Bible

 

Exodus 5:13

Studie

       

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 532

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

532. Quoniam omnes numeri in Verbo significant res et status, et numeri compositi significationes suas trahunt a numeris simplicibus a quibus compoSiti sunt, ac numeri simplices sunt imprimis duo, tria, quinque, septem, interest ostendere quid illi numeri in Verbo significant; hic quid "tria", quia dicitur "Vae, vae, vae ex vocibus tubae trium angelorum qui futuri clangere." (Quod omnes numeri in Verbo aliquid rei et status significent, videatur supra, n. 203, 429; et quod numeri majores et congregati simile significent cum simplicibus ex quibus per multiplicationem exsurgunt, et quod numeri simplices sint "duo", "tria", "quinque", "Septem", etiam supra, n. 430 [a] .)

[2] Quod "tria" in Verbo significent plenum et completum, et inde integram periodum, majorem aut minorem, a principio ad finem, constare potest ex sequentibus: Apud Esaiaim,

"Intra tres annos, quales anni mercenarii, evilescet gloria Moabi in omni multitudine magna; residuum autem minus pusillo, non validum" (16:14);

per "Moabum" intelliguntur qui in falsis ex malo sunt; per "gloriam ejus" et per "multitudinem magnam ejus" intelliguntur illa falsa: per "tres annos", intra quos evilescet gloria ejus, significatur completum et consummatum; quare dicitur quod "tunc residuum esset minus pusillo", per quod significatur quod non amplius; "tres anni" dicuntur, et per illos intelligitur consummatum, ita a principio ad finem. Sciendum est quod simile significetur per "tres annos" quod per "tres menses", per "tres septimanas", "tres dies", perque "tres horas"; quoniam "tempora" in sensu spirituali significant status, et "tria tempora", sive majora sive minora sint, statum plenum.

[3] Apud eundem,

"Sicut ivit servus meus Esaias nudus et discalceatus tres annos, signum et prodigium super Aegypto et super Kuscho, sic ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, pueros et senes, nudum et discalceatum" (20:3, 4):

per "Aegyptum" et per "Kuschum" non intelligitur Aegyptus et Kusch, sed per "Aegyptum" intelligitur externum seu naturale quoad scientificum, et per "Kuschum" externum seu naturale quoad cultum; quae cum absque interno spirituali sunt, etiam absque vero et bono sunt; nam omne verum et omne bonum quod est naturali seu externo homini est ex influxu per spiritualem hominem a Domino; et cum absque vero et bono, est naturalis seu externus homo quoad illa quae ibi sicut homo "nudus et discalceatus": quod erunt modo ratiocinia ex falsis, et quod illa destruent, significatur per quod "rex Aschuris ducet captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, nudum et discalceatum": quod peritura sit omnis innocentia et omnis sapientia, significatur per "pueros et senes", quos "rex Aschuris abducet": destructio eorum totalis et plenaria repraesentabatur per prophetam, quod "iverit tres annos nudus et discalceatus"; "tres anni" significant integram periodum a principio ad finem, proinde totalem destructionem.

[4] Apud Hoscheam,

Jehovah "vivificabit post biduum, die tertio eriget nos" (6:2):

per "vivificare post biduum, et die tertio erigere", significatur reformare et restaurare ecclesiam; "die tertio" significat plenam reformationem et restaurationem, quare dicitur quod tunc "eriget"; quod nec biduum nec dies tertius intelligatur, constat.

[5] Quoniam numerus ternarius significabat completum usque ad finem, ideo is numerus in Ecclesia Repraesentativa receptus est, et adhibitus quo ties tale repraesentaretur, ut constare potest ex his in Verbo:

Quod irent iter trium dierum, et sacrificarent (Exodus 3:18; 5:3);

Quod mense tertio post exitum ex Aegypto venerint ad montem Sinai (Exod 19:1);

Quod mandatum ut parati essent ad diem tertium, quia die tertio descenderet Jehovah super Montem Sinai (Exodus 19:11, 15, 16, 18);

Quod tribus diebus factae sint tenebrae in terra Aegypti (Exodus 10:22, 23);

Quod tribus annis essent fructus arboris plantatae in terra Canaane praeputiati (Leviticus 19:23-25);

Quod ex carne sacrificii nihil relinqueretur ad diem tertium (Leviticus 7:16-18; 19:6, 7);

Quod super immundum spargeretur aqua separationis die tertio et die septimo (Numeri 19:11 ad finem);

Quod qui tetigerunt occisum, mundarentur die tertio et die septimo (Numeri 31:19-25);

Quod Josua mandaverit populo, ut intra tres dies transirent Jordanem (Joshua 1:11 cap. 3:2);

Quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et ter Samuel cucurrerit ad Eli, et quod tertia vice intellexerit Eli quod Jehovah vocaverit Samuelem (1 Samuelis 3:1-8);

Quod Jonathan diceret ad Davidem quod occultaret se in agro ad vesperam tertiam: et quod postea Jonathan ad latus lapidis jacularetur tres sagittas; et quod post illud David se incurvaverit tribus vicibus ad terram coram Jonathane (1 Samuelis 20:5, 12, 19, 20, 35, 36, 41);

Quod tria proposita sint Davidi, ut ex illis unum eligeret, ut quod ventura fames septem annis, vel quod fugiturus pro hostibus tribus mensibus, vel quod futura pestis in terra tribus diebus (2 Samuelis 24:11-13);

Quod Elias se mensus super filium viduae tribus vicibus (1 Regnum 17:21);

Quod Elias dixerit ut funderent aquam super holocaustum et super ligna tribus vicibus, et tribus vicibus fuderunt (1 Regnum 18:34);

Quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus (Jonas 2:1 [B.A. 1:17] ; Matthaeus 12:40 1 );

Quod Daniel lugens fuerit tribus septimanis (Daniel 10:2-4);

Quod annus tertius esset annus decimarum (Deuteronomius 26:12);

Quod Dominus locutus de homine qui plantavit vineam, quod miserit tribus vicibus servos, et postea Filium (Marcus 12:2, 4-6; Luca 20:12, 13);

Quod Dominus dixerit ad Petrum, quod antequam gallus bis caneret ter abnegaturus Ipsum (Matthaeus 26:34, 69 ad fin. ; Luca 22:34, 57-61; Johannes 13:38);

Quod Dominus ter dixerit Petro, Amasne Me? et "Pasce agnos meos et oves meas"; et quod tertia vice Petrus contristatus sit (Joh. 20 2 15-17);

Quod Dominus dixerit quod "regnum caelorum simile sit fermento, quod accipiens mulier abscondidit in satis tribus, donec fermentaretur totum" (Matthaeus 13:33; Luca 13:21);

Quod Dominus dixerit, "sanationes perficio hodie et cras, et tertio die 3 consummor" (Luca 13:32, 33);

Quod Dominus dixerit quod erit in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matthaeus 12:40);

Quod dixerit quod tertio die resurgeret (Matthaeus 16:21; 17:22, 23; 20:18, 19; Luca 18:32 [, 33] ; 24:46);

Quod dixerit quod dissolveret Templum Dei, et per tres dies aedificaret (Matth. 26 4 61; 40: Johannes 2:19, 20);

Quod Jesus in Gethsemane tribus vicibus oraverit (Matthaeus 26:39, 42, 44);

Quod Jesus hora tertia crucifigeretur (Marcus 15:25);

Quod tunc tenebrae factae sint super universam terram tribus horis, ab hora sexta ad nonam, et quod tunc dixerit "Consummatum est", et exspiraverit (Matthaeus 27:45; Marc. 15 [33,] 37; Johannes 19:30);

Quod Dominus die tertio resurrexerit (Matthaeus 28:1; Marcus 16:2; Luca 24:1; Johannes 20:1).

[6] Ex his constare potest quod numerus ternarius significaverit consummatum seu completum ad finem, proinde integram periodum majorem aut minorem, a principio ad finem. Ex illo numero simplici trahunt plures numeri compositi suas significationes, prout 6, 9, 12, 60, 72, qui ex eo significant omnia vera et bona in complexu; similiter numeri 30, 300, 3000; quoniam numeri compositi trahunt suas significationes ex numeris simplicibus ex quibus compositi sunt, ut supra in hoc articulo dictum est. Praeterea sciendum est quod numerus ternarius seu "tria" in Verbo praedicentur de veris, at "duo" et "quatuor" de bonis: causa est quia "duo" et "quatuor" significant conjunctionem, "tria" autem plenitudinem; et conjunctio spiritualis est amor, et omne bonum est amoris, et plenitudo spiritualis formatur per vera. Qui non scit quod omnes numeri in Verbo significent, non aliter cogitat et credit, quam ubi "duo et tres" ac "tres et quatuor" in Verbo dicuntur, [quod] intelligantur duo et tres, aut pauci, ac non omnes qui in bono et vero sunt, ut in sequentibus locis:

[7] Apud Esaiam,

"Relinquentur in eo racemationes sicut in decussione oleae duae tres baccae in capite rami; quatuor quinque in ramis fructiferae" (17:6):

agitur ibi de vastatione ecclesiae, et dicitur hoc de residuis paucis qui in bono et vero sunt; comparatio fit cum decussione oleae, quia per "oleam" significatur ecclesia quoad bonum amoris, et per "ramos" vera inde: "duae tres" significant paucos qui in bono et inde veris sunt, "duo" bonum et "tres" vera; et "quatuor quinque" significant paucos qui in bono, "quatuor" illos qui in bono et "quinque" paucos: et quia "quatuor quinque" significant paucos qui in bono, ideo dicitur, "quatuor quinque in ramis fructiferae"; "olea fructifera" significat illos in ecclesia qui in bono quoad vitam. Quia haec significantur per illos numeros, ideo dicitur "duae tres", et "quatuor quinque", et non duae et tres, ac quatuor et quinque.

[8] Apud Amos,

"Vagatae sunt duae tres urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, nec tamen satiatae sunt" (4:8):

agitur ibi de defectu veri in fine ecclesiae; quod tunc illi qui desiderant verum ex affectione Spirituali non inventuri aliquod verum in doctrinis ubicunque inquirunt; ideo dicitur, quod "vagarentur duae tres urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, nec tamen satiarentur"; per "duas tres urbes" significantur qui in affectione veri sunt ex bono; per "urbem " significatur verum doctrinae; per "haurire aquas " significatur ad discendum vera; per "vagari" significatur inquirere; et per "non satiari" significatur non invenire verum quod in se verum est: "duae tres urbes" dicuntur quia per "duas tres" significantur illi qui in bono et inde veris sunt.

[9] Apud Sachariam,

"Fiet in universa terra duae partes in ea exscindentur, exspirabunt, et tertia relinquetur in ea; ducam tamen tertiam partem per ignem, .... et probabo eos" (13:8, 9):

similiter haec de vastatione ecclesiae quoad bonum: quod omne bonum periturum sit, intelligitur per quod "in universa terra duae partes in ea exscindentur et exspirabunt"; "in universa terra" est in universa ecclesia, et "duae partes" significant omne bonum: quod aliquid veri remansurum sit, at vix aliquod verum genuinum, significatur per quod "tertia pars relinquetur in ea, ducam tamen tertiam partem per ignem et probabo"; "tertia pars" significat vera residua; quae probanda num genuina sint, significatur per quod "ducentur per ignem"; probare "per ignem" est per affectionem quae amoris, cum quo si non concordat verum, non est verum genuinum; per ignem enim in Verbo significatur amor: in ecclesia quando bonum amoris perit, etiam verum non fit verum, quia omne verum suam essentiam ducit a bono.

[10] Ex his constare potest quid significatur per Domini verba apud Matthaeum,

"Ubi duo et tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (18:20):

ibi non intelliguntur duo et tres, sed illi qui in bono et inde veris sunt; per "nomen Domini" nec intelligitur nomen Ipsius, sed omne bonum amoris et verum fidei, per quae colitur (videatur supra, n. 102, 135).

[11] Ex his etiam patet quid significatur per Domini verba apud Lucam,

"Erunt ex nunc quinque divisi in domo una, tres contra duos et duo contra tres" (12:52):

per haec intelligitur quod post adventum Domini, quando Ipse notus factus est, ac interiora Verbi ab Ipso et cum Ipso revelata sunt, in ecclesia tam in communi quam apud hominem ecclesiae in particulari dissidium futurum sit inter bonum et verum, ac inter verum et bonum; hoc intelligitur per quod "in domo una divisi erunt tres contra duos et duo contra tres": per "domum" intelligitur ecclesia in communi, et apud hominem ecclesiae in particulari; per "tres" significantur vera, et per "duos" bona; quod dicatur quod "quinque divisi erunt" significat quod apud illos qui reformantur tale dissidium erit. Quare etiam sequitur,

"Dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem" (vers. 53 ibi):

per "patrem" enim significatur bonum ecclesiae, per "filium" verum ecclesiae, per "matrem" verum ecclesiae, et per "filiam" bonum ejus. Quis non videre potest quod numeri quinque, duo, et tres, non dicti fuerint nisi significavissent? "Quinque" in Verbo significant omnes illos, quando "duo" et "tres" sequuntur; at "quinque" significant aliquos et paucos, quando "decem" aut "viginti" praecedunt aut sequuntur.

[12] Similia intelliguntur in praecepto Decalogi per

"Tertiam et quartam generationem", seu per "filios tertianos et quartanos", super quos Deus visitaturus iniquitatem parentum (Exod 20:5; Numeri 14:18; Deuteronomius 5:9, 10):

per "tertiam et quartam generationem" significantur omnes qui in falsis ex malo sunt; per "tertiam generationem" qui in falsis mali sunt, et per "quartam generationem" qui in malis falsi sunt: "tria" enim in opposito sensu significant falsa, et "quatuor" mala. Quis non videt quod contra justitiam Divinam foret, visitare iniquitatem parentum super filios usque ad tertiam et quartam generationem? Docet enim Dominus

Quod "anima quae peccaverit illa morietur; filius non portabit iniquitatem parentis, nec pater portabit iniquitatem filii; justitia justi super illo erit, et impietas impii super illo erit" (Ezechiel 18:20; Deuteronomius 24:16; 2 Regnum 14:6):

inde patet quod per "tertiam et quartam generationem non intelligatur tertia et quarta generatio sed id quod numeri illi significant.

Similia per "tres et quatuor prevaricationes" significantur apud Amos (cap. 1:3, 6, 9, 11, 13; 2:1, 4, 6).

Ex his constare potest quanta arcana in Verbo solum in ejus numeris latent, quae nemo absque interno spirituali scire potest.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

3 Regum 18

Studie

   

1 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ.

2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens in Samaria.

3 Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ : Abdias autem timebat Dominum valde.

4 Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.

5 Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.

6 Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.

7 Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei : qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait : Num tu es, domine mi, Elias ?

8 Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.

9 Et ille, quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me ?

10 Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum, quo non miserit Dominus meus te requirens : et respondentibus cunctis : Non est hic : adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.

11 Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.

12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro : et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me : servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.

13 Numquid non indicatum est tibi domino meo, quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua ?

14 Et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut interficiat me ?

15 Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.

16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei : venitque Achab in occursum Eliæ.

17 Et cum vidisset eum, ait : Tune es ille, qui conturbas Israël ?

18 Et ille ait : Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim.

19 Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel.

20 Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas in monte Carmeli.

21 Accedens autem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes ? Si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum.

22 Et ait rursus Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini solus : prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.

23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frustra cædentes ponant super ligna, ignem autem non supponant : et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam.

24 Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei : et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait : Optima propositio.

25 Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis : et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis.

26 Qui cum tulissent bovem, quem dederat ei, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes : Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet : transiliebantque altare quod fecerant.

27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.

28 Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.

29 Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes :

30 dixit Elias omni populo : Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat.

31 Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens : Israël erit nomen tuum.

32 Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini : fecitque aquæductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,

33 et composuit ligna : divisitque per membra bovem, et posuit super ligna,

34 et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum, et super ligna. Rursumque dixit : Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait : Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio,

35 et currebant aquæ circum altare, et fossa aquæductus repleta est.

36 Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.

37 Exaudi me Domine, exaudi me : ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.

38 Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quæ erat in aquæductu lambens.

39 Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.

40 Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi.

41 Et ait Elias ad Achab : Ascende, comede, et bibe : quia sonus multæ pluviæ est.

42 Ascendit Achab ut comederet et biberet : Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,

43 et dixit ad puerum suum : Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait : Non est quidquam. Et rursum ait illi : Revertere septem vicibus.

44 In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende, et dic Achab : Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia.

45 Cumque se verteret huc itaque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Jezrahel :

46 et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel.