Bible

 

Ezechiel 23

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum Nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.

7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.

8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.

10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :

23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.

25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.

28 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.

29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

32 Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33 Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.

34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?

37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :

41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :

42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.

46 Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.

47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.

48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 960

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

960. "Ite, effundite phialas irae Dei in terram." - Quod significet statum ecclesiae devastatae, constat ex significatione "phialarum irae Dei", quod sint mala et falsa quae devastaverunt ecclesiam; (nam per "phialas irae Dei" similia significantur quae per "plagas", cap. praeced. 15, vers. 6; nam ibi dicitur quod "septem angeli exiverint e templo habentes septem plagas", ac per "plagas" ibi significantur mala et inde falsa, ac falsa et inde mala, quae devastarunt ecclesiam (videatur supra, n. 949); similia significantur per "iram Dei"; nam "ira Dei" dicitur de malis et falsis, quae bona et vera ecclesiae devastant): et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua [supra,] n. 29, 304, 417 [a] , 697, 741 [b-dl, 752, 876). Quod per "effundere illas phialas in terram", significetur status ecclesiae ita factus, est quia vastationes ecclesiae in Verbo tribuuntur Deo, consequenter quod e caelo profluant, tametsi nihil earum fit ex Deo, sed solum ex homine; ita usque dicitur in Verbi sensu litterae, quia sic hominibus apparet, et ille sensus, quia ultimus est, ex apparentiis consistit.

[2] Quod "phialae" dicantur, est quia phialae sunt vasa, et "vasa" similia significant cum contentis, sicut "calices", "scyphi", "pocula", cum vino aut alio liquore in illis; ac sicut "acerrae" et "thuribula" pro suffitu; et plura alia vasa: causa est, quia sensus litterae Verbi est sensus Divini Veri ultimus, ac ideo consistit ex ultimis quae in Natura sunt; ultima enim sunt, super quibus interiora seu superiora struuntur et fundantur.

Quod "phialae", "calices"; "pocula", "scyphi", "paropsides" dicantur pro contentis, et quod ideo similia significent, constat ex Verbo; ibi enim significant falsa ab inferno, et inde ebrietatem seu insaniam, tum etiam significant tentationes; et quoque vera ex Domino et inde sapientiam. Quod significent falsa ab inferno, et inde insaniam, constat ex sequentibus locis:

Apud Jeremiam,

"Dixit Jehovah, .... Sume calicem vini irae" Jehovae "hunc e manu mea, et bibere fac . . omnes gentes, ad quas Ego mitto te; ut bibant et titubent, et insaniant propter gladium. .... Quando renuerint accipere calicem e manu tua ad bibendum, dices ad eos, Sic dixit Jehovah Zebaoth, bibendo bibetis" (25:15, 16, 28):

per "calicem vini" hic quoque significatur falsum quod ab inferno; per "bibere" significatur appropriare sibi; per "insanire" significatur spiritualiter insanire, quod fit dum falsum vocatur verum, ac verum falsum; per "gentes" quae bibent, significantur mali, et in sensu abstracto mala; nam ibi enumerantur plures gentes quae bibiturae, sed usque non illae, sed mala per illas significantur; et mala sunt quae bibunt, hoc est, appropriant sibi falsa: quod per "calicem vini significetur falsum, patet etiam ex eo, quod dicatur, "Ut insaniant propter gladium"; per "gladium" enim significatur falsum destruens verum.

[3] Apud eundem,

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes" (51:7):

per "calicem auri" significatur falsum destruens bonum; per "Babelem" significatur dominium per sancta ecclesiae super caelum et super animas hominum, ex quo dominio falsa profana scaturiunt: per "inebriare terram" significatur infatuare ecclesiam ita ut non amplius videatur aliquod verum: "vinum" significat, id falsum.

[4] Apud Ezechielem,

"In via sororis tuae ambulasti; ideo dabo calicem ejus in manum tuam: sic dixit Dominus Jehovih, Calicem sororis tuae bibes, profundum et latum; eris in risum et subsannationem, ampla ad capiendum; ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis, calice sororis tuae Samariae; quem bibes et exprimes, et testas ejus comminues" (23:31-34):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia caelestis quoad doctrinam; et per "Samariam" ibi, quae est "soror", significatur ecclesia spiritualis, etiam quoad doctrinam; nam gens Judaica repraesentabat regnum caeleste Domini, et gens Israelitica regnum spirituale Ipsius: hic vero per "Hierosolymam" et "Samariam" significatur ecclesia devastata quoad omne bonum et verum; devastatio plenaria ecclesiae apud gentem Judaicam describitur per "calicem sororis profundum et latum", et quod "implerentur ebrietate et tristitia", quod "calicem biberent, exprimerent, et testas ejus comminuerent": dicitur "calix devastationis et desolationis", quia "devastatio" praedicatur de bono, ac "desolatio" de vero.

