Bible

 

Ezechiel 11

Studie

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10287

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10287. ‘Et qui dederit ex illo super alienum’: quod significet conjunctionem cum illis qui non agnoscunt Dominum, ita qui in malis sunt et in falsis mali, constat ex significatione ‘dare super aliquem’ cum de Divinis Veris, quae per ‘unguentum aromaticum’ 1 significantur, quod sit conjungere; et ex significatione ‘alieni’ quod sit qui non ab Ecclesia, ita qui non agnoscit Dominum, 2 et inde qui in malis et falsis est; 3 qui enim non agnoscit Dominum, is non ab Ecclesia est, et qui negat Dominum, in malis et falsis est, nam bonum et verum non aliunde quam ab Ipso venit; quod ‘alieni’ significent tales, constabit ex locis in Verbo quae sequentur; sed prius aliquid dicetur de conjunctione Divini Veri cum illis qui non agnoscunt Dominum; conjunctio illa est profanatio, profanatio enim 4 est conjunctio Divini Veri cum falsis ex malo 5 ; et apud illos et non apud alios datur conjunctio illa quae profanatio, quam qui prius agnoverunt illa quae Ecclesiae sunt, ac imprimis Dominum, ac postea eadem negant; per agnitionem enim verorum Ecclesiae ac Domini fit communicatio cum caelis, et inde aperitio interiorum hominis versus caelum; et per negationem postea conjunctio eorundem cum falsis ex malo; omnia enim quae homo agnoscit manent implantata, nam nihil perit apud hominem quod intravit per agnitionem.

[2] Status hominis apud quem profanatio, est quod 6 communicationem habeat cum caelis et simul cum infernis, per vera 7 cum caelis et per falsa mali cum infernis; inde in altera vita fit dilaceratio 8 eorum, ex qua perit omne vitae interioris 9 ; apparent illi post dilacerationem vix sicut homines amplius sed sicut ossa adusta in quibus parum vitae; videantur quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt, quod nempe 10 illi profanent qui prius agnoverunt vera Divina et postea negant, n. 1001, 1010, 1059, 2051, 3398, 4289, 4601, 6348, 6960, 6963, 6971, 8394, quod qui negaverunt illa ab infantia, ut Judaei et alii, non profanent, n. 593, 1001, 1010, 1059, 3398, 3489, 6963, et quod a Domino maximopere caveatur ne apud hominem fiat profanatio, n. 301-303, 1327, 1328, 2426, 3398, 3402, 3489, 6595.

[3] Sed sciendum est quod profanationum perplura sint genera, et horum perplures species, sunt enim qui profanant bona Ecclesiae et sunt qui profanant vera ejus; sunt qui profanant multum et sunt qui profanant parum; sunt qui profanant interius et sunt qui profanant 11 exterius magis magis; sunt qui profanant per 12 fidem contra vera et bona Ecclesiae, 13 sunt qui profanant per vitam, et sunt qui profanant per cultum; inde dantur profanatorum inferna plura, quae secundum diversitates profanationum inter se distincta sunt; 14 inferna profanationum boni a tergo sunt, inferna autem profanationum veri 15 sub pedibus et ad latera; 16 profundiora sunt infernis reliquorum malorum, ac raro 17 aperiuntur.

[4] Quod alieni sint illi qui non agnoscunt Dominum ac nolunt agnoscere, sive extra Ecclesiam sive intra illam sint, ita qui in malis sunt et in falsis mali; ac in sensu a personis abstracto, mala et falsa mali, constat a pluribus locis in Verbo; dicitur qui non agnoscunt Dominum, ita qui in malis ac falsis mali sunt, quoniam qui non agnoscunt Dominum non possunt 18 aliter quam in malis et falsis mali esse, nam a Domino est omne bonum et verum boni; quapropter qui negant Dominum in malis et 19 falsis mali sunt, secundum Domini verba apud Johannem, Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, 8:24.

