis" (17:4);

"Duplicate ei dupla juxta opera ejus; poculo, quo miscuit, miscete ei duplum" (18:6).

Ex his patet quid significatur per "phialas" septem angelorum, quas effuderunt in terram, mare, fluvios, fontes aquarum, solem, super thronum bestiae, fluvium Euphratem, et in aerem; quod nempe sint status devastationis quae per illa describuntur.

[9] Quod "calix" seu "poculum" significet tentationes, constare potest ex sequentibus:

Apud Evangelistas,

Jesus dixit filiis Zebedaei, "Nescitis quid petitis; an potestis bibere poculum quod bibiturus sum, et baptismate, quo baptizor, baptizari? Dicebant . ., Possumus. Tum dixit iis, Poculum meum quidem bibetis, et baptismate, quo baptizor, baptizabimini" (Matthaeus 20:22, 23; Marcus 10:38, 39):

sed haec videantur supra (n. 893) explicata.

Apud eosdem,

"Jesus . . dixit Petro, .... Poculumne, quod dederit Mihi Pater, non biberim illud?" (Johannes 18:11);

Jesus in Gethsemane dixit, "Si possibile, transeat a Me calix hic" Matthaeus 26:39, 42, 44; Marcus 14:36; Luca 22:42):

quod in his locis "poculum" seu "calix" significet tentationes, patet: similiter apud Esaiam (cap. 51:17, 22), ubi etiam vocatur "calix irae Dei", et "calix trepidationis."

[10] Quoniam "calix" simile significat quod "vinum", ac "vinum" in bono sensu significat Divinum Verum, ideo etiam hoc per "calicem" significatur in sequentibus locis:

Apud Evangelistas,

Jesus "accipiens poculum, et gratias agens, dedit" discipulis, "dicens, Bibite ex eo omnes; hoc enim est sanguis meus, ille Novi Testamenti" (Matthaeus 26:27, 28; Marcus 14:23, 24; Luca 22:17, 18):

quia per "sanguinem Domini" significatur Divinum Verum procedens ab Ipso, et similiter per "vinum", consequenter per "poculum", ideo dicitur, "Hoc est sanguis meus"; et quia per Divinum Verum est conjunctio Domini cum ecclesia, ideo dicitur, "Ille Novi Testamenti", seu "Novi Foederis.

(Quod "sanguis Domini" significet Divinum Verum, videatur [supra] , n. 328 [a-c] 329 [a-f] , 476, 748: et quod "foedus" significet conjunctionem, n. 701.)

[11] Apud Davidem,

"Jehovah portio partis meae, et calix meus; Tu sustentans sortem meam" (Psalmuss 16:5):

apud eundem,

"Dispones ante me mensam coram inimicis meis, pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit" (Psalmuss 23:5): 1 in his locis "calix" pro Divino Vero. Quia "calix" id significat, ideo vocatur

"Calix salutum" (Psalm.116:13);

Et "calix consolationum" (Jeremias 16:7).

[12] Apud Marcum,

"Quisquis vos potaverit poculo aquae in nomine meo, quod Christi sitis, .... non perdet mercedem suam" (9:41):

per "potare poculo aquae in nomine meo, quod Christi sitis", significatur docere Verum ex amore Veri, ita ex Domino, similiter facere illud; amor veri propter verum intelligitur per "dare poculum aquae in nomine Domini"; per "Christum" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum.

[13] Apud Evangelistas,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae; . . purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia; ...purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius . . mundum" (Matthaeus 23:25, 26; Luca 11:39):

quod Dominus dixerit "poculum et patinam", est quiacontinens significat idem quod contentum, ita "poculum" simile quod "vinum", et "patina" simile quod "cibus"; per "vinum" significatur verum Verbi et doctrinae, ac per "cibum" bonum Verbi et doctrinae: naturalis homo seu naturalis mens purificatur interius quando falsa et mala remota sunt; contrarium est quando non remota sunt; nam quale interius est, tale fit exterius; non autem quale exterius est, tale fit interius; nam interius influit in exterius, ac disponit hoc ad convenientiam secum, non autem vicissim.

[14] (Continuatio de Secundo Praecepto.)

