Bible

 

Exodus 7:6

Studie

       

6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 581

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

581. "Nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita." - Quod significet quod ex scientificis sensualibus, quae fallaciae, astute ratiocinentur, constat ex significatione "caudarum", hic equorum, quod sint scientifica, quae vocantur sensualia quia sunt ultima intellectus (de qua supra, n. 559); ex significatione "serpentum", quod sint astutiae sensualis hominis (de qua sequitur); et ex significatione "habere capita", quod sit ratiocinari per illa scientifica; nam per "caput" significatur intelligentia, inde per "habere caput" intelligens esse; quod sit ratiocinari per illa scientifica, est quia per "caput", cum de sensuali homine, significatur scientia, et inde fatua cogitatio (videatur supra, n. 1 577 [a]), proinde etiam ratiocinatio per scientifica sensualia: ex his constare potest quod per "caudas equorum similes serpentibus, habentes capita" significetur quod ex scientificis sensualibus, quae fallaciae, astute ratiocinentur. Dicitur quod sint fallaciae, quia scientifica sensualia fiunt fallaciae quando homo ex illis ratiocinatur de spiritualibus: ut pro exemplo, quod dignitates et opulentiae sint reales benedictiones; quod gloria, qualis est magnatibus in mundo, sit in qua beatitudo caelestis consistit; et quod Dominus velit adorationem ab homine propter Sui gloriam; et similia alia, quae sunt fallaciae quando spiritualibus applicantur; nam homo sensualis, quia non pollet intelligentia, ita cogitat, non enim aliter scire potest.

[2] Quod "serpentes" in Verbo 2 significent sensualem hominem quoad astutiam, et quoad prudentiam, constare potest ex sequentibus:

- Apud Mosen,

"Serpens factus astutus prae omni fera agri quam fecerat Jehovah Deus" (Genesis 3:1):

per "serpentem" hic non intelligitur serpens, sed sensualis homo, et in communi sensu ipsum sensuale, quod est ultimum intellectus humani; per "hominem et ejus uxorem" significatur Ecclesia Antiquissima, quae lapsa est quando homines istius ecclesiae coeperunt ex scientificis sensualibus ratiocinari de Divinis, quod significatur per "edere ex arbore scientiae"; astutia eorum in ratiocinando de Divinis ex sensuali describitur per ratiocinationem serpentis cum uxore Adami, ex qua decepti sunt. Quod serpens dicatur "astutus prae omni fera agri", est quia ei venenum est, et inde morsus ejus letalis, et quia in latebris se recondit; "venenum" significat astum et dolum, et inde "morsus" ejus noxam letalem; et "latebrae" e quibus mordet et in quibus se recondit, significant astutias.

[3] Sciendum est quod omnes "bestiae" significent affectiones, quales sunt apud homines; ac "serpentes" significant affectiones sensualis hominis, ex causa quia serpunt humi super ventre, similiter ut sensuale hominis; hoc enim infimo loco est, et quasi repit humi sub reliquis: etiam sensuales homines in mundo spirituali in inferioribus habitant, non enim elevari possunt versus superiora, quoniam in externis sunt, et ex illis de omni re judicant et concludunt; etiam mali qui in infernis sunt plerique sensuales sunt, et multi eorum astuti; quare etiam apparent sicut serpentes varii generis, dum spectantur e luce caeli; inde est quod diabolus appelletur "serpens." Quod infernales etiam astuti sint, est causa, quia malum in se recondit omnem astutiam et malitiam, sicut bonum omnem prudentiam et sapientiam. (De quare videatur in opere De Caelo et Inferno 570-581, ubi actum est De Malitia et Artibus nefandis Spirituum Infernalium.)

[4] Inde nunc est quod diabolus seu infernum dicatur "serpens" in sequentibus locis: - In Apocalypsi,

"Draco serpens antiquus, ... diabolus et satanas, qui seducit totum terrarum orbem" (12:9, 14, 15; cap. 20:2 3 );

apud Davidem,

"Exacuerunt linguam sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum" (Psalmuss 140:4 [B.A. 3]);

per quae significatur astuta et dolosa eorum deceptio.

