Bible

 

Exodus 9

Studie

   

1 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,

3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.

4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.

5 Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.

6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.

7 Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.

8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.

9 Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.

10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :

11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.

12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

13 Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.

16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?

18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.

19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.

20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :

21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.

22 Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.

23 Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.

24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.

25 Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.

26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.

27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.

28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.

29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :

30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.

31 Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et Linum jam folliculos germinaret :

32 triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.

33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.

34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :

35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7679

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7679. ‘Et Jehovah adduxit ventum orientalem’: quod significet destructionis medium, constat ex significatione ‘venti orientalis’ quod sit medium destructionis; quod ‘ventus orientalis’ id significet, est quia siccus erat et tempestuosus, et quia inde exsiccabat producta terrae illius, et per vim suam confregit arbores, et in mari naves; inde per illum ut per medium describitur potentiae Divinae effectus; praeterea per ‘orientem’ significatur bonum amoris et charitatis, quia in supremo sensu Dominus, n. 101, 1250, 3708; et bonum amoris ac charitatis in sua 1 origine, quia Divinum est, clementissimum, 2 inde etiam in suo processu in caelum; at cum delabitur ad inferna, fit inclemens ac immite, quia ab illis ibi vertitur in tale; ideo boni illius Divini influxus et praesentia ibi non modo cruciat illos, sed etiam devastat; 3 ex his etiam est quod per ‘ventum ab oriente’ seu ‘orientalem’ significetur medium destructionis.

[2] Quod per ‘ventum’ illum significetur medium destructionis, patet a locis ubi in Verbo memoratur, ut apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam illos coram hoste, 18:17:

apud Ezechielem,

Vitis plantata non prosperabitur; nonne cum attigerit illam ventus orientalis, exarescendo exarescet? 4 17:10:

apud eundem,

Vitis illa evulsa est in ira, in terram projecta, ventus orientalis arefecit fructum ejus, 19:12:

apud Hoscheam, Ille inter fratres ferox, veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, 13:15:

apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tharschischi, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Ezechielem,

In aquas multas deduxerunt te, contemnentes te, ventus orientalis fregit te in corde marium, 27:26;

ex his patet quod ‘ventus orientalis’ medium destructionis significet, ex causa quia siccus erat ac tempestuosus; inde quoque significat medium devastationis, ut apud Hoscheam, Ephraim pascens ventum, et persequitur 5 eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2;

‘Ephraim’ pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6238; 6 ‘pascere ventum’ est multiplicare mendacium, et ‘persequi 7 eurum’ est multiplicare vastationem; status vastationis ac tentationis etiam vocatur ‘dies 8 euri’ apud Esaiam,

27:7, 8.

Poznámky pod čarou:

1. origine est Divinum ita

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. inde quoque causa

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts ubi.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.