Bible

 

Ezechiel 17:20

Studie

       

20 Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in prævaricatione qua despexit me.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 468

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

468. Quod Arbor significet hominem, constat ex his locis in Verbo, Cognoscent omnes Arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem Arborem altam, exaltem Arborem humilem, et arefaciam Arborem viridem, et germinare faciam Arborem aridam, Ezechiel 17:24. Beatus cujus in Lege beneplacitum; 1 erit sicut Arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum dabit in tempore suo, Psalmus 1:[1-2,] 3; Jeremias 17:[7,] 8. Laudate Jehovam Arbores fructus, Psalmus 148:[7,] 9. Saturantur Arbores Jehovae, Psalmus 104:16. Securis ad radicem Arboris jacet; omnis Arbor non faciens fructum bonum, exscindetur, Matthaeus 3:10; 7:16-20. 2 Aut facite Arborem bonam et fructum bonum, aut facite Arborem putrem, [et fructum ejus putrem,] ex fructu enim cognoscitur Arbor, Matthaeus 12:33, 3 Luca 6:43-44. Incendam ignem, qui comedet omnem Arborem viridem, et omnem Arborem aridam, Ezechiel 21:3. 4 Quoniam Arbor significat hominem, ideo statutum 5 fuit, Quod fructus arboris inserviens esui in Terra Canaane praeputiaretur, Leviticus 19:23-24. Quoniam Olea significat hominem Ecclesiae coelestis, dicitur de binis Testibus, qui prophetabant, Quod essent duae Oleae stantes juxta Dominum totius terrae, Apocalypsis 11:4. Similiter Sacharia 4:3, 11-12[, 14]. Et apud Davidem, Ego Olea virens in Domo Dei, Psalmus 52:10. 6 Et apud Jeremiam, Oleam virentem pulchram fructu vocavit Jehovah nomen tuum, 11:16-17, praeter plura, quae hic propter copiam non afferuntur.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: beneptacitum.
2. Prima editio: 21.
3. Prima editio: 13.
4. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 20:47 apud Biblia Anglica.

5. Prima editio: statutam.
6. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 52:8 apud Biblia Anglica. Prima editio: 102:10.

  
/ 853