Bible

 

Exodus 7:6

Studie

       

6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 635

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

635. Ultimo detegetur hoc Arcanum: in Septem Capitibus in Apocalypsi describitur Consummatio hodiernae Ecclesiae, similiter sicut describitur devastatio Aegypti, ac utraque per similes plagas, quarum unaquaevis spiritualiter significat aliquod falsum, quod promovit devastationem ejus usque ad interitum, quare etiam haec Ecclesia, quae hodie deperdita est, vocatur Aegyptus spiritualiter intellecta, Apocalypsis 11:8. Plagae in Aegypto fuerunt hae, quod aquae versae sint in sanguinem, unde mortuus est omnis piscis, et foetuit flumen, Exodus 7: similiter dicitur in Apocalypsi 8:8; 16:3 per sanguinem significatur Divinum Verum falsificatum, videatur APOCALYPSIS REVELATA 379, 404, 681, 687-688; et per pisces, qui tunc mortui, vera in naturali homine similiter, 290, 405. In Aegypti terram productae sunt ranae, Exodus 8 aliquid de ranis etiam dicitur in Apocalypsi 16:13, per ranas significantur ratiocinationes ex cupiditate falsificandi vera, videatur APOCALYPSIS REVELATA 702. In Aegypto ulcera noxia facta sunt super homine et bestia, Exodus 9: similiter in Apocalypsi 16:2per ulcera significantur interiora mala et falsa destructiva boni et veri in Ecclesia, videatur APOCALYPSIS REVELATA 678. In Aegypto facta est grando mixta igne, Exodus 9: similiter in Apocalypsis 8:7; 16:21; grando significat falsum infernale, videatur APOCALYPSIS REVELATA 399, 714. In Aegyptum immissa est locusta, Exodus 10: similiter in Apocalypsi 9:1-11, locustae significant falsa in extremis, videatur APOCALYPSIS REVELATA 424, 430. In Aegyptum graves tenebrae inductae sunt, Exodus 10: similiter in Apocalypsi 8:12, tenebrae significant falsa oriunda vel ex ignorantia, vel ex falsis religionis, vel ex malis vitae, videatur APOCALYPSIS REVELATA 110, 413, 695. Quod tandem Aegyptii perierint in Mari Suph, Exodus 14: in Apocalypsi autem Draco et Pseudopropheta in stagno ignis et sulphuris, Apocalypsi 19:20; 20:10 utrumque, mare Suph et Stagnum illud, significat Infernum. Quod de Aegypto et de Ecclesia, cujus consummatio et finis describitur in Apocalypsi, similia dicantur, est quia per Aegyptum intelligitur Ecclesia, quae in principio suo fuit praestans, quare Aegyptus, antequam Ecclesia 1 ejus devastata est, aequiparatur horto Edenis, et horto Jehovae, Genesis 13:10, Ezechiel 31:8, et quoque vocatur Lapis angularis tribuum, Filius sapientum, et regum antiquitatis, Esaias 19:11, 13, plura de Aegypto in statu primaevo ejus, et in statu devastato, videatur APOCALYPSIS REVELATA 503.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Ecclesiae.

  
/ 853  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 678

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

678. "Et factum est ulcus malum at noxium," significat interiora mala et falsa destructiva omnis boni et veri in Ecclesia. - Per "ulcus" hic non aliud significatur quam malum oriundum ex vita secundum hoc caput doctrinae, quod sola Fides sine Operibus Legis justificet et salvet, quia sequitur, "in hominibus habentibus characterem Bestiae et imaginem ejus adorantibus," per quae illa fides et vita secundum illam significatur; quare per "ulcus malum et noxium" significantur interiora mala et falsa destructiva omnis boni et veri in Ecclesia; per "noxium significatur destructivum, et malum non potest non destruere bonum, ac falsum verum. Quod "ulcus" illa significet, est quia ulcera corporis oriuntur ex vitiositate sanguinis, aut ex alia malignitate interiore; similiter ulcera in spirituali sensu intellecta, haec oriuntur ex concupiscentiis et earum jucundis, quae sunt causae interiores; ipsum malum quod per "ulcus" significatur, et in externis apparet ut jucundum, intus in se recondit concupiscentias, a quibus oritur et conflatur. Sed probe sciendum est, quod interiora mentis humanae sint in successivo ordine et in simultaneo apud unumquemvis; in successivo ordine sunt a superioribus seu prioribus ad inferiora seu posteriora ejus; in simultaneo ordine sunt in ultimis seu postremis, sed in his sunt ab interioribus ad exteriora sicut a centro ad peripherias; quod ita sit multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (173-281), ubi de Gradibus ex quibus patet, quod ultimum sit complexus omnium priorum. Inde sequitur, quod omnes concupiscentiae mali sint in ordine simultaneo intus in ipso malo quod homo percipit apud se: omne malum quod homo percipit apud se est in ultimis; quare cum homo rejicit a se malum, simul etiam rejicit concupiscentias ejus, sed usque non a se, sed a Domino. Homo quidem a se potest rejicere malum, sed non concupiscentias ejus: quare cum vult rejicere malum, pugnando contra illud, spectabit ad Dominium; Dominus enim operatur ab intimis ad ultima; intrat enim per animam hominis, et purificat. Haec dicta sunt, ut sciatur quod "ulcus" significet malum in ultimis seu extremis apparens, ex interna malignitate oriundum. Hoc fit apud omnes qui sibi persuadent solam Fidem salvare, et propterea non reflectunt super aliquod malum apud se nec spectant ad Dominum. "Ulcera" et "vulnera" significant mala in extremis oriunda ex malis interioribus, quae sunt concupiscentiae, etiam in sequentibus locis:

"A vola pedis usque ad caput non est integritas; Vulnus et Cicatrix, et plaga recens; non expressa sunt, non obligata, non emollita oleo," (Esaias 1:6); 1

"Iniquitates meae transiverunt caput meum: computruerunt, contabuerunt Vulnera propter stultitiam meam," (Psalm. 38:5-6 (B.A. 4-5));

"In die, quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, Vulnus plagae sanabit," (Esaias 30:26);

"Si non obediveris voci Jehovae, custodiendo ad faciendum praecepta Ipsius, percutiet te Jehovah Ulcere Aegypti, haemorrhoidibus et scabie et prurigine: et Ulcere malo super genubus, et super femoribus, a quibus non possis sanari; a vola pedis usque ad verticem tuum," (Deuteronomius 28:15, 27, 35).

Per "Ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia in Aegypto," (Exodus 9:8-11),

nec aliud significatum est; nam miracula ibi facta significabant mala et falsa in quibus erant. Et quia Gens Judaica erat in prophanatione Verbi, et haec per "lepram" significatur, ideo fuit lepra non modo in eorum carne, sed etiam in vestibus, domibus et vasis; et prophanationis genera significantur per varia mala leprae, quae erant Tumores, ulcera tumorum, papulae albae et rubescentes, abscessus, ustiones, vitiligines, porrigines, etc. (Leviticus 13).

Ecclesia enim apud illam gentem erat Ecclesia repraesentativa, in qua interna repraesentabantur per externa quae correspondebant.

Poznámky pod čarou:

1. 6 pro "6, 7"

  
/ 962