Apud eundem,

"Venenum eorum instar veneni serpentis" (Psalmuss 58:5 [B.A. 4]);

apud Hiobum,

"Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae" (20:16);

et apud Esaiam,

"Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant; qui comedit de ovis illorum, moritur; et quando quis exprimit, excluditur vipera" (59:5):

haec de hominibus malis qui dolo et astu seducunt in spiritualibus; clandestina mala, ad quae astute allectant, significantur per" ova aspidis" quae ponunt; dolosa falsa significantur per "telas araneae" quas texunt; letalis noxa, si recipiuntur, significatur per "Qui comedit de ovis illorum, moritur; et quando quis exprimit, excluditur vipera."

[5] Quoniam Pharisaei tales erant, ideo vocantur a Domino

"Serpentes, progenies viperarum" (Matthaeus 23:33).

Quod astutiae et malitiae talium nihil nociturae sint illis quos Dominus tutatur, significatur per quod

"Ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum [suam] impellet" (Esaias 11:8):

per "sugentem" et "ablactatum" significantur qui in bono innocentiae sunt, qui sunt qui in amore in Dominum; et per "foramen viperae" et "speluncam basilisci" intelliguntur inferna in quibus dolosi et astuti spiritus sunt; apparent etiam introitus ad illa sicut furva foramina, ac intus sicut speluncae.

[6] Quod astutiae et malitiae spirituum infernalium non nocerent illis quos Dominus tutatur, etiam significatur per haec Domini verba,

Quod possent calcare super serpentes et scorpios, et super omnem potestatem inimici (Luca 10:19);

Tum quod possent tollere serpentes, et quoque bibere letale, nec nociturum illis (Marcus 16:18):

"calcare super serpentes" significat contemptui habere et vilipendere dolos, astutias, et artes nefandas turbae infernalis; quare etiam dicitur, "et super omnem potestatem inimici; "inimicus" est illa turba, et "potestas" ejus est astutia.

[7] Malitiae et astutiae spirituum infernalium, qui simul sumpti vocantur "diabolus" et "satanas", per "serpentes " etiam intelliguntur in sequentibus locis:

- Apud Mosen,

Jehovah Deus "ducens te per desertum magnum et formidabile, serpentis, presteris et scorpionis" (Deuteronomius 8:15):

per profectiones filiorum Israelis in deserto repraesentabantur et inde significabantur tentationes fidelium; infestationes tunc ab infernis per malos spiritus et genios, significantur per "serpentes, presteres et scorpiones."

[8] Apud Esaiam,

"Ne laeteris, Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te, nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans" ( 4 14:29):

per "Philisthaeam" significatur fides separata a charitate; seductio multorum per sophismata, quibus illa fides confirmatur, describitur per quod "e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans."

Apud Jeremiam,

"Ecce Ego mittens inter vos serpentes basiliscus, contra quos non incantio, et mordebunt vos" (8:17);

apud eundem,

"Vox ejus sicut serpentis ibit" (46:22, 23):

apud Amos,

"Si 5 occultaverint se coram oculis meis in fundo maris, inde praecipiam serpenti ut mordeat eos" (9:3).

Etiam astutiae significantur per

Leviathanem serpentem tortuosum" (Esaias 27:1).

[9] Quod per "serpentes" significetur astutia et quoque prudentia quae apud sensuales homines, constare potest a Domini verbis apud Matthaeum,

"Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae" (10:16):

"prudentes" dicuntur qui in bono, "astuti" qui in malo, est enim prudentia veri ex bono, et astutia falsi ex malo; et quia ad illos qui in bono sunt illa dicuntur, ideo per "serpentes" in eo loco etiam intelligi potest prudentia.

[10] Quoniam astutiae malorum sunt diabolicae, idcirco illi qui in illis sunt dicuntur "comedere pulverem": - Apud Mosen,

Dictum ad serpentem, "Maledictus esto prae omnibus bestiis, et prae omnibus feris agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae tuae" (Genesis 3:14);

apud Esaiam,

"Serpenti pulvis panis" (65:25);

et apud Micham,

"Lambent pulverem sicut serpens" (7:17):

per "pulverem" significatur damnatum; et per "ambulare super ventre" significatur sensuale, quod est ultimum vitae apud hominem; et quia ultimum vitae est, ideo in nulla intelligentia et sapientia est, sed in astutia et malitia, quae intelligentiae et sapientiae contrariae sunt.

[11] Apud Mosen,

"Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, et cadet 6 eques ejus retrorsum" (Genesis 49:17):

quid hoc propheticum de Dane significat, nemo scire potest nisi sciat quid significatur per "equum" et ejus "calcaneos", tum quid per "serpentem"; per "equum" significatur intellectus veri, et per "equitem" intelligentia; per "serpentem" significatur sensuale, quod est ultimum vitae intellectualis; per "calcaneos equi" significantur vera in ultimis, quae sunt scientifica sensualia; quod sensuale per ratiocinationes ex fallaciis laedat et seducat intellectum, significatur per quod "serpens mordeat calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum": haec dicta sunt de Dane, quia tribus ex illo nominata erat ultima tribuum, et inde significabat ultima veri et boni, proinde ultima ecclesiae (de qua re videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1710, 3923, 6396, 10335, ubi hoc propheticum etiam explicatum est).

[12] Sensuale, quod ultimum vitae intellectualis est, etiam significatur per

"Serpentem oblongum" (Esaias 27:1; Hiob 26:13):

tum etiam per

Serpentem, in quem baculus Mosis conversus est (Exodus 4:3, 4; 7:9-12).

(Videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6949, 7293.) Etiam sensualia, quae sunt ultima vitae hominis, significantur per

"Serpentes presteres" missos in populum, qui reverti voluit in Aegyptum;

at sanatio a morsu talium serpentum, a Divino sensuali Domini, significatur per

"Serpentem aeneum" positum super signum, a quo aspecto revixerunt (Numeri 21:5-9);

Divinum sensuale Domini dicitur, quia Dominus, cum in mundo fuit, glorificavit, hoc est, Divinum fecit, totum Humanum suum usque ad ultimum ejus; ut constare potest ex eo, quod nihil in sepulchro reliquerit, et quod dixerit ad discipulos

Quod ossa et carnem habeat, quae non spiritus habet (Luca 24:39, 40).

Ultimum sensuale, quod Dominus etiam glorificavit seu Divinum fecit, significatur per "serpentem" illum aeneum positum super signum, de quo Ipse Dominus ita apud Johannem,

"Sicut Moses exaltavit serpentem..., ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (3:14, 15):

per tale signum repraesentatus est Dominus coram populo Israelitico et Judaico, quia illi mere sensuales fuerunt, et sensualis homo non potest elevare cogitationem suam, cum ad Dominum, ultra et supra sensuale; quisque enim aspicit Dominum secundum elevationem intellectus sui, spiritualis homo ad Divinum rationale, et sic porro: ex his patet quod per "serpentem aeneum" etiam significetur sensuale, sed sensuale glorificatum seu Divinum Domini.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 559

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

559. [Vers. 10.] "Et habebant caudas similes scorpiis." - Quod significet scientifica sensualia quae persuasiva, constat ex significatione "caudarum", quod sint scientifica sensualia, de qua sequitur; et ex significatione scorpiorum, quod sint persuasiva infatuantia et suffocantia (de qua supra, n. 544); inde "caudae similes scorpiis" significant scientifica sensualia quae persuasiva.

Quod "caudae" significent scientifica sensualia, est quia caudae, quae exporrectae exstant apud animalia terrae, sunt continuationes spinae dorsi quae medulla spinalis vocatur, et haec est continuatio cerebri, ac per cerebrum" significatur intelligentia et sapientia similiter ac per "caput", ex causa quia intelligentia et sapientia ibi in suis principiis resident; et quia caudae sunt ultima ejus, ideo per illas significantur scientifica sensualia, haec enim sunt ultima intelligentiae et sapientiae.

