Bible

 

Exodus 40

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,

3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :

4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,

5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,

6 et ante illud altare holocausti :

7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.

8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.

9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :

10 altare holocausti et omnia vasa ejus,

11 labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.

12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua

13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.

14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.

15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,

17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.

19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.

20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.

22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,

23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.

24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,

25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.

26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,

27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.

28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.

29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,

30 cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.

31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,

32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.

33 Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.

34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :

35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.

36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 669

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

669. (Vers. 5.) "Post haec vidi, et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo," significat quod visum sit intimum Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est. -Per "Templum" significatur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Humanum Suum, et inde Caelum et Ecclesia (191, 529), hic Caelum Christianum; per "Tabernaculum Testimonii significatur intimum illius Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est, quoniam per "Tabernaculum" aeque significatur Caelum (585), ac intimum Tabernaculi fuit ubi erat Arca, in qua fuerunt binae Tabulae, quibus digito Dei inscripta fuerunt decem Verba, quae sunt decem praecepta Decalogi, quae intelliguntur per "Testimonium," et quoque vocantur "Testimonium;" ex quibus patet, quod per "vidi et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo" significetur quod visum sit intimum Caeli ubi Dominus in Sua sanctitate in Lege, quae Decalogus, est: quod per "Tabernaculum Testimonii" etiam significetur ubi Verbum, est quia "Testimonium" non solum dicitur de Lege quae Decalogus, sed etiam de Verbo, ac de Domino ut Verbum, quia Verbum testatur de Ipso (490, 555). Quod in Caelo Verbum sit, et hoc repositum in intimo ejus, quod vocatur Sacrarium, et quod ibi sit Lux flammea et candida, excedens omnem gradum lucis, quae extra illud in Caelo est, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (70-75), et de Sacrario illo (73 ibi). De sanctitate Legis, quae Decalogus, videatur Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex praeceptis Decalogi (53-60). Quod Arca, in qua fuerunt binae Tabulae Decalogi, adytum seu intimum Templi Hierosolymitani fecerit, et quod sic Tabernaculum ibi, videatur 1 Regnum 6:19-28; 8:3-9. 1 Quod lex, quae Decalogus, dicta sit Testimonium, constat ex his locis:

"Descendit Moses, et duae Tabulae Testimonii in manu ejus; erant Tabulae opus Dei, scriptura erat scriptura Dei, excisa super tabulis," (Exodus 32:15-16);

"Duae Tabulae Testimonii, Tabulae lapidis, scriptae digito Dei," (Exodus 31:18);

Dixit Jehovah, "In Arcam dabis Testimonium, quod dabo tibi," (Exodus 25:16, 21-22); 2

"Et Moses sumpsit et dedit in Arcam Testimonium," (Exodus 40:20);

"Ut tegat nubes suffimenti Propitiatorium, quod super Testimonium," (Leviticus 16:13);

Jehovah dixit ad Mosen "Relinque baculos coram Testimonio, et baculum Aharonis postea ante Testimonium," (Numeri 17:19, 25 (B.A. 4, 10));

"Et Moses reliquit baculos coram Jehovah," (Numeri 17:22 (B.A. 7)).

Arca vocatur "Arca Testimonii," (Exodus 31:7);

ac Tabernaculum vocatur "Habitaculum Testimonii," (Exodus 38:21).

Poznámky pod čarou:

1. 3-9 pro "4 ad 10"

2. xxv. pro "xxiv."

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 191

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

191. "Faciam illum columnam in Templo Dei Mei," significat quod vera ex bono a Domino, apud quos sunt, sustentent Ecclesiam Domini in Caelo. - Per "Templum" significatur Ecclesia, et per "Templum Dei Mei" Ecclesia Domini in Caelo; inde patet quod per "Columnam" significetur id quod sustentat et firmat Ecclesiam, et hoc est Divinum Verum Verbi. Per "Templum" in supremo Sensu significatur Dominus quoad Divinum Humanum, in specie quoad Divinum Verum; in Sensu autem repraesentativo per" Templum" significatur Ecclesia Domini in Caelo; tum etiam Ecclesia Domini in Mundo. Quod per "Templum" in supremo Sensu significetur Dominus quoad Divinum Humanum, et in Specie quoad Divinum Verum, patet ex his locis:

Jesus dixit Judaeis, "Solvite Templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud; loquebatur de Templo Corporis Sui," (Johannes 2:19, 21); 1

"Templum non vidi" in Nova Hierosolyma," nam Dominus Deus Omnipotens Templum ejus et Agnus," (Apocalypsis 21:22);

"Ecce subito veniet ad Templum Suum Dominus, et Angelus foederis quem quaeritis," (Malachias 3:1);

"Incurvabo me versus Templum sanctitatis Tuae," (Psalm. 138:2); 2

"Addam respicere ad Templum sanctitatis Tuae, et venit ad Te oratio mea, ad Templum sanctitatis Tuae," (Johannes 2:5, 8) (B.A. 4, 7);

("Jehovah in Templo sanctitatis Suae") (Habakuk 2:20);

"Templum sanctitatis Jehovae" seu Domini, est Divinum Humanum Ipsius, nam ad Hoc incurvatur, respicitur et oratur, et non ad solum templum, hoc enim in se non sanctum est; vocatur "Templum sanctitatis," quia sanctitas praedicatur de Divino Vero (173). 3 Per "Templum quod sanctificat aurum," (Matthaeus 23:16-17),

nec aliud intelligitur quam Divinum Humanum Domini. Quod per "templum" in Sensu repraesentativo significetur Ecclesia Domini in Caelo, patet ex his:

"Vox Jehovae e Templo," (Esaias 66:6);

"Prodiit vox magna e Templo Caeli," (Apocalypsis 16:17);

"Apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo," (Apocalypsis 11:19);

"Apertum est Templum Tabernaculi testimonii in Caelo; et prodierunt e Templo septem Angeli: ac impletum est Templum fumo ex gloria Dei," (Apocalypsis 15:5-6, 8);

"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi; audivit 4 e Templo Suo vocem," (Psalm. 18:7 (B.A. 6));

"Vidi Dominum sedentem super Throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implebant Templum," (Esaias 6:1).

Quod "templum" significet Ecclesiam in mundo, patet ex his:

"Domus sanctitatis nostra facta est in incendium," (Esaias 64:10 (B.A. 11));

"Commovebo omnes gentes ut impleam Domum hanc gloria; major erit gloria Domus posterioris quam prioris," (Haggaeus 2:7, 9). 5

Ecclesia a Domino instauranda, describitur per "Templum novum" (apud Ezechielem 40-48);

ac intelligitur per Templum, quod Angelus metiebatur, (Apocalypsis 11:1).

(Pariter alibi, ut Esaias 44:28; Jeremias 7:2-4, 9-11; Sacharias 8:9).

Accesserunt Discipuli Jesu, ad ostendendum Ipsi structuras Templi; et Jesus dixit illis, "Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapide, qui non dissolvetur," (Matthaeus 24:1-2; Marcus 13:1-5; Luca 21:5-7);

per "templum" hic significatur Ecclesia hodierna; et per dissolutionem ejus ut "non sit lapis super lapidem," significatur finis illius Ecclesiae, quod non aliquod verum tunc residuum esset; nam cum Discipuli cum Domino de Templo locuti sunt, Dominus praedixit successivos status istius Ecclesiae, usque ad finem ejus, seu de "consummatione saeculi;" et per "consummationem saeculi "intelligitur ultimum tempus ejus, quod hodie est: hoc repraesentabatur per quod templum illud funditus destructum fuerit. "Templum" significat illa tria, nempe Dominum, Ecclesiam in Caelo, et Ecclesiam in mundo; quia illa tria unum faciunt, non possunt separari; consequenter non potest unum absque altero intelligi: qui itaque separat Ecclesiam in mundo absque Ecclesia in Caelo, et hanc et illam a Domino, non est in veritate. Quod hic per "templum" intelligatur Ecclesia in Caelo, est quia sequitur de Ecclesia in mundo (194).

Poznámky pod čarou:

1. 19, 21 pro "18, 21"

2. cxxxviii. pro "cviii."

3. 173 pro "123"

4. audivit pro "audivi"

5. 7, 9 pro "7, 8"

  
/ 962