Bible

 

Exodus 9

Studie

   

1 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,

3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.

4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.

5 Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.

6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.

7 Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.

8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.

9 Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.

10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :

11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.

12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

13 Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.

16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?

18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.

19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.

20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :

21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.

22 Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.

23 Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.

24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.

25 Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.

26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.

27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.

28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.

29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :

30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.

31 Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et Linum jam folliculos germinaret :

32 triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.

33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.

34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :

35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7566

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7566. Vers. 22-26. Et dixit Jehovah ad Moschen, Extende manum tuam versus caelum, et erit grando in omni terra Aegypti super hominem et super bestiam, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. Et extendit Moscheh baculum suum ad caelum, et Jehovah dedit voces et grandinem, et ambulavit ignis ad terram, et pluere fecit Jehovah grandinem super terram Aegypti. Et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis, gravis valde, quae non fuerat sicut illa in omni terra Aegypti, a quo fuit in gentem. Et 1 percussit grando in omni terra Aegypti omne quod in agro, ab homine et usque ad bestiam, et omnem herbam agri percussit grando, et omnem arborem agri confregit. Tantum in terra Goschen, ubi filii Israelis, non fuit grando. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’ significat mandatum: ‘Extende manum tuam versus caelum’ significat advertentiam et appropinquationem caeli: ‘et erit grando in omni terra Aegypti’ significat falsum destruens in mente naturali: ‘super hominem et super bestiam’ significat bonum interius et exterius: et super omnem herbam agri in terra Aegypti' significat omne verum Ecclesiae in mente naturali: ‘et extendit Moscheh baculum suum ad caelum’ significat communicationem cum caelo: ‘et Jehovah dedit voces’ significat recessionem et separationem communicationis cum illis qui in bono et vero: ‘et grandinem’ significat falsa destruentia illa: ‘et ambulavit ignis ad terram’ significat mala cupiditatum: ‘et pluere fecit grandinem super terram Aegypti’ significat sic mentem naturalem a falsis mali occupatam: ‘et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis, gravis valde’ significat falsi persuasiones una cum 2 mali cupiditatibus: ‘quae non fuerat sicut illa in omni terra Aegypti’ significat quod talis status mentis naturalis non aliis: ‘a quo fuit in gentem’ significat a die quo facta sit ut admittere' bonum et inde verum posset: ‘et percussit grando in omni terra Aegypti’ significat quod falsum illud destruxerit illa quae in mente naturali: ‘omne quod in agro’ significat quicquid Ecclesiae esset: ‘ab homine et usque ad bestiam’ significat bonum ejus interius et exterius: ‘et omnem herbam agri percussit grando’ significat quod omne verum Ecclesiae destruxerint falsa illa: ‘et omnem arborem agri confregit’ significat quod etiam omnes cognitiones veri et boni Ecclesiae: ‘tantum in terra Goschen, ubi filii Israelis, non fuit grando’ significat quod non ubi illi qui ab Ecclesia spirituali.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. malis cupiditatum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.