Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7183

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7183. 1 CAPUT VI

1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Nunc videbis quid faciam Pharaoni, quia manu forti mittet illos, et manu forti expellet illos e terra sua.

2. Et locutus est DEUS ad Moschen, et dixit ad illum, Ego JEHOVAH.

3. Et apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum, in DEO Schaddai; et nomine MEO JEHOVAH non notus sum illis.

4. Et etiam erexi foedus Meum cum illis, ad dandum illis terram Canaanem, terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt.

5. Et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis, quod Aegyptii servire faciant illos; et recordatus sum foederis Mei.

6. Propterea dic filiis Israelis, Ego JEHOVAH, et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum, et liberabo vos a servitio illorum; et redimam vos brachio extenso, et judiciis magnis.

7. Et accipiam vos Mihi ad populum, et ero vobis ad DEUM, et cognoscetis quod Ego JEHOVAH DEUS vester, educens vos a sub oneribus Aegypti.

8. Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et dabo illam vobis hereditatem; Ego JEHOVAH.

9. Et locutus Moscheh ita ad filios Israelis, et non audiverunt ad Moschen, prae angustia spiritus, et prae servitio duro.

10. Et locutus JEHOVAH ad Moschen, dicendo,

11. Veni, loquere ad Pharaonem regem Aegypti, et mittat filios Israelis e terra sua.

12. Et locutus Moscheh coram JEHOVAH, dicendo, Ecce filii Israelis non audiverunt ad me, et quomodo audiet me Pharao, et ego praeputiatus labiis?

13. Et locutus JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem, et praecepit illis ad filios Israelis, et ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis e terra Aegypti.

14. Haec capita domus patrum illorum; filii Rubenis primogeniti Israelis, 2 Chanoch et Pallu, Chezron et Carmi; hae familiae Rubenis.

15. Et filii Schimeonis, Jemuel et Jamin, et 3 Ohad, et Jachin, et Zochar, et Schaul filius Canaanitidis; hae familiae Schimeonis.

16. Et haec nomina filiorum Levi juxta nativitates illorum, Gerschon, et Kehath, et Merari; et anni vitae Levi septem et triginta et centum anni.

17. Filii Gerschonis, Libni et Schimei, juxta familias illorum.

18. Et filii Kehath, Amram et Jizhar, et Chebron, et Ussiel; et anni vitae Kehath tres et triginta et centum anni.

19. Et filii Merari, Machli et Muschi; hae familiae Levi juxta nativitates illorum.

20. Et accepit Amram 4 Jochebed amitam suam sibi in mulierem, et peperit illi Aharonem et Moschen; et anni vitae Amram septem et triginta et centum anni.

21. Et filii 5 Jizharis, Korach et Naepheg, et Sichri.

22. Et filii Ussiel, Mischael et Elzaphan, et Sithri.

23. Et accepit Aharon Elischebam, filiam 6 Amminadabi, sororem Nachaschonis, sibi in mulierem; et peperit illi Nadabum, et Abihu, et Eleasarem, et Ithamarem.

24. Et filii Korachi, Assir et Elkanah, et Abiasaph; hae familiae Korachitarum.

25. Et Eleasar filius Aharonis accepit sibi de filiabus Putielis sibi in mulierem; et peperit illi Pinchasum. Haec capita patrum Levitarum juxta familias eorum.

26. Hic Aharon et Moscheh, quibus dixit JEHOVAH, Educite filios Israelis e terra Aegypti juxta exercitus illorum.

27. Hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis ex Aegypto: hic Moscheh et Aharon.

28. Et fuit in die locutus JEHOVAH ad Moschen in terra Aegypti.

29. Et locutus JEHOVAH ad Moschen, dicendo, Ego JEHOVAH, loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te.

30. Et dixit Moscheh coram JEHOVAH, Ecce ego praeputiatus labiis, et quomodo audiet ad me Pharao?

CONTENTA

In praecedente capite actum est de illis qui e regno spirituali Domini, quod infestati a falsis, et tandem quod propter infestationes 7 illas prope desperationem essent; nunc sublevantur spe, et promissione quod certo liberandi; de hac re in sensu interno in hoc capite agitur; et significantur per illa quae Jehovah locutus est ad Moschen.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts EXODI above CAPUT VI, in the First Latin Edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. a falsis, in the Manuscript, illos, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Komentář

 

Child

  
by Jenny Stein

A child is a young boy or girl in the care of parents, older than a suckling or an infant, but not yet an adolescent. "Children" are sometimes used as a name for a large group of descendants of one person, such as the Children of Israel, or even all human beings as the Children of Men. A child represents innocence and charity, where innocence is the willingness to be led, and charity is love. This is why Jesus blessed them and suggested that we all become like children in order to enter heaven.