Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7187

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7187. ‘Nunc videbis quid faciam Pharaoni’: quod significet manifestam perceptionem quid eveniet illis qui infestant, constat ex significatione ‘videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400, hic manifesta perceptio quia dicitur de instructione a Divino; ex significatione ‘quid faciam’ quod sit quid eveniet; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui per injecta falsa infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Paralipomenon 2 21

Studie

   

1 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo.

2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam : omnes hi, filii Josaphat regis Juda.

3 Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda : regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.

4 Surrexit ergo Joram super regnum patris sui : cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël.

5 Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset : et octo annis regnavit in Jerusalem.

6 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab : filia quippe Achab erat uxor ejus : et fecit malum in conspectu Domini.

7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo : et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.

8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem.

9 Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu, qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.

10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem : eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum :

11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam.

12 Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda,

13 sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Judam, et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti :

14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.

15 Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.

16 Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum, qui confines sunt Æthiopibus :

17 et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntue cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores : nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.

18 Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.

19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus : et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exequias, sicut fecerat majoribus ejus.

20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David : verumtamen non in sepulchro regum.