Quoniam per "nomen Dei" intelligitur id quod ex Deo est, et quod est Deus, et hoc vocatur Divinum Verum, et apud nos Verbum, hoc quia in se Divinum est, et sanctissimum, non profanandum est; et profanatur cum sanctitas ejus negatur, quod fit cum contemnitur, rejicitur et probris afficitur; quando hoc fit, tunc occluditur caelum, et homo relinquitur inferno. Verbum enim est unicum medium conjunctionis caeli cum ecclesia; quare cum id e corde rejicitur, solvitur illa conjunctio, et tunc homo, quia relinquitur inferno, non amplius agnoscit aliquod verum ecclesiae.

[15] Sunt duo per quae caelum hominibus ecclesiae clauditur; unum est negatio Divini Domini, et alterum est negatio sanctitatis Verbi; causa est, quia Divinum Domini est omne caeli, ac Divinum Verum, quod est Verbum in sensu spirituali, facit caelum; inde patet, quod qui unum aut alterum negat, neget id quod est omne caeli, et a quo est et existit caelum, et quod sic deprivet se communicatione et inde conjunctione cum caelo. Profanare Verbum est idem cum "blasphemare Spiritum sanctum", quod non alicui remittitur; quare etiam in hoc praecepto dicitur quod "non relinquetur impunis qui nomen Dei profanat."

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.. [NOTA E MARGINE SINISTRA:-] Utres vini.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 741

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

741. "Seducens universum orbem." - Quod significet quae pervertunt omnia ecclesiae, constat ex significatione "universi orbis", quod sint omnia ecclesiae (de qua sequitur); et quia omnia ecclesiae per "universum orbem" significantur, per "seducere illum" significatur pervertere illa; nam pervertuntur omnia ecclesiae quando bonum charitatis, quod est bonum vitae, a fide separatur et removetur sicut nihil conducens et faciens ad salutem; inde falsificantur omnia Verbi, et inde omnia ecclesiae: nam dicitur a Domino, quod Lex et Prophetae pendeant a duobus mandatis, quae sunt amare Deum super omnia, et proximum sicut te ipsum; haec duo mandata significant vivere et facere secundum praecepta Verbi; nam "amare" est velle et facere, quod enim homo interius amat, hoc vult, et quod vult hoc facit: per "Legem et 1 Prophetas" significantur omnia Verbi.

[2] Sunt duo principia mali et falsi in quae ecclesia successive labitur: nempe, in dominium super omnia ecclesiae et caeli, quod dominium in Verbo intelligitur per "Babelem" seu "Babyloniam"; in hoc labitur ecclesia ex malo: altera est separatio fidei a charitate, ex qua separatione omne bonum vitae perit; hoc in Verbo intelligitur per "Philisthaeam", ac significatur per "hircum" apud Danielem, et per "draconem" in Apocalypsi; in hoc labitur ecclesia ex falso. sed quia in hoc capite agitur de "dracone", per quem primario significatur religio fidei separatae a charitate, velim aliqua in medium afferre per quae defensores fidei separatae seducunt orbem. Per hoc imprimis seducunt, quod doceant, 2 quod, quia nemo potest facere bonum ex se ipso quod in se est bonum, et nisi in eo sit meritum, 3 quod bona opera nihil ad salutem possint conferre; sed quod usque bona facienda sint propter usus reipublicae, et quod haec bona sint quae intelliguntur in Verbo, et inde in praedicationibus, et in quibusdam precationibus ecclesiae: sed quantum errant, nunc dicetur. Homo non facit bonum a se ipso, sed ex Domino, quando facit bonum ex Verbo, hoc est, quia mandatum est a Domino in Verbo;

nam Dominus est Verbum (Johannes 1:1, 14),

ac Dominus est in illis quae ex Verbo sunt apud hominem, quemadmodum etiam Dominus docet apud Johannem,

Qui Verbum meum servat, .... ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam (14:23).

Inde est, quod Dominus toties mandet quod facient verba et praecepta Ipsius, et quod vitam aeternam habituri qui faciunt, tum quod quisque secundum opera judicabitur. Inde nunc sequitur quod qui bonum faciunt ex Verbo bonum faciant ex Domino; et bonum a Domino est Vere bonum, et quantum est a Domino tantum in eo non est meritum.