[2] Scientifica sensualia sunt illa scientifica quae ex mundo per quinque sensus corporis intrant, et inde in se spectata sunt prae interiorioribus materialia, corporea et mundana. Omnes illi qui in amore sui sunt, et se confirmaverunt contra Divina et spiritualia, sensuales homines sunt; et cum sibi relicti in spiritu suo cogitant, de Divinis et spiritualibus ex scientificis sensualibus cogitant; et inde Divina et spiritualia rejiciunt sicut non credenda, quia illa non oculis vident et manibus tangunt; et scientifica sua, quae sensualia et materialia fecerunt, applicant ad destruenda illa. Sint pro exemplo, ex illo genere eruditi, qui physica, anatomica, hortulana, et plura quae eruditionis humanae sunt, norunt; cum vident mirabilia in regno animali et in regno vegetabili, dicunt corde quod illa omnia sint ex Natura, et non a Divino, et hoc ex causa quia non credunt nisi quae oculis vident et manibus tangunt; non enim possunt elevare mentes suas sursum, et sic videre illa e luce caeli, haec enim lux illis est caligo; sed detinent mentes in terrestribus, similiter paene sicut animalia terrae, cum, quibus etiam ipsi se comparant. Verbo, sunt apud tales omnes scientiae factae sensuales; qualis enim ipse homo est, talia sunt omnia quae intellectus et voluntatis ejus sunt: si homo spiritualis est, fiunt omnia spiritualia; si homo modo naturalis est, fiunt omnia naturalia et non spiritualia; si homo sensualis est, fiunt omnia sensualia; et hoc utcunque apparuerint coram mundo eruditi et docti. Sed quia unicuivis homini est facultas intelligendi vera et percipiendi bona, possunt illi ex ea facultate illa loqui sicut rationales spirituales, sed usque sunt sensuales quoad spiritum; nam talis, cum coram mundo loquitur, non ex spiritu sed ex memoria corporis loquitur.

[3] Haec allata sunt ut sciatur quid sunt scientifica sensualia. Quod haec maxime persuadeant, seu maxime persuasiva sint, est quia ultima intellectus sunt; intellectus enim in illa ut in sua ultima desinit, quae captant vulgus, quia sunt apparentiae ex talibus quae in mundo vident per oculos; et quamdiu cogitatio illis inhaeret, mens non potest disponi ad cogitandum interius aut supra illa, priusquam remota sunt; nam interiora quae mentis sunt, omnia desinunt in ultima, ac illis innituntur sicut domus suo fundamento: quapropter maxime persuadent, sed solum illis quorum mens non elevari potest super sensualia; et mens supra illa elevatur apud illos qui in luce caeli sunt a Domino, et lux caeli discutit illa. Inde spirituales homines raro ex sensualibus cogitant, cogitant enim ex rationalibus et intellectualibus; at sensuales homines, qui confirmaverunt se in falsis contra Divina et spiritualia, dum sibi relicti sunt, non cogitant nisi ex sensualibus.

[4]): per haec intelligitur quod peritura sit omnis intelligentia et sapientia, et quod omnis scientia veri: per "caput" significatur intelligentia et sapientia; quare dicitur "senex et honoratus caput", "senex" enim significat intelligentiam veri, et "honoratus" sapientiam boni: per "caudam" autem significatur scientificum sensuale, quod est ultimum intelligentiae et sapientiae; hoc quando non conjunctum est cum intelligentia spirituali, fit scientificum falsum, seu scientificum applicatum ad confirmandum falsa, quod est scientificum senSuale, quale est sensuali homini qui nihil ex intellectu videt: inde est quod "propheta qui docet mendacium" dicatur "cauda", per "prophetam" enim significatur doctrina veri, et inde scientia veri; hic autem doctrina et scientia falsi, nam "mendacium" significat falsum, et" doctor mendacii "illum qui docet falsum applicando scientifica ex sensu litterae Verbi ad confirmandum falsa.

[5] Apud eundem,

"Non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam, ramum et juncum" (19:15):

per "Aegyptum" significatur scientia tam spiritualium quam naturalium; quod "non ei opus quod faciat caput et caudam" significat quod non ei spiritualia, nec naturalia quae confirmant spiritualia; "caput" significat ibi cognitiones spiritualium per quas intelligentia, et "cauda" scientifica naturalia quae inserviunt spiritualibus pro intelligentia; similia per "ramum et juncum" significantur, per "ramum" verum spirituale, et per "juncum" scientificum sensuale, quod verum ultimum: si enim prius et posterius, seu primum et ultimum, non faciunt unum apud hominem, tunc non ei est "caput et cauda."

