Bible

 

Ezechiel 16:2

Studie

       

2 Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas,

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 216

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

216. Zelo ergo age et resipisce," significat ut fiat hoc ex affectione veri et aversatione falsi. - Dicitur hic "zelo age," quia supra (vers. 15) dictum est, "Utinam frigidus esses aut calidus;" hic ut sit calidus, nam "zelus" est calor spiritualis, et calor spiritualis est affectio amoris, hic affectio amoris veri; et qui ex affectione amoris veri agit, is quoque ex aversatione falsi agit; quare haec significantur per resipisce. "Zelus" in Verbo, ubi de Domino, significat Amorem et Excandescentiam:

"Amorem," (Johannes 2:17; Psalm. 69:10 (B.A. 9); Esajas 37:32; 63:15; Ezechiel 39:25; Sacharias 1:14; 8:2);

"Excandescentiam," (Deuteronomius 32:16, 21; Psalm. 79:5-6; Ezechiel 8:(3, 5; 16:) 42; 23:25; Zephanias 1:18; 3:8);

sed "zelus "apud Dominum non est excandescentia; apparet modo sicut sit in externis, interius est amor; quod appareat in externis sicut sit, est quia apparet sicut Dominus excandescat dum hominem reprehendit, imprimis cum malum ejus punit eum, quod permittitur ab Amore, ut malum ejus removeatur; est prorsus sicut parens, qui si amat liberos, permittit castigationem ad removendum mala eorum. Ex his patet, cur Jehovah Se dicat "Zelotem," (Deuteronomius 4:24; 5:9-10; 6:14-15).

  
/ 962