[3] Quod bonum ex Verbo, ita ex Domino, sit vere bonum, etiam constat ex his in Apocalypsi,

"Sto ad ostium, et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit ostium, ingrediar ad eum, et cenabo cum eo, et ille Mecum" (3:20):

inde patet quod Dominus jugiter et continue praesens sit, et det conatum faciendi bonum, sed quod homo aperiturus sit ostium, hoc est, recepturus Dominum; et tunc recipit Ipsum quum bonum facit ex Ipsius Verbo. Hoc tametsi homini apparet fieri sicut a se, usque tamen non est hominis, sed Domini apud illum. Quod homini ita appareat, est quia non aliter sentit quam quod cogitet ex se, et faciat ex se, cum tamen dum ex Verbo cogitat et facit, est sicut a se; quare etiam tunc credit quod sit a Domino.

[4] Ex his videri potest quod bonum quod homo facit ex Verbo sit bonum spirituale, et quod id conjungat hominem Domino et caelo; at bonum quod homo facit pro mundo et pro societatibus in mundo, quod bonum civile et bonum morale vocatur, conjungit illum mundo et non caelo: et praeterea conjunctio veri fidei est cum bono spirituali, quod est bonum charitatis erga proximum, ex causa quia fides in se est spiritualis, ac spirituale non potest cum alio bono conjungi quam quod aeque est spirituale; bonum autem civile et morale, separatum a bono spirituali, non est bonum in se, quia est ab homine; immo quantum sui et mundi in illo latet, tantum est malum; quare hoc non potest conjungi cum fide; immo si conjungeretur, dissiparet fidem

[5] Quod "seducere universum orbem" significet pervertere omnia ecclesiae, est quia per "orbem" in genere significatur ecclesia quoad omnia ejus, tam bona quam vera; at in specie significatur ecclesia quoad bonum, et hoc significatur per "orbem" quando etiam "terra" dicitur. Quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia, supra (n. 304, 697) ostensum est; sed cum "orbis" simul dicitur, per "terram" significatur ecclesia quoad verum: sunt enim duo quae faciunt ecclesiam, nempe verum et bonum; haec duo significantur per "terram" et "orbem" in sequentibus locis:

[6] - Apud Esaiam

"Anima mea desideravi Te nocte, etiam spiritu meo in medio mei ex spectavi Te mane, nam quando judicia tua terram doces, justitiam discunt habitatores orbis" ( 4 ):

per "noctem" significatur status quando non lux veri est, et per "mane" significatur status quando lux veri est; hic status est ex amore, ille autem cum nondum amor; quare per "animam" qua desideravit Jehovam nocte, significatur vita quae nondum in luce veri est, et per "spiritum in medio ejus" quo exspectavit Jehovam mane, significatur vita quae in luce veri est: inde sequitur hoc ibi, "nam quando judicia tua terram doces, justitiam discunt habitatores orbis"; per quae significatur quod ecclesia a Domino in veris sit, et per vera in bono; "terra" significat ecclesiam quoad vera, et "orbis" ecclesiam quoad bonum, nam "judicium" in Verbo dicitur de vero, ac "justitia" de bono, et quoque "habitatores" significant homines ecclesiae qui in bonis doctrinae et inde vitae sunt.

(Quod "judicium" in Verbo dicatur de vero, ac "justitia" de bono, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2235, 9857: et quod "habitare" significet vivere, et inde "habitatores" illos qui in bono doctrinae et inde vitae sunt, videatur supra, n. 133, 479, 662.)

[7] In Threnis,

"Non crediderunt reges terrae, omnes habitatores orbis, quod venturus esset inimicus et hostis in portas Hierosolymae" (4:12):

per "reges terrae" significantur homines ecclesiae qui in veris sunt, et per "habitatores orbis" homines ecclesiae qui in bono sunt; quod "reges" significent illos qui in veris sunt, videatur supra (n. 31, 553, 625); et quod "habitatores" significent illos qui in bono sunt, mox supra ostensum est; inde patet quod "terra" significet ecclesiam quoad vera, et "orbis" ecclesiam quoad bonum: et quia a falsis et malis destructa sunt omnia doctrinae ecclesiae, dicitur quod "non crediderint quod venturus esset inimicus et hostis in portas Hierosolymae"; "inimicus" significat falsa quae destruxerunt vera ecclesiae, quae intelliguntur per "reges terrae", ac "hostis" significat mala quae destruxerunt bona ecclesiae, quae intelliguntur per "habitatores orbis"; "Hierosolyma" est ecclesia quoad doctrinam.

[8] Apud Davidem,

"Timeant a Jehovah omnis terra, ab Illo extimescant omnes habitatores orbis" (Psalmuss 33:8):

hic quoque per "terram" significantur illi qui in veris ecclesiae sunt, et per "habitatores orbis" illi qui in bonis ecclesiae sunt.

Apud eundem,

"Jehovae terra et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; Ille.. super maria fundavit eum, et super flumina stabilivit eum" (Psalmuss 24:1, 2):

per "terram" etiam hic significatur ecclesia quoad verum, "plenitudo ejus" significat omnia vera in complexu; ac per "orbem" significatur ecclesia quoad bonum; "habitantes" significant bona in complexu: quid per "fundare eum super maria, et stabilire eum super flumina", significatur, videatur supra (n. 275 [a] 518 [d]).

[9] Apud Esaiam,

"Concepimus, parturivimus, quasi peperimus ventum; salutes non fecimus terrae, 5 et [non] ceciderunt habitatores 6 orbis" (26:18):

hic quoque "terra" pro ecclesia quoad vera, et "orbis" pro ecclesia quoad bona. (Reliqua supra, n. 721 [a] , explicata sunt.) Apud eundem,

"Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate; audiat terra et plenitudo ejus, orbis et omnes prognati ejus" (34:1):

quod per "gentes" intelligantur illi qui in bonis sunt, et per "populos" illi qui in veris, videatur supra (n. 175, 331, 625); quare etiam dicitur, "Audiat terra et plenitudo ejus, orbis et omnes prognati ejus", nam per "terram et plenitudinem ejus" significatur ecclesia quoad omnia vera, et per "orbem et omnes prognatos ejus" ecclesia quoad omnia bona.

[10] Apud eundem,

"Omnes habitatores orbis et incolae terrae, quando tolletur signum montium, aspicite; et cum clangetur buccina, audite" (18:3):

per "habitatores orbis" et "incolas terrae" significantur omnes in ecclesia qui in bonis et in veris sunt (ut supra): adventus Domini significatur per "Quando tolletur signum montium, aspicite; et cum clangetur buccina, audite"; "signum super montibus" significat convocationem ad ecclesiam, similiter "buccina" qua clangebatur.

[11] Apud Davidem,

"Coram Jehovah quia venit, quia venit ad judicandum terram, judicabit orbem in justitia, et populos in veritate" (Psalmuss 96:13; Psalmuss 98:9):

haec de adventu Domini, ac de ultimo judicio tunc: quia per "orbem" significantur illi ab ecclesia qui in bono sunt, et per "populos" illi qui in veris, ideo dicitur quod "judicabit orbem in justitia, et populos in veritate"; "justitia" dicitur de bono, similiter ut "orbis." Apud eundem,

"Antequam montes nati sunt, et formata est terra et orbis, ab aeterno et usque ad aeternum Tu Deus" (Psalmuss 90:2):

per "montes" significantur illi qui super montibus in caelis habitant, qui sunt qui in bono caelesti sunt: per "terram" autem et "orbem" significatur ecclesia ex illis qui in veris et in bonis sunt.

[12] Apud eundem,

"Jehovah regnat, majestatem induit; induit Jehovah robur, accingit Se, etiam stabilietur orbis, nec dimovebitur; firmatus est thronus tuus ex tunc, ab aeterno Tu" (Psalmuss 93:1, 2):

haec de Domino in mundum venturo; et quia Ipsi gloria et potestas ex Humano quod univit Divino suo, dicitur quod "majestatem et robur induat", et quod "accingat Se"; nam Dominus Humanum assumpsit ut in potentia esset subjugandi inferna: ecclesia, quam instauraturus est, ac tutaturus in aeternum, significatur per "orbem" qui stabilietur nec dimovebitur, et per "thronum" qui firmabitur; per "orbem" enim significatur caelum et ecclesia quoad receptionem Divini Boni, ac per "thronum" caelum et ecclesia quoad receptionem Divini Veri.