20 Quod ‘alieni’ illi sint, constat ab his locis:

apud Esaiam,

[5] Terra vestra solitudo, urbes vestrae exustae igne; humum 21 vestram coram vobis alieni comedent, et erit solitudo sicut eversio alienorum, 1:7;

per 22 ‘terram’ hic non intelligitur terra, nec per ‘urbes’ et per ‘humum’ urbes et humus, sed per ‘terram’ intelligitur Ecclesia, similiter per ‘humum’, et per ‘urbes’ vera Ecclesiae, quae doctrinalia vocantur, quae ‘exusta igne’ dicuntur cum ex malis amorum sui et mundi 23 consumpta sunt; inde patet quid significatur per quod ‘alieni comedent humum’, quod nempe mala et falsa mali Ecclesiam, et per quod ‘terra erit solitudo et urbes exustae igni’; quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur in 24 locis citatis n. 9325, et quod similiter ‘humus’, n. 566, 1068; quodurbes' sint doctrinalia Ecclesiae, ita vera ejus, n. 2268, 25 2451, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, et quod ‘ignis’ sit malum amorum sui et mundi n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, 26 9141:

[6] apud Jeremiam,

Obtexit ignominia facies nostras, cum venerunt alieni contra sanctuaria domus Jehovae, 51:51;

‘alieni contra sanctuaria domus Jehovae’ sunt mala et falsa mali contra vera et bona Ecclesiae; alieni dicebantur 27 illi ex gentibus qui in Ecclesia Judaica serviebant, et per gentes illius terrae significantur etiam mala et falsa, n. 9320: apud eundem,

Dicis, Desperatum est, non; sed amabo alienos, et post hos ibo, 2:25;

‘amare alienos et ire post illos’ est amare mala et falsa mali, et colere illa:

[7] apud Ezechielem,

Gladium adducam super vos, et dabo vos in manum alienorum, 11:8 [, 9];

‘gladium adducere’ est falsa ex malo pugnantia contra vera ex bono, ‘dare in manum alienorum’ est ut credant et serviant falsis illis; quod ‘gladius’ sit verum pugnans contra falsa, et in opposito sensu falsum pugnans contra 28 vera, videatur n. 2799, 6353, 7102, 8294:

[8] apud eundem,

Mortibus praeputiatorum morieris, in manu alienorum, 27:10;

‘praeputiati’ sunt 29 qui in spurcis amoribus et eorum cupiditatibus quoad vitam, utcumque in doctrinalibus, n. 2049, 3412, 3413, 4462, 7045, 7225, quorum mors est mors spiritualis; ‘in manu alienorum’ est in ipsis malis et falsis mali:

[9] apud eundem,

Hierosolyma mulier adultera, sub viro suo accipit alienos, 16:32;

‘Hierosolyma mulier adultera’ pro Ecclesia in qua adulteratum est bonum, ‘accipere alienos’ pro agnoscere vita et doctrina mala et falsa mali:

apud Joelem,

Hierosolyma erit sanctitas, nec alieni transibunt per eamamplius, 4:17 [KJV 3:17];

‘Hierosolyma’ etiam hic pro Ecclesia, sed in qua agnoscitur Dominus, 30 vivitur bono et creditur veris quae 31 a Domino, ‘alieni non transibunt per eam amplius’ sunt mala et falsa mali quae ab inferno, quod non intratura:

[10] apud Davidem,

Alieni surrexerunt contra me, et violenti quaesiverunt animam meam, Ps. 54:5 [KJV Ps. 54:3];

‘alieni’ etiam hic pro malis et falsis mali, ‘violenti’ pro iisdem 32 violentiam inferentibus bonis et veris. Qui solum sensum litterae Verbi intuentur, per ‘alienos’ non aliud 33 intelligunt quam illos qui extra Ecclesiam sunt, et quod illi surrecturi contra Davidem; sed in caelos non intrat aliquid personae, 34 verum res quae significantur, n. 8343, 8985, 9007, ita non alieni, sed pro illis aliena, quae sunt quae abalienata ab Ecclesia, ita mala et falsa mali quae Ecclesiam destruunt; per ‘Davidem’ etiam, 35 contra quem surrecturi, etiam percipitur Dominus, n. 1888, 9954:

[11] apud Moschen,

Deseruit Deum Qui fecit eum, et vilipendit petram salutis suae; ad zelum provocarunt Ipsum per alienos, 36 Deut. 32:15, 16;

‘deserere Deum, et vilipendere petram salutis’ pro 37 negare Dominum, ‘provocare per alienos’ pro per mala et falsa mali; quod ‘petra salutis’ sit Dominus quoad vera fidei, videatur n. 8581. Praeter etiam alibi ‘alieni’ pro malis et falsis, ut 38 Esai. 25:2, 4, 5; 39 Jer. 30:8; 40 Ezech. 31:11, 12.

