Bible

 

Ezechiel 12

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.

3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :

4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum :

6 in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem : et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.

11 Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum : facies ejus operietur, ut non videat oculo terram :

13 et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum : et ipsam non videbit, ibique morietur.

14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.

19 Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël,

25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6297

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6297. ‘Et semen illius erit plenitudo gentium’: quod significet 1 quod verum quod fidei, regnaturum, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit fides et charitas, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3187, 3310, 3373, 3671, hic fides quia praedicatur de Ephraimo 2 ; et ex significatione 'plenitudinis gentium quod sit abundantia, ita quod regnaturum. ‘Plenitudo’ in Verbo significat omne, et ubi non omne significat abundans, et praedicatur et de vero et de bono, nam multitudo' praedicatur de vero, ‘magnitudo’ autem de bono, ita ‘plenitudo’ de utroque; ut apud Jeremiam,

Ecce aquae ascendentes e septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, 47:2;

terra et ‘plenitudo’ pro omni, tam vero quam bono, 3 quod est Ecclesiae; ideo adjicitur ‘urbem et habitantes in ea’, nam per ‘urbem’ significantur vera, et per ‘habitantes’ bona, n. 2268, 4 2451, 2712:

[2] apud Ezechielem Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, 12:19;

‘terra’ pro Ecclesia, et ‘plenitudo’ pro bono et vero ibi; quod utrumque significetur, patet ex illis quae 5 praecedunt, quod ‘panem cum sollicitudine comedent’ et ‘aquas cum stupore bibent’, per ‘panem’ enim significatur bonum amoris, et per ‘aquas’ verum fidei, quae vocantur ‘terrae plenitudo’:

[3] similiter, apud Amos, Superbiam Jacobi et palatia ejus odi, ideo concludam urbem et plenitudinem ejus, 6:8:

apud Davidem,

Tui caeli, etiam Tua terra, 6 orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti, Ps. 89:12 [KJV Ps. 89:11]:

et alibi apud eundem,

Jehovae terra et plenitudo ejus, orbis et habitantes in illo: Ipse super maria fundavit illum, et super flumina stabilivit illum, Ps. 24:1, 2;

plenitudo' etiam ibi pro vero et bono; ‘terra’ pro Ecclesia in specie, ‘orbis’ pro Ecclesia in universali sensu; quod ‘Jehovah fundaverit 7 orbem super maria’ est super illa quae sunt scientiae, n. 28; et quod ‘stabiliverit illum super flumina’ est super illa quae sunt intelligentiae, n. 3051; quod non intelligatur quod Jehovah orbem fundaverit super maria, et stabiliverit super flumina, quis non videre potest? nam orbis non super illis fundatus et stabilitus est; quare qui expendit, videre potest quod per ‘maria’ et per ‘flumina’ aliud significetur, et quod hoc aliud sit spirituale 8 seu internum Verbi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has here and the Manuscript and the First Latin Edition n. 6286 omit this.

2. The Manuscript inserts qui est verum spirituale, quia est homo Ecclesiae spiritualis externae, at Israel bonum spirituale, quia est homo Ecclesiae internae.

3. quae

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts ibi.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. illum

8. ac

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.