[13] Apud eundem,

"Dicite inter gentes, Jehovah regnat, etiam orbis stabilietur nec dimovebitur; judicabit populos in rectitudinibus; laetabuntur caeli, et gaudebit terra" (Psalmuss 96:10, 11):

etiam haec de Domino venturo, et de ecclesia ab Ipso instauranda ac tutanda in aeternum, quae significatur per "orbem" qui stabilietur nec dimovebitur (ut supra); et quia per "orbem" significatur ecclesia quoad bonum, ideo etiam dicitur de "populis" quos judicaturus est in rectitudinibus, per "populos" enim significantur qui in veris ecclesiae sunt, similiter ac per "terram"; quare dicuntur "populi terrae", et "habitatores orbis"; et "rectitudines" sunt vera: gaudium eorum qui in ecclesia in caelis sunt, et in ecclesia in terris, significatur per quod "laetabuntur caeli, et gaudebit terra."

[14] Apud eundem

Jehovah "judicabit orbem in justitia, judicabit populos in rectitudinibus" (Psalmuss 9:9 [B.A. 8]):

quoniam per "orbem" intelligitur ecclesia quoad bonum, ac "justitia" dicitur de bono, ideo dicitur, "Jehovah judicabit orbem in justitia"; et quoniam "populi" dicuntur qui in veris, et "rectitudines" sunt vera (ut supra), ideo dicitur, "judicabit populos in rectitudinibus." Apud Jeremiam,

"Jehovah facit terram per virtutem suam, et praeparat orbem per sapientiam suam, et per intelligentiam suam extendit caelos" (10:12; 51:15):

"Jehovah facit terram per virtutem suam" significat quod Dominus ecclesiam stabiliat per potentiam Divini Veri; "praeparat orbem per sapientiam suam" significat quod =ecclesiam quae in bono formet ex Divino Bono per Divinum Verum; "per intelligentiam suam extendit caelos", 7 significat quod sic amplificet caelos.

[15] Apud Davidem,

"Tui caeli et tua terra, orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti" (Psalmuss 89:12 [B.A. 11]):

per "caelos et terram" significatur ecclesia in caelis et in terris, utraque quoad vera; ac per "orbem et plenitudinem ejus" significatur ecclesia in caelis et in terris, utraque quoad bona; "plenitudo" sunt bona et vera in toto complexu.

Apud eundem,

"Si esurirem, non dicerem tibi, quia Mihi orbis et plenitudo ejus" (Ps. 50:12):

haec dicta sunt de sacrificiis, quod Dominus illis non delectetur, sed confessione et operibus; nam sequitur,

"Num comederim carnem robustorum, aut sanguinem hircorum biberim? Sacrifica Deo confessionem, et exsolve Altissimo vota tua" [ (vers. 13, 14)] :

quare per "si esurirem" significatur si desiderarem sacrificia: sed quia Dominus cultum vult ex bonis et veris, dicitur, "Quia Mihi orbis et plenitudo ejus"; "plenitudo" significat bona et vera in toto complexu (ut supra): dicitur quidem hoc de bestiis quae sacrificarentur, sed per illas in sensu spirituali significantur varia genera boni et veri.

[16] Apud Matthaeum,

"Praedicabitur hoc Evangelium regni in toto orbe, in testimonium omnibus, et tunc veniet finis" (24:14):

quoniam per "orbem" significatur ecclesia quoad bonum, ideo dicitur quod "praedicaretur id Evangelium omnibus gentibus", per "gentes" enim, qui audituri et recepturi, significantur omnes qui in bono sunt: tum etiam per "gentes" significantur omnes qui in malis sunt, qui etiam audituri; sed tunc per "orbem" significatur universa ecclesia jamdum in malis; inde etiam dicitur quod "tunc veniet finis."