[5] Apud Sachariam,

"Ecce Ego pono Hierosolymam in calicem trepidationis omnibus populis circumcirca" (12:2);

apud Habakuk,

"Satiaberis ignominia prae gloria; bibes etiam tu, ut praeputium tuum reveletur; circumibit ad te calix . . Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria tua" (2:16):

"calix" pro falsificato vero, quod in se est falsum, et de quo praedicatur "vomitus ignominiosus"; quare dicitur, "super gloria tua"; per "gloriam" significatur Divinum Verum in Verbo. In Threnis,

"Gaude et laetare, filia Edomi; ...etiam ad te transibit calix, inebriaberis et revelaberis" (4:21):

similia hic per "calicem" significantur.

[6] Apud Davidem,

Jehovah "pluet super impios laqueos, ignem et sulphur, et ventus procellarum portio calicis eorum" (Psalmuss 11:6);

apud eundem,

"Calix in manu Jehovae, et vino miscuit; implevit mixto, et effudit inde; sed faeces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae" (Psalmuss 75:9 [B.A. 8]):

per "laqueos, . ignem et sulphur", significantur falsa et mala seducentia, et per "ventum procellarum" significatur impugnatio veri vehemens; illa dicuntur "portio calicis", quia "calix" ut continens significat illa; per "miscere" et "implere mixto" significatur falsificare verum et profanare illud.

[7] In omnibus his locis tribuitur Jehovae devastatio veri et boni per falsa et mala; nam dicitur, quod "sumerent calicem irae Jehovae e manu Ipsius", quod "Jehovah vino miscuit, et implevit mixto", tum "calix in manu Jehovae"; sed usque intelligendum est quod nihil devastationis sit a Jehovah, sed omne ejus ab homine. Causa quod ita dicatur, est, quia naturalis homo non aliud videt quam quod Deus irascatur, puniat, condemnet et conjiciat in infernum, illos qui Ipsum vilipendunt et blasphemant, verbo qui non Ipsi gloriam dant; quia ita cogitare est naturale, ideo in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, ita dicitur.

[8] Pariter alibi in Apocalypsi,

Qui adoraverit bestiam "bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius" (14 [9,] 10);

"Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius" (16:19);

"Mulier .... habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationis" (17:4);

"Duplicate ei dupla juxta opera ejus; poculo, quo miscuit, miscete ei duplum" (18:6).

Ex his patet quid significatur per "phialas" septem angelorum, quas effuderunt in terram, mare, fluvios, fontes aquarum, solem, super thronum bestiae, fluvium Euphratem, et in aerem; quod nempe sint status devastationis quae per illa describuntur.

[9] Quod "calix" seu "poculum" significet tentationes, constare potest ex sequentibus:

Apud Evangelistas,

Jesus dixit filiis Zebedaei, "Nescitis quid petitis; an potestis bibere poculum quod bibiturus sum, et baptismate, quo baptizor, baptizari? Dicebant . ., Possumus. Tum dixit iis, Poculum meum quidem bibetis, et baptismate, quo baptizor, baptizabimini" (Matthaeus 20:22, 23; Marcus 10:38, 39):

sed haec videantur supra (n. 893) explicata.

Apud eosdem,

"Jesus . . dixit Petro, .... Poculumne, quod dederit Mihi Pater, non biberim illud?" (Johannes 18:11);

Jesus in Gethsemane dixit, "Si possibile, transeat a Me calix hic" Matthaeus 26:39, 42, 44; Marcus 14:36; Luca 22:42):

quod in his locis "poculum" seu "calix" significet tentationes, patet: similiter apud Esaiam (cap. 51:17, 22), ubi etiam vocatur "calix irae Dei", et "calix trepidationis."

