Bible

 

Exodus 5

Studie

   

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.

4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.

5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :

11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.

18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :

21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7087

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7087. 1 CAPUT V

1. Et postea venerunt Moscheh et Aharon, et dixerunt ad Pharaonem, Ita dixit JEHOVAH, DEUS Israelis, Dimitte populum Meum, et festum agant Mihi in deserto.

2. Et dixit Pharao, Quis JEHOVAH Cujus audiam vocem, ad dimittendum Israelem? non novi JEHOVAM, et etiam Israelem non dimittam.

3. Et dixerunt, DEUS Hebraeorum occurrit nobis; eamus quaeso viam trium dierum in desertum, et sacrificemus JEHOVAE DEO nostro, ne forte incidat in nos peste 2 et gladio.

4. Et dixit ad illos rex Aegypti, Quare, Mosche et Aharon, abstrahitis populum ab operibus ejus? ite ad onera vestra.

5. Et dixit Pharao, Ecce multi nunc populus terrae, et cessare fecistis illos ab oneribus illorum.

6. Et praecepit Pharao die illo exactoribus in populo et moderatoribus ejus, dicendo,

7. Non addetis dare paleam populo ad laterificandum lateres, sicut heri nudius tertius, illi ibunt et colligant sibi paleam.

8. Et demensum laterum quod illi facientes heri nudius tertius, ponetis super illos, non detrahetis ab illo, quia remissi illi, propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus DEO nostro.

9. Aggravetur servitium super viros, et faciant illud, et ne respiciant ad verba mendacii.

10. Et exiverunt exactores populi, et moderatores ejus, et dixerunt ad populum, dicendo, Ita dixit Pharao, Nequaquam do vobis paleam.

11. Vos ite, sumite vobis paleam, ex quo inveneritis, quia nihil detrahetur e servitio vestro quicquam.

12. Et dispersit se populus in omnem terram Aegypti ad colligendum 3 stipulam ad paleam.

13. Et exactores urgentes, dicendo, Absolvite opera vestra, verbum diei in die ejus, quemadmodum in esse palea.

14. Et percussi sunt moderatores filiorum Israelis, quos posuerunt super illos exactores Pharaonis, dicendo, Quare non absolvitis statutum vestrum ad laterificandum sicut heri nudius tertius, etiam heri, etiam hodie?

15. Et venerunt moderatores filiorum Israelis, et clamaverunt ad Pharaonem, dicendo, Quare facis sic servis tuis?

16. Palea nulla datur servis tuis, et lateres, dicunt nobis, Facite, et ecce servi tui percutiuntur; et peccavit populus tuus.

17. Et dixit, Remissi vos, remissi, propterea vos dicitis, Eamus: sacrificemus JEHOVAE.

18. Et nunc ite, servite, et palea non dabitur vobis, et demensum laterum dabitis.

19. Et viderunt moderatores filiorum Israelis semet in malo, dicendo, Non detrahetis de lateribus vestris quicquam die in die ejus.

20. Et occurrerunt Moschi et Aharoni stantibus obviam illis in exire illos a Pharaone.

21. Et dixerunt ad illos, Videat JEHOVAH super vos, et judicet, quod putere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis, et in oculis servorum illius, ad dandum gladium in manum illorum ad occidendum nos.

22. Et reversus Moscheh ad JEHOVAM, et dixit, DOMINE, quare malefecisti populo huic? quare hoc, misisti me?

23. Et ex quo veni ad Pharaonem ad loquendum in nomine Tuo, malefecit populo isti, et liberando non liberasti populum Tuum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts Exodi.

2. vel

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

CONTENTA

In hoc capite in sensu interno continuatur de infestatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, a falsis. Primum agitur de illis qui infestabant, quod ad exhortationem Divinam prorsus nihil attenderent; deinde quod infestarent postea adhuc magis, injiciendo fallacia et ficticia falsa, quae illi qui ab Ecclesia spirituali discutere nequirent; et quia sic infestantes non a se amovere possent, quod coram Divino lamentati sint.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.