Bible

 

Exodus 7

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.

2 Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.

3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,

4 et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.

5 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.

6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.

7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.

8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :

9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.

10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.

11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.

12 Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.

13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.

15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.

16 Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti.

17 Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.

18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.

19 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.

20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem.

21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.

22 Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.

23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.

24 Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.

25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7217

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7217. ‘Prae angustia spiritus’: quod significet propter statum prope desperationem, constat ex significatione ‘angustiae spiritus’ quod sit status prope desperationem, qui enim in illo statu sunt in angustia spiritus sunt; quod ille status significetur per onus impositum filiis Israelis a Pharaone, quod 1 sibi ipsis conquirerent paleam ad faciendum lateres, ad finem capitis praecedentis ostensum est. Quod ‘angustia spiritus’ sit status prope desperationem, ex eo constare potest quod qui in statu prope desperationem sunt in anxietate interna sint, et tunc actualiter in angustia spiritus; ‘angustia spiritus’ in sensu externo est compressio pectoris, et inde quasi difficultas respirandi, in sensu autem interno est anxietas 2 propter deprivationem veri quod fidei, et boni quod 3 charitatis, ac inde status prope desperationem; quod status compressionis quoad respirationem, et anxietas propter deprivationem veri fidei et boni 4 charitatis, sibi mutuo correspondeant, ut effectus naturalis in corpore ex causa spirituali in mente, videri potest ab illis quae n. 97, 1119, 3886, 3887, 3889, 3892, 3893, ostensa sunt. Quod deprivatio veri et boni spiritualis talem anxietatem et consequenter talem angustiam pariat, non credere possunt illi qui non 5 in fide et charitate sunt; putant hi quod propterea angi sit debilitas et aegritudo 6 animi; causa est quia in fide et charitate nihil reale ponunt, ita non in illis quae sunt animae illorum et quae sunt caeli, sed solum in opulentia et eminentia, ita in illis quae sunt corporis et mundi; 7 cogitant etiam, Quid fides et charitas? 8 nonne sunt merae voces? immo quid conscientia? angi ex illis est angi ex talibus quae homo ex phantasiae 9 delirio intus in se videt, et inde putat esse aliquid et tamen non sunt; at quid opulentia et eminentia, hoc videmus oculis et sentimus voluptate quod sit, nam totum corpus expanditur, et impletur gaudio ex illis; ita cogitant, 10 ac ita inter se loquuntur 11 mere naturales homines, ast 12 spirituales aliter, nam hi primariam in suo spiritu vitam habent, ita in illis quae sunt spiritus, nempe in fide et charitate, et ideo cum 13 se deprivari putant veris et bonis fidei et charitatis, afficiuntur angore sicut qui in angore mortis sunt, nam 14 vident ante se mortem spiritualem, hoc est, damnationem; hi, ut supra dictum est, coram mere naturalibus apparent debiles et aegri spiritu, sed sunt 15 fortes et validi, at qui mere naturales sunt apparent sibi fortes et validi, et quoque sunt quoad corpus, sed sunt prorsus invalidi quoad spiritum, quia spiritualiter mortui; 16 si viderent qualis esset spiritus illorum, id agnoscerent, sed eum non vident priusquam obiit corpus.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after lateres.

2. prae deprivatione

3. amoris; quod difficultas respirandi et angustia pro deprivatione

4. amoris

5. aliquid fidei et charitatis habent

6. spiritus

7. dicunt

8. anne

9. sunt

10. et quoque

11. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

12. qui spirituales sunt

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. The Manuscript inserts tunc.

15. The Manuscript inserts spiritus.

16. hi non sciunt hoc cum vivunt in corpore, hoc est in mundo, sed scient cum vivent in spiritu, hoc est, in altera vita

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Komentář

 

Child

  
by Jenny Stein

A child is a young boy or girl in the care of parents, older than a suckling or an infant, but not yet an adolescent. "Children" are sometimes used as a name for a large group of descendants of one person, such as the Children of Israel, or even all human beings as the Children of Men. A child represents innocence and charity, where innocence is the willingness to be led, and charity is love. This is why Jesus blessed them and suggested that we all become like children in order to enter heaven.