[10] Quoniam "calix" simile significat quod "vinum", ac "vinum" in bono sensu significat Divinum Verum, ideo etiam hoc per "calicem" significatur in sequentibus locis:

Apud Evangelistas,

Jesus "accipiens poculum, et gratias agens, dedit" discipulis, "dicens, Bibite ex eo omnes; hoc enim est sanguis meus, ille Novi Testamenti" (Matthaeus 26:27, 28; Marcus 14:23, 24; Luca 22:17, 18):

quia per "sanguinem Domini" significatur Divinum Verum procedens ab Ipso, et similiter per "vinum", consequenter per "poculum", ideo dicitur, "Hoc est sanguis meus"; et quia per Divinum Verum est conjunctio Domini cum ecclesia, ideo dicitur, "Ille Novi Testamenti", seu "Novi Foederis.

(Quod "sanguis Domini" significet Divinum Verum, videatur [supra] , n. 328 [a-c] 329 [a-f] , 476, 748: et quod "foedus" significet conjunctionem, n. 701.)

[11] Apud Davidem,

"Jehovah portio partis meae, et calix meus; Tu sustentans sortem meam" (Psalmuss 16:5):

apud eundem,

"Dispones ante me mensam coram inimicis meis, pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit" (Psalmuss 23:5): 1 in his locis "calix" pro Divino Vero. Quia "calix" id significat, ideo vocatur

"Calix salutum" (Psalm.116:13);

Et "calix consolationum" (Jeremias 16:7).

[12] Apud Marcum,

"Quisquis vos potaverit poculo aquae in nomine meo, quod Christi sitis, .... non perdet mercedem suam" (9:41):

per "potare poculo aquae in nomine meo, quod Christi sitis", significatur docere Verum ex amore Veri, ita ex Domino, similiter facere illud; amor veri propter verum intelligitur per "dare poculum aquae in nomine Domini"; per "Christum" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum.

[13] Apud Evangelistas,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae; . . purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia; ...purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius . . mundum" (Matthaeus 23:25, 26; Luca 11:39):

quod Dominus dixerit "poculum et patinam", est quiacontinens significat idem quod contentum, ita "poculum" simile quod "vinum", et "patina" simile quod "cibus"; per "vinum" significatur verum Verbi et doctrinae, ac per "cibum" bonum Verbi et doctrinae: naturalis homo seu naturalis mens purificatur interius quando falsa et mala remota sunt; contrarium est quando non remota sunt; nam quale interius est, tale fit exterius; non autem quale exterius est, tale fit interius; nam interius influit in exterius, ac disponit hoc ad convenientiam secum, non autem vicissim.

[14] (Continuatio de Secundo Praecepto.)

Quoniam per "nomen Dei" intelligitur id quod ex Deo est, et quod est Deus, et hoc vocatur Divinum Verum, et apud nos Verbum, hoc quia in se Divinum est, et sanctissimum, non profanandum est; et profanatur cum sanctitas ejus negatur, quod fit cum contemnitur, rejicitur et probris afficitur; quando hoc fit, tunc occluditur caelum, et homo relinquitur inferno. Verbum enim est unicum medium conjunctionis caeli cum ecclesia; quare cum id e corde rejicitur, solvitur illa conjunctio, et tunc homo, quia relinquitur inferno, non amplius agnoscit aliquod verum ecclesiae.

[15] Sunt duo per quae caelum hominibus ecclesiae clauditur; unum est negatio Divini Domini, et alterum est negatio sanctitatis Verbi; causa est, quia Divinum Domini est omne caeli, ac Divinum Verum, quod est Verbum in sensu spirituali, facit caelum; inde patet, quod qui unum aut alterum negat, neget id quod est omne caeli, et a quo est et existit caelum, et quod sic deprivet se communicatione et inde conjunctione cum caelo. Profanare Verbum est idem cum "blasphemare Spiritum sanctum", quod non alicui remittitur; quare etiam in hoc praecepto dicitur quod "non relinquetur impunis qui nomen Dei profanat."

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.. [NOTA E MARGINE SINISTRA:-] Utres vini.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4581

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4581. ‘Et libavit super illam libamen’: quod significet Divinum Bonum Veri, constat ex significatione ‘libaminis’ quod sit Divinum Bonum Veri, de qua sequitur; primum enim dicendum quid bonum veri: bonum veri est id quod bonum fidei alibi dictum fuit, estque amor erga proximum seu charitas: sunt duo genera universalia boni, unum quod dicitur bonum fidei, alterum quod vocatur bonum amoris. Bonum fidei est quod significatur per ‘libamen’, et bonum amoris quod per ‘oleum’; qui ad bonum perducuntur a Domino per vim internam, illi sunt in bono amoris, at qui per viam externam, illi sunt bono fidei; homines Ecclesiae caelestis, similiter angeli intimi seu tertii caeli in bono amoris sunt, sed homines Ecclesiae spiritualis, similiter angeli medii seu secundi caeli, in bono fidei sunt; inde est quod illud bonum dicatur bonum caeleste, hoc autem 1 bonum spirituale; differentia est quae inter velle bene ex velle bene ac inter velle bene ex intelligere bene; hoc itaque, nempe bonum spirituale seu bonum fidei, seu bonum veri, est quod 2 per ‘libamen’ significatur, illud autem, nempe bonum caeleste, seu bonum amoris, est quod per ‘oleum’ in sensu interno intelligitur:

[2] quod talia per oleum et libamen significata sint, non quidem videri potest nisi ex sensu interno, sed usque ab unoquovis, quod sancta per illa repraesentata fuerint, nam nisi sancta 3 per illa repraesentata fuissent, quid libare libamen et fundere oleum super statuam lapidis foret aliud quam quoddam ludicrum idololatricum; similiter ac nisi sancta significarent et involverent dum rex creatur, nempe coronam imponere capiti ejus, ungere illum oleo ex cornu super frontem et super poplites manuum, sceptrum in manum ejus dare, ac insuper gladium, et claves, purpureo amictu circumdare, et tunc sedere super solio argenteo, ac dein in regio ornatu equitare, et quoque ad mensam postea ab optimatibus ministrari, praeter plura; haec nisi repraesentarent sancta, et per correspondentiam cum illis quae sunt caeli et inde Ecclesiae, sancta essent, non forent nisi lusus quales infantum sed in majore forma, aut sicut lusus super theatris;

[3] sed usque omnia illa ritualia traxerunt suam originem ab antiquissimis temporibus quando ritualia sancta fuerunt ex eo quod repraesentarent sancta, et corresponderent sanctis quae in caelo et inde in Ecclesia; hodie quoque sancta habentur, non ex eo quod sciant quid repraesentant aut quibus correspondent, sed per interpretationem sicut emblematum quae in usu; si autem scirent quid repraesentat et cui sancto correspondet corona, oleum, cornu, sceptrum, ensis, claves, [purpureus amictus, solium argenteum]

equitatio super equo albo, comestio ministrantibus optimatibus, de illis multo sanctius cogitarent; sed hoc non sciunt, et 4 quod mirum, hoc non scire volunt, in tantum sunt repraesentativa et significativa quae in talibus et quae ubivis in Verbo, in mentibus hodie deleta.

[4] Quod ‘libamen’ significet bonum veri seu bonum spirituale, constare potest a sacrificiis in quibus adhibebantur; sacrificia fiebant vel ex armento vel ex grege, et erant repraesentativa 5 cultus interni Domini, n. 922, 923, 1823, 2180, 6 2805, 2807, 2830, 3519; illis adjiciebantur minhah et libamen, ‘minhah’ quae constabat ex similagine mixta oleo, significabat bonum caeleste, seu quod idem, bonum amoris, ‘oleum’ amorem in Dominum et ‘similago’ charitatem erga proximum; ‘libamen’ autem, quod constabat ex vino, significabat bonum spirituale, seu quod idem, bonum fidei; utrumque itaque, nempe minhah et libamen, eadem quae panis et vinum in Sancta Cena.

[5] Quod illa adjicerentur holocaustis et sacrificiis, constat apud Mosen,

Facies 7 agnos duos filios anni in diem juge, agnum unum facies mane, et agnum alterum facies inter vesperas, et decima similaginis mixta oleo tuso, quadrante hinis, et libamen quadrantis hinis vini agno primo; ita quoque agno alteri, Exod. 29:38-41:

apud eundem,

Facietis in die, quo motitatis manipulum primitiarum messis, agnum integrum filium anni sui in holocaustum Jehovae, cujus minhah duae decimae similaginis mixtae oleo, ... et libamen ejus vinum, quarta hinis, Lev. 23:12,

13, 18:

apud eundem,

In die quo implentur dies naziraeatus, ... offeret munus suum Jehovae, sacrificia, ... ut et calathum azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta oleo, cum minhah eorum, et libaminibus eorum, Num. 6:13-17:

apud eundem,

Super holocaustum facient minham e similagine decimam mixtam quarta hinis olei, vinum in libamen, quartam hinis: aliter super holocaustum ex ariete, et aliter ex bove, Num. 15:3, 4, 5-11 8 :

apud eundem,

Ad holocaustum jugis facies... libamen quarta hinis in agnum; in sancto liba libamen vini Jehovae, Num. 28:6, 7;

porro de minhis et libaminibus in sacrificiis varii generis, Num. 28:7, 6 ad fin. ; 29:1 ad fin.