[6] Apud Mosen,

"Ita dabit Jehovah te in caput, et non in caudam; ut sis tantum sursum, non autem sis deorsum, quando obediveris praeceptis [Jehovae,] Dei tui" (Deuteronomius 28:13):

"dare in caput" est facere spiritualem et intelligentem, ut elevetur e luce mundi in lucem caeli; et "dare in caudam" est facere sensualem et stultum, ut non spectet ad caelum sed ad mundum; quare dicitur "ut sis tantum sursum, non autem deorsum": "esse sursum" est elevari a Domino ut spectet ad caelum, et "esse deorsum" est non elevari a Domino, sed ex se; et ex se spectat homo solum ad mundum: interiora enim hominis, quae ejus cogitationis et affectionis sunt, sursum ad caelum elevantur a Domino cum homo est in bono vitae et inde in veris doctrinae; si autem est in malo vitae et inde in falsis, tunc inferiora ejus spectant deorsum, ita solum ad suum corpus et ad illa quae in mundo sunt, et sic ad infernum: inde exuit naturam vere humanam, et induit naturam ferinam; nam ferae spectant deorsum, et solum ad illa quae in, mundo et super terra obvia sunt. Elevatio in lucem caeli a Domino est actualis elevatio interiorum hominis ad Dominum; et depressio seu dejectio ad illa quae infra et extra oculos sunt, est actualis interiorum depressio et dejectio; et cum haec est, tunc omnis cogitatio spiritus ejus est immersa sensuali ultimo.

[7] Apud eundem,

"Peregrinus, qui in medio tui est, ascendet supra te sursum magis magisque, tu vero descendes deorsum magis magisque: ille mutuo tibi dabit, tu vero non dabis mutuo illi; ille erit in caput, tu autem eris in caudam (Deutr. 28:43, 44):

similiter haec intelligenda sunt; per "esse in caput" significatur esse spiritualis et intelligens, et per "esse in caudam" est esse sensualis et stultus; quare etiam dicitur, quod "ille dabit mutuo tibi, et non tu illi", per quod significatur quod ille docebit te vera, non autem tu illum.

[8] Apud Esaiam,

"Dic ad eum, Cave tibi et quietus esto, ne time, et cor tuum [ne] mollescat propter duas caudas titionum fumantium, propter excandescentiam Rezini et Syriae ac filii Remaliae" (7:4):

per "Rezinum et Syriam" significatur rationale perversum, et per "filium Remaliae" regem Israelis, qui etiam "Ephraim" vocatur, intellectuale perverSum; intellectuale quod "rex Israelis" et "Ephraim" significat, est quoad Verbum; et rationale quod "Rezinus" et "Syria" significant, est quoad scientias quae confirmant; nam homini, ut intellectus Verbi ei sit, erit etiam ei rationale; haec duo cum perversa sunt, spectant modo deorsum ad terram, et extrorsum ad mundum, ut faciunt sensuales qui in falsis mali sunt; ideo vocantur "caudae": "titio fumans" significat concupiscentiam falsi, et inde excandescentiam contra vera et bona ecclesiae.

[9] Apud Mosen,

"Dixit Jehovah ad Mosen, Mitte manum tuam et prehende caudam serpentis; et misit manum suam et prehendit eum, et factus est in baculum in vola ejus" (Exodus 4:3, 4):

quod hic quoque per "caudam" intelligatur sensuale quod est naturalis ultimum, videatur in Arcanis Caelestibus, (n. 6951-6955). Quoniam per "caudas" significantur ultima intelligentiae et sapientiae, quae sunt scientifica sensualia, et quoniam omnes processus circa sacrificia significabant Divina caelestia et spiritualia, ideo etiam

Mandatum fuit ut caudam juxta spinam dorsi removerent, et quoque illam, cum reliquis quae memorantur, sacrificarent (Leviticus 3:9; 8:25; 9:19; Exod 29:22).

(Quod holocausta et sacrificia significaverint Divina caelestia et spiritualia, quae sunt interna ecclesiae, ex quibus cultus, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8936.) Quia per "caudas" significantur scientifica sensualia, quae dum separata sunt ab interioribus quae sunt spiritualia, proinde cum non cum interioribus spectant introrsum et sursum sed extrorsum et deorsum, significant falsa confirmata per scientifica, ideo etiam in sequentibus in Apocalypsi, ubi agitur de falsis ex illa origine, dicitur

Quod caudae equorum, qui visi in visione, essent similes serpentibus, habentes capita quibus laedunt (cap. 9:19);

et postea,

Quod draco cauda sua traxerit tertiam partem stellarum caeli, et projecerit in terram (Apocalypsis 12:3 [, 4])

(quae infra explicata videantur).

  
/ 1232