Bible

 

Ezechiel 18

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?

3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.

4 Ecce omnes animæ meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,

6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :

7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento,

8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :

9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est : vita vivet, ait Dominus Deus.

10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :

11 et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :

12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :

13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.

14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :

15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :

16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :

17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.

20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur :

22 omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : in justitia sua, quam operatus est, vivet.

23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur : in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.

25 Et dixistis : Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est æqua ? et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :

28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

29 Et dicunt filii Israël : Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ ?

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8972

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8972. 1 Vers. I. Et haec judicia quae pones coram illis significat vera exteriora, qualia erunt in statu civili ubi Ecclesia repraesentativa quae fluunt ex veris internis quae sunt ordinis in caelis; quod haec significentur per ‘judicia quae ponerentur coram filiis Israelis’, constat ex significatione ‘judiciorum’ quos sint vera, de qua n. 2235, 6397, 7206, 8685, 8695. Quod ‘judicia’ sint vera, est quia omne judicium fit per vera, inde per ‘facere judicium’ in 2 Verbo significatur facere verum, hoc est, judicare secundum vera. At per judicia in plurali significantur leges civiles, ita vera exteriora qualia sunt in statu civili; ubi Ecclesia repraesentativa, dicitur ex causa quia interius in se 3 continent et involvunt 4 illa vera quae sunt ordinis in caelis, prout constare potest a sensu interno illorum.

[2] Leges quae a Domino latae et mandatae sunt filiis Israelis, distinguebantur in praecepta, judicia, et statuta; praecepta dicebantur quae erant vitae, judicia quae erant status civilis, et statuta quae erant cultus. Quod judicia in specie attinet, sunt talia quae continentur in hoc capite et quoque in aliquibus sequentibus; serviverant illa pro legibus in Ecclesia ubi interna, quae sunt caeli et Ecclesiae, per externa repraesentabantur, non autem serviunt pro legibus in Ecclesia ubi interna per externa non amplius repraesentantur, ut in Ecclesia Christiana; causa est quia homini hujus Ecclesiae interna revelata sunt, et ideo per interna fit communicatio cum caelo, non autem per externa, ut prius; ea causa est quod homo Ecclesiae Christianae non teneatur observare illa quae judicia et statuta vocantur in externa forma, sed in interna; sanctitas usque illis manet, quia in se continent sancta, sicut etiam omnibus et singulis in 5 Verbo quae de sacrificiis mandata sunt; haec tametsi abrogata sunt, usque sancta 6 Verbi sunt ex Divinis quae in illis et quae 7 repraesentabant, nam cum leguntur ab homine Christiano, Divina quae in illis, et quae 8 repraesentabantur, appercipiuntur in caelis, ac implent angelos sancto, et tunc simul hominem qui legit per influxum ab angelis, et magis si ipse homo tunc simul cogitat de Divinis quae in illis; inde patet quod Verbum etiam Veteris Testamenti sanctissimum sit.

[3] Quod leges a Domino latae et mandatae filiis Israelis distinctae fuerint in praecepta quae vitae, in judicia quae status civilis, et in statuta quae cultus, patet apud Moschen, Jehovah dixit ad Moschen, Abi, dic illis, Redite vobis in tentoria vestra; tu autem hic sta Mecum ut loquar ad te omnia praecepta, et statuta, et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea Deut. 5:[27, ] 28 [KJV 5:30, 31]:

apud eundem,

Ceterum 9 haec sunt praecepta, statuta, et judicia, qua praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos, Deut. 6:1:

apud eundem,

Ideo custodies 10 praecepta et statuta et judicia, quae Ego praecipiens tibi hodie ad faciendum ea, Deut. 7:11:

apud Davidem,

Si 11 deserent filii ejus legem Meam, et in judiciis Meis non ambulant, si statuta Mea profanant, et praecepta Mea non servant: visitabo virga praevaricationem eorum, Ps. 89:31-33 [KJV Ps. 89:30-32].

[4] Praeterea omnes leges, quatenus Ecclesiae repraesentativae erant, in genere vocabantur judicia et statuta, ut apud Moschen,

12 Jam ergo, Israel, audi statuta et judicia quae Ego docturus vos ut faciatis. Quae gens magna, cui statuta et judicia justa, sicut omnis lex haec quam Ego daturus coram vobis hodie? Deut. 4:1, [8, ] 5:1:

apud Ezechielem,

Hierosolyma mutavit judicia Mea in impietatem prae gentibus, et statuta Mea prae terris quae circum eam, nam judicia Mea repudiarunt, et in statutis Meis non ambularunt, 5:6, 7:

apud eundem,

In statutis Meis ambulent, et judicia Mea custodiant, ad faciendum veritatem, 18:9;

praeter pluries alibi, ut Lev. 18:5, 19:37, 20:22, 25:18, 26:15; Deut. 26:17, Ezech. 11:12, 20, 20:11, 13, 25, 37:24.

Poznámky pod čarou:

1. The Expositio Generalis in the Manuscript of verses 1-17 is not the basis of Arcana Coelestia 8972, 8973, 8992, 9006, 9017. This material, and still earlier forms of verses 3-5, are referred to in notes below as P2 and P1 respectively. verse 1 of P2 reads: Et haec judicia, quae pones coram illis, significat vera exteriora qualia erunt in statu civili ubi Ecclesia repraesentativa, quae fluunt ex veris internis quae sunt ordinis in coelis.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts repraesentant, hoc est, .

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. repraesentabant altered to repraesentant

8. repraesentant altered to repraesentabant

9. hoc est Praecepta altered to hoc est Praeceptum. Hebrew (hammitzwah) is singular.

10. Praeceptum altered to Praeceptum

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.