[6] Quod ‘minhah et libamen’ illa significaverint, constare etiam potest ex eo quod amor et fides faciant omne cultus; et quod ‘panis’, qui ibi similago mixta oleo, et ‘vinum’, significent amorem et fidem, ita omne cultus, in Sancta Cena, de qua n. 1798, 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464, 3735, 3813, 4211, 4217.

[7] Cum autem recesserunt a genuino repraesentativo cultus Domini, et converterunt se ad deos alios, ac illis libaverunt libamina, tunc per ‘libamina’ significabantur illa quae opposita sunt charitati et fidei, nempe mala amoris mundi, et falsa; ut apud Esaiam,

Incaluistis in diis sub omni arbore viridi, ... etiam illis effudisti libamen, obtulisti minham 9 , 57:5, 6;

‘incalescere in diis’ pro concupiscentiis falsi; quod ‘dii’ sint falsa, n. 4402 f. , 4544; ‘sub omni arbore viridi’ pro ex fide omnium falsorum, n. 2722, 4552; ‘effundere illis libamen et offerre minham’ pro cultu illorum:

apud eundem,

Vos qui desertis Jehovam, qui obliviscimini montis sanctitatis Meae, qui disponitis Gadi 10 mensam, et impletis Menio 11 libamen, 65:11:

apud Jeremiam,

Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et mulieres depsunt massam, ad faciendum placentas reginae caelorum, et ad libandum libamina 12 diis aliis, 7:18:

[8] 13 apud eundem,

Faciendo faciemus omne verbum, quod exivit ex ore nostro, suffiendo reginae caelorum, et libando ei libamina quemadmodum fecimus nos et patres nostri, ... et principes nostri in urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae, xliv

17-19; ‘regina caelorum’ pro omnibus falsis, ‘exercitus’ enim ‘caelorum’ in genuino sensu sunt vera, in opposito autem falsa, similiter rex et regina, ita ‘regina’ pro omnibus, ‘ei libare libamina’ est colere:

[9] apud eundem,

Chaldaei comburent urbem, et domos super quarum tectis suffiverunt baali, et libaverunt libamina diis aliis, xxxii

29;

‘Chaldaei’ pro illis qui in cultu in quo falsum ; ‘comburere urbem’ pro destruere et vastare illos qui in doctrinalibus falsi; ‘super domuum tectis suffire baali’ pro cultu mali, 14 libare libamina diis aliis' pro cultu falsi:

[10] apud Hoscheam,

Non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt Jehovae vinum, 9:3, 4;

non habitare in terra Jehovae pro non esse in bono amoris; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale Ecclesiae fiet 15 scientificum et sensuale; ‘in Assyria immundum comedent’ pro impuris et profanis ex ratiocinatione; ‘non libabunt Jehovae vinum’ pro nullo cultu ex vero:

[11] apud Mosen,

Dicetur, Ubi dii eorum, petra cui confisi sunt, qui adipem sacrificiorum comederunt, biberunt vinum libaminis eorum? surgant et juvent eos, Deut. 32:37, 38;

‘dii’ pro falsis, ut supra; ‘qui adipem sacrificiorum comederunt’ pro quod destruxerint bonum cultus, ‘biberunt vinum libaminis eorum’ pro quod verum cultus. Libamina etiam de sanguine praedicantur 16 apud Davidem,

Multiplicabunt dolores eorum, ad alium festinarunt, ne libabo libamina eorum de sanguine, et ne tollam nomina illorum super labia mea, Ps. 16:4,

et per illa significantur profanationes veri, ‘sanguis’ enim in illo sensu est violentia illata charitati, n. 374, 1005, et profanatio, n. 1003.

Poznámky pod čarou:

1. et hoc

2. hoc itaque est bonum veri, et

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts in genere.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Hebrew [ ] (asah) = ‘to make, to prepare (a sacrifice)’, 'hence ‘to offer’

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. munus

10. Hebrew [ ] (Gad) = Fortune

11. Hebrew [ ] (Meni) = Destiny

12. libamen, in the First Latin Edition

13. The Manuscript inserts et.

14. The Manuscript inserts et.

15. ad

16. memorantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.