Bible

 

Exodus 7:20

Studie

       

20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 634

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

634. Sed propalabitur veritas; quando Fides in tres Deos in Christianas Ecclesias introducta est, quod factum est a tempore Synodi Nicenae, omne bonum charitatis et omne verum fidei exulaverunt, illa duo enim nullatenus consistunt cum cultu mentali trium deorum, et simul cum cultu orali unius Dei, Mens enim negat quod os loquitur, et os negat quod mens cogitat, inde fit, quod nec sit fides trium Deorum, neque fides Unius. Ex hoc patet, quod Templum Christianum ab eo tempore non modo rimas duxerit, sed collapsum sit in rudera; 1 et quod ab eo tempore apertus sit puteus abyssi, ex quo ascendit fumus sicut fornacis magnae, et obscuratus est Sol et aer, et e quo locustae exiverunt in terram, Apocalypsis 9:2-3; videatur Explicatio illorum in APOCALYPSI REVELATA;

[2] imo ab illo tempore incepta est et increvit Desolatio praedicta a Daniele, Matthaeus 24:15, et ad fidem illam et ejus imputationem congregatae sunt aquilae, Vers. 28, ejusdem Capitis; per aquilas ibi intelliguntur Primores Ecclesiae sicut lyncei. Si dicitur, quod Concilium, in quo consederunt tot Episcopi ac viri laureati, unanimis suffragiis illud decreverint, sed quid fidendum est Conciliis, cum Concilia Romano Catholica etiam unanimis suffragiis concluserunt Vicariatum Papalem, invocationem sanctorum, venerationem simulachrorum et ossium, divisionem Sanctae Eucharistiae, purgatorium, indulgentias, et plura. Et quid fidendum est Conciliis, cum Dodrectanum etiam unanimis suffragiis decrevit detestabilem Praedestinationem, et extulit illam ut Palladium religionis. Sed mi Lector! ne crede Conciliis, sed sancto Verbo, et adi Dominum, et illustraberis; Ille enim est Verbum, hoc est, Ipsum Divinum Verum ibi.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: ruder.

  
/ 853  
  

Bible

 

Apocalypsis 16:3

Studie

       

3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui : et omnis anima vivens mortua est in mari.