Bible

 

Ezechiel 11:25

Studie

       

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 629

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

629. "Et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius," significat agnitionem et confessionem, quod omne Verum Verbi, ex quo Ecclesia est Ecclesia, sit a Domino, secundum quod omnis homo judicabitur. - Quod "dare Ipsi gloriam" significet agnoscere et confiteri quod omne verum sit a Domino, videatur supra (249) et quia omne verum ex quo Ecclesia est Ecclesia, est ex Verbo, ideo Verum Verbi intelligitur; "quia venit hora judicii Ipsius," significat quia omnis homo judicabitur secundum Verum Verbi; hoc significatur, quia per "dare gloriam Ipsi" significatur agnoscere et confiteri quod omne Verum Verbi sit a Domino, et nunc dicitur, "Quia venit hora judicii Ipsius," et "quia" involvit hoc ut causam. Quod Verum Verbi judicaturum sit unumquemvis, videatur supra (233, 273); et quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit, qualis ei est intellectus Verbi, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (76-79). Ex his patet, quod Sensus spiritualis illorum verborum talis sit. Quod talis sit, est quia Angeli Caeli per "gloriam" non aliud percipiunt quam Divinum Verum; et quia omne Divinum Verum est a Domino, per "dare gloriam Ipsi" percipiunt agnoscere et confiteri quod omne Verum sit ab Ipso; omnis enim gloria in Caelis nec aliunde est, et quantum Societas Caeli in Divino Vero est, tantum omnia ibi splendent. et tantum Angeli in splendore gloriae sunt. Quod per "gloriam" intelligatur Divinum Verum, constare potest ex his locis:

"Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae revelabitur Gloria Jehovae, et videbunt omnis caro," (Esaias 40:3, 5)

"Illuminare, quia venit Lux Tua, et Gloria Jehovae super Te exorta est; super Te exorietur Jehovah et Gloria Ipsius super Te videbitur," (Esaias 60);

"Dabo Te in foedus populo, in Lucem Gentium, et Gloriam Meam non alteri dabo," (Esaias 42:6, 8);

"Propter Me, propter Me faciam, et Gloriam Meam non alteri dabo," (Esaias 48:11) 1

"Timebunt ab ortu solis Gloriam Ipsius; veniet Zioni Redemptor," (Esaias 59:19-20);

"Erumpet sicut aurora Lux Tua, Gloria Jehovae colliget Te," (Esaias 8:8);

"Veniet ad congregandum omnes gentes ex linguas, ut videant Gloriam eam," (Esaias 66:18);

"Dixit Jehovah, vivus Ego, et implebitur Gloria Jehovae universa terra," (Numeri 14:21) 2

"Plenitudo omnis terrae Gloria Ipsius," (Esaias 6:3); 3

"In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum; in Ipso Vita erat, et Vita erat Lux hominum; erat Lux vera: et Verbum Caro factum est, et vidimus Gloriam Ipsius, Gloriam ut Unigeniti a Patre," (Johannes 1:1, 4, 9 (, 14));

"Haec dixit Esajas, quando vidit Gloriam Ipsius," (Johannes 12:41);

"Et videbunt Filium Hominis venientem in nubibus Caeli cum Gloria," (Matthaeus 24:3, 30);

"Caeli narrabunt Gloriam Dei," (Psalm. 19:2 (B.A. 1));

"Et timeant Gentes Nomen Jehovae, et Reges terrae Gloriam Tuam; quod aedificaverit Sionem, et apparuerit in Gloria Sua," (Psalm. 102:16-17 (B.A. 15-16))

"Gloria Dei illustrabit" Sanctam Hierosolymam, "et Lucerna ejus Agnus; et Gentes quae salvantur in Luce Ipsius ambulabunt," (Apocalypsis 21:23-24); 4

"Filius Hominis venturus est in Gloria Sua: sessurus super throno Gloriae Suae," (Matthaeus 25:31; 5 Marcus 8:38);

Quod Gloria Jehovae impleverit et obtexerit Tabernaculum, (Exodus 40:34, 15; Leviticus 9:23-24; Numeri 14:1-12; 16:19; 17:7 (B.A. 16:42);

Quod impleverit Domum Jehovae, (1 Regnum 8:10-11).

(Praeter alibi, ut Esaias 24:23; Ezechiel 1:28; 8:4; 9:3; 10:4, 18-19; 11:22-23; 6 Luca 2:32; 9:26; Johannes 2:11; 7 7:18; 17:24).

Poznámky pod čarou:

1. 11 pro "12"
2. 21 pro "8"

3. 3 pro "1, 2, 3"

4. 23, 24 pro "23, 24, 25"

5. 31 pro "3"

6. xi. pro "x."

7. 11 pro "44"

  
/ 962