Bible

 

Ezechiel 10:20

Studie

       

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 35

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

35. VERSUS 7, 8.

"Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum transfixerunt; et plangent super Ipsum omnes tribus terrae; etiam, amen. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus, qui omnipotens."

7. "Ecce venit eum nubibus", significat quod Dominus Se revelaturus in Verbo per sensum internum (n. 36); "et videbit Ipsum omnis oculus", significat quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt (n. 37); "et qui Ipsum transfixerunt", significat quod etiam visuri illi qui in falsis ex malo (n. 38); "et plangent super Ipsum omnes tribus terrae", significat quod falsa ecclesiae repugnatura (n. 39); "etiam, amen", significat confirmationem Divinam quod ita futurum (n. 40).

8. "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis", significat quod omnia regat ex primis per ultima, et sic omnia caeli in aeternum (n. 41); "dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus", significat ab Ipso quibus", omne in omnibus caeli et ecclesiae ab aeterno in aeternum, et Jehovah (n. 42); "qui omnipotens", significat ex Se (n. 43).

  
/ 1232