Bible

 

Exodus 5

Studie

   

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.

4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.

5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :

11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.

18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :

21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7166

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7166. ‘Quare hoc, misisti me?’: quod significet cum tamen lex a Divino procedens videatur aliter dicere, constat ex significatione ‘quare hoc’ quod sit cur ita est cum aliter dicitur; ex repraesentatione ‘Moschis’ qui haec de se dicit, quod sit lex a Divino, de qua mox supra n. 7164; et ex significatione ‘mitti’ quod sit procedere, de qua n. 4710, 6831; inde per ‘quare hoc, misisti me?’ significatur quod lex a Divino procedens videatur aliter dicere. Quia hoc dicitur ab illo qui queritur de infestatione a falsis, apparet sicut lex a Divino aliter 1 diceret, quare dicitur quod videatur aliter dicere, cum tamen non aliter dicit; nam lex a Divino est lex ordinis, et lex ordinis de illis qui in statu infestationum a falsis sunt est quod infestandi sint usque ad desperationem, et nisi 2 ad desperationem, deest ultimum usus ex infestatione; quod usque ad desperationem augeatur tentatio, patet manifeste a tentatione Domini in Gethsemane, Matth. 26:38, 39; Marcus 14:33-36; Luc. 22:44;

et quoque dein super cruce, Matth. 27:46, quod usque ad desperationis statum perducta sit; et tentatio Domini est exemplar tentationis fidelium; quare dicit Dominus quod qui Ipsum sequi vult 3 tollat crucem suam, Matth. 10:38, 16:24;

nam glorificatio Domini est exemplar regenerationis hominis, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688; et regeneratio imprimis fit per tentationes.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts usque.

3. tollet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.