[17] In Libro Primo Samuelis,

Jehovah "erigit e pulvere depressum, e sterquiliniis erigit egenum, ad faciendum sedere cum principibus, et thronum gloriae hereditare faciet eos, nam Jehovae bases terrae et disposuit super iis orbem" (2:8):

propheticum Channae matris Samuelis; et per "erigere e pulvere depressum, et e sterquiliniis egenum", significatur instructio gentium, ac illustratio in interioribus veris, quae a Domino revelarentur; ita quoque remotio a malis et falsis: per "bases terrae" significantur vera exteriora, qualia sunt sensus litterae Verbi; nam super illis fundantur vera interiora; quare per "orbem", quem super iis imposuit, significatur ecclesia quoad omnia bona et vera ejus. (Sed de his videatur supra, n. 253 [d] 304 [c] .)

[18] Apud Esaiam,

"Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel, ita ut impleantur facies orbis proventu" (27:6):

per "Jacobum" intelligitur ecclesia externa, et per "Israelem" ecclesia interna; et quia internum ecclesiae fundatur super externis ejus, ac interna inde multiplicantur et fructificantur, dicitur quod "Jacobus venturos radicabit", et quod "Israel efflorescet et florebit"; fructificatio ecclesiae inde significatur per "ut impleantur facies orbis proventu."

[19] Apud eundem,

"Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit? .... Parate filiis ejus mactationem ob iniquitatem patrum eorum, ut non resurgant, possideantque terram, et impleantur facies orbis urbibus" (14:16, 17, 21):

haec de Lucifero, per quem intelligitur Babel, hoc est, amor dominandi super caelum et super terram; quare per "commovere terram, tremefacere regna, ponere orbem in desertum, et urbes ejus destruere", significatur destruere omnia ecclesiae; "terra" est ecclesia quoad verum, "regna" sunt ecclesiae distinctae secundum vera, "orbis" est ecclesia quoad bonum, et "urbes" sunt doctrinalia: per "ponere filiis ejus mactationem ob iniquitatem patrum eorum" significatur destructio falsorum oriundorum ex malis eorum; "ne possideant terram, et impleantur facies orbis urbibus", significat ne falsa et mala, et ex illis doctrinalia, universam ecclesiam occupent.

[20] Apud eundem,

"Lugebit et confundetur terra, languescet et confundetur orbis, languescent, altitudo populi terrae, et ipsa terra profanabitur sub habitatoribus suis" (24:4, 5):

desolatio ecclesiae quoad vera et bona ejus, propter fastum propriae intelligentiae, ac profanatio veritatum quae ex bono sunt, ita describitur; desolatio describitur per "lugere" "confundi", et "languescere"; ecclesia quoad vera et quoad bona significatur per "terram" et per "orbem"; fastus propriae intelligentiae per "altitudinem populi terrae"; ac profanatio veritatum quae ex bono, per quod "terra profanabitur sub habitatoribus suis."

[21] Apud Nahum,

"Montes contremiscent coram Ipso, et colles liquefient; comburetur terra coram Ipso; et orbis et omnes habitantes in eo" (1:5):

quid significatur per "montes" qui contremiscent, et per "colles" qui liquefient, videatur supra (n. 400 [b] , 405); per "terram" autem, et per "orbem, et habitantes in eo", quae "comburerentur", significatur quod ecclesia, quoad omnia vera et bona ejus, per amorem infernalem peritura sit.

[22] Apud Davidem,

"Apparuerunt alvei aquarum, ac revelata sunt fundamenta orbis, ab increpatione tua, Jehovah, a flatu spiritus nasi tui" (Psalmuss 18:16 [B.A. 15] ; 8 Sam. 22:16):

quod funditus eversa sint omnia ecclesiae quoad vera et quoad bona ejus, significatur per "Apparuerunt alvei aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis"; "alvei aquarum" sunt vera, et "fundamenta orbis" sunt bona ejus; "apparere" et "revelari" significat funditus everti: quod exitium illud sit ex odio et ex furore malorum contra Divina, significatur per "ab increpatione tua, Jehovah, et a flatu spiritus nasi tui"; per "increpationem" et "spiritum nasi Jehovae" simile significatur quod per "iram" et "excandescentiam" Ipsius, alibi in Verbo; at quia non aliqua ira et excandescentia est Domino contra malos, sed malorum contra Dominum, et haec apparet illis, cum pereunt, sicut a Domino, ideo secundum apparentiam ita dicitur: etiam per "flatum spiritus nasi Jehovae" intelligitur ventus orientalis, qui exsiccando destruit, et penetrando evertit.

[23] Apud eundem,

"Vox tonitrui.. in orbem, illustrarunt fulgura orbem, commota est et contremuit terra" (Psalmuss 77:19 [B.A. 18]);

"Illustrabunt fulgura Ipsius orbem, videbit et timebit terra, montes sicut cera liquefient coram Jehovah, coram Domino totius terrae" (Psalmuss 97:4, 5):

per haec describitur status impiorum ex praesentia Domini in Divino suo Vero, qui status similis est statui filiorum Israelis, quando Dominus super Monte Sinai illis apparuit; quod tunc tonitrua audiverint, fulgura viderint, quodque mons apparuerit in igne consumente sicut fornacis, et quod illi trepidaverint, ex Verbo notum est; et hoc quia corde mali fuerunt; nam Dominus apparet cuivis secundum quale ejus, bonis sicut ignis recreans, et malis sicut ignis consumens: inde patet quid significatur per quod "vox tonitrui in orbem, illustrarunt fulgura orbem, commota est et contremuit terra", et quod "montes liquefient coram Jehovah Domino totius terrae"; per "orbem" intelliguntur omnes qui ab ecclesia in bonis, ibi qui in malis, et per "terram" omnes qui ab ecclesia in veris, ibi qui in falsis.

[24] Apud Esaiam,

"Visitabo super orbem malitiam, et super impios iniquitatem eorum" (13:11):

per "orbem" etiam hic intelliguntur qui ab ecclesia in malis sunt, et per "impios" illi qui in falsis; quare dicitur, "Visitabo super orbem malitiam, et super impios iniquitatem"; "malitia" est malum, et "iniquitas" dicitur de falsis.

[25] Apud Hiobum,

"Impellent eum e luce in tenebras, et ex orbe excommunicabunt eum" (18:18):

quoniam per "lucem" significatur verum, et per "orbem" bonum ecclesiae, ac impius dum ex vero in falsum etiam ex bono in malum se conjicit, ideo dicitur "Impellent eum e luce in tenebras, et ex orbe excommunicabunt eum"; "tenebrae" sunt falsa, et "excommunicare ex orbe" est ejicere ex bono ecclesiae.

[26] Apud Lucam,

"Exanimatis hominibus prae timore et exspectatione.., quae Venient super terrarum orbem; nam virtutes caelorum commovebuntur: atque tunc videbunt Filium hominis venientem in nube" caelorum "cum virtute et gloria multa" (21:26, 27):

haec de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, quando non aliquod verum est amplius, quia non bonum; status caeli tunc per illa verba describitur, quod nempe "exanimati erunt homines prae timore et exspectatione, quae venient super terrarum orbem", per quae describitur timor illorum qui in caelis sunt, quod periturum sit omne ecclesiae quoad bonum et inde quoad vera ejus, et exspectatio opis a Domino: quod potentia Divini Veri labefactata sit, significatur per "commotionem virtutum caelorum"; "virtutes caelorum" sunt Divina vera quoad potentiam: quod tunc Dominus manifestaturus sit Divinum Verum, cui potentia, et ex quo intelligentia, significatur per "Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube caelorum cum virtute et gloria multa."

[27] Similia significantur per "terram" et per "orbem" in sequentibus in Apocalypsi,

"Sunt.. spiritus daemonum facientes signa ad exeundum ad reges terrae et orbis terrarum totius, ad congregandum illos in bellum" (16:14):

dicitur, "ad reges terrae et totius orbis terrarum", quia aliud ecclesiae per "terram" et aliud per "orbem" significatur. Quoniam per "orbem" significatur ecclesia quoad bonum, ideo per "orbem" significantur omnia ecclesiae; essentiale enim ecclesiae est bonum; quare ubi est bonum ibi etiam est verum, nam omne bonum desiderat verum, et vult conjungi vero, et ex eo spiritualiter nutriri; ita etiam reciproce.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232