Bible

 

Ezechiel 11

Studie

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1250

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1250. Quod per ‘montem orientis’ significetur charitas, et quidem charitas a Domino, constat a significatione ‘montis’ in Verbo quod sit amor in Dominum et charitas erga proximum, quod ostensum prius n. 795; et quod ‘oriens’ significet Dominum, et inde caelestia, quae sunt amoris et charitatis, videatur etiam prius n. 101, tum ab his sequentibus locis;

apud Ezechielem,

Sustulerunt cherubi alas suas, ... ascendit gloria Jehovae desuper medio civitatis, et stetit super monte, qui ab oriente civitatis, 11:22, 23;

ubi per ‘montem qui ab oriente’, nihil aliud significatur quam caeleste quod est amoris et charitatis quae est Domini, nam dicitur quod ‘gloria Jehovae ibi steterit’:

apud eundem,

Duxit me ad portam, portam quae spectat viam orientis, et ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, 43:1, 2;

ubi per ‘orientem’ simile significatur:

[2] apud eundem,

Et reduxit me via portae sanctuarii exterioris spectantis orientem, et illa clausa, et dixit ad me Jehovah, Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non intrabit per illam, sed Jehovah Deus Israelis intrabit per illam, 44:1, 2;

similiter ‘oriens’ pro caelesti quod est amoris, qui est solius Domini:

apud eundem,

Cum faciet princeps spontaneum, holocaustum, et pacifica, spontaneum Jehovae, et aperiet illi portam spectantem versus orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut faciet in die sabbati, 46:12;

similiter pro caelesti quod est amoris in Dominum:

[3] apud eundem,

Reduxit me ad ostium domus, et ecce aquae exeuntes de sub limine domus versus orientem, quia facies domus oriens, 47:1, 8;

ibi de Nova Hierosolyma; ‘oriens’ pro Domino, ita pro caelesti quod est amoris; ‘aquae’ sunt spiritualia. Simile significat hic ‘mons orientis’; praeterea qui habitabant in Syria, dicti sunt ‘filii orientis’, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.