[12] Quoniam ‘alieni’ significabant illos qui in malis et falsis mali sunt, et inde in sensu abstracto mala et falsa mali, ideo vetitum fuit ne alienus comederet 41 sanctum, Lev. 22:10; quod alienus non appropinquaret ad functionem sacerdotii, aut ad custodiam sanctuarii; et si accederet, quod occideretur, Num. 1:51, 3:10, 38, 18:7;

[13] etiam quod non suffiretur ex igne alieno, ex quo quia suffiverunt Nadab et Abihu filii Aharonis, igne e caelo consumpti sunt, Lev. 10:1, 2; per ignem enim sanctum qui ex altari, significabatur amor Divinus, per ignem autem alienum amor infernalis, 42 et inde quoque mala et eorum cupiditates, videatur 43 n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, 44 9141.

[14] Nominantur etiam 45 alienigenae, alia voce quam alieni, in lingua originali, et per illos significantur ipsa falsa, ut in Threnis,

Jehovah, respice ad ignominiam nostram; hereditas nostra aversa est ad alienos, et domus nostrae ad alienigenas, 5:1, 2:

apud Obadiam,

Captivum duxerunt alieni robur ejus, et alienigenae intraverunt portas ejus, et super Hierosolymam jacient sortem, vers. 11;

‘jacere sortem super Hierosolymam’ pro destruere Ecclesiam, et dissipare vera ejus:

[15] apud Zephaniam,

Visitabo super principes et super filios regis, et super omnes indutos indumento alienigenae, 1:8;

‘induti indumento alienigenae’ pro illis qui in falsis sunt, nam principes et filii regis super quos visitatio, sunt primaria vera, et in opposito sensu, primaria falsa; quod ‘principes’ illa significent, videatur 1482, 2089, 5044, quod ‘reges’ sint ipsa vera, et in opposito sensu ipsa falsa, n. 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, inde ‘filii regis’ sunt quae inde:

[16] apud Davidem,

Libera me, et eripe e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur vanitatem; et dextra eorum dextra mendacii, Ps. 144:7, 8, 11;

quod ‘filii alienigenae’ sint qui in falsis, ita falsa, patet manifeste, nam dicitur, Quorum os loquitur vanitatem, et dextra eorum dextra mendacii, ‘vanitas’ enim est falsitas doctrinae, et ‘mendacium’ falsum vitae, n. 9248.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ita

3. qui enim non agnoscunt Dominum, illi non ab Ecclesia sunt; quod alieni illos significent constabit ex locis e Verbo quae sequentur

4. Divini veri est conjunctio ejus

5. The Manuscript inserts in interiori homine.

6. communicet

7. The Manuscript inserts quae inibi.

8. ejus

9. The Manuscript inserts ejus.

10. The Manuscript places this after negant, .

11. magis exterius

12. confirmationes

13. The Manuscript inserts magis et minus, et.

149632 written in m

15. sunt antrorsum

16. The Manuscript inserts et.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. non

19. The Manuscript inserts in.

20. Quod alieni sint qui in malis et falsis mali sunt, ex non agnitione Domini, ac verorum et bonorum fidei quae ab Ipso, inque sensu abstracto mala et falsa mali, constat

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. consumuntur

24. numeris

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. gentes, quae

28. verum

29. The Manuscript inserts illi.

30. The Manuscript inserts ac.

31. ab Ipso

32. oppugnantibus bona et vera boni

33. percipiunt

34. sed

35. in coelis

36. The Manuscript inserts per abominationes iratum reddiderunt Ipsum, .

37. The Manuscript inserts non agnoscere et.

38. apud Esajam

39. apud Jeremiam

40. apud Ezechielem

41. sancta, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

42. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

43. in locis supra citatis

44. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

45. The Manuscript inserts in Verbo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.