Bible

 

Exodus 37

Studie

   

1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,

3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.

4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.

6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :

8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.

11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ

14 contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

16 Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :

18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :

19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :

21 et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

22 Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.

26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

417. "Quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae." - Quod significet Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali, constat ex significatione "angelorum", quod sint Divinum a Domino procedens (de qua supra, n. 130(a), 200, 302): et ex significatione "quatuor angulorum terrae", quod sit universus mundus spiritualis; per "quatuor angelos" enim significatur mundus spiritualis, ex causa quia ibi aeque sunt terrae sicut in nostra tellure; sunt enim ibi aeque montes, colles, petrae, planities, valles et plura, ut supra aliquoties dictum est; et quia de ultimo judicio super omnes in mundo spirituali in Apocalypsi agitur, et hic de separatione bonorum a malis ibi, inde est quod per "terram" ille mundus intelligatur. Quod per "terram" significetur ecclesia, ut saepius prius dictum est, est quia facies terrae in mundo spirituali est prorsus sicut facies ecclesiae apud spiritus et angelos ibi; facies pulcherrima ubi angeli superiorum caelorum habitant, et quoque pulchra ubi angeli inferiorum caelorum, et impulchra ubi spiritus mali; ubi enim angeli habitant, sunt paradisi, horti, floreta, palatia, et omnia in caelesti forma et harmonia, ex qua amoenitates ( 1 ineffabiles) effluunt, et animos intime oblectant; at apud malos spiritus sunt paludinosa, saxosa et sterilia omnia, et habitant in tuguriis quae aspectu vilia sunt, praeter in cavernis et speluncis.

[2] Haec dicta sunt ut sciatur quod per "terram" in proximo sensu intelligatur mundus spiritualis; nec alia terra potuit apparere Johanni, quia visa illi est cum fuit in spiritu; quando etiam homo est in spiritu, tunc nihil quod in nostra tellure est videt, sed quod in mundo spirituali; inde est, quod etiam viderit quatuor angelos, et hos stantes super quatuor angulis terrae istius. Quod visi sint "quatuor angeli", est quia per illos stantes in "quatuor angulis significatur Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali; universum enim illum mundum faciunt quatuor plagae, nempe orientalis, occidentalis, meridionalis et septentrionalis, ita enim divisus est ille mundus; in orientali plaga habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, similiter in occidentali, sed illi in bono amoris claro quia in interiori, hi in bono amoris obscuro quia in exteriori; in plaga meridionali habitant qui in luce veri clara sunt, in septentrionali qui in luce veri obscura: (sed de his plagis videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153, ubi de illis actum est): et quia omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum ex illo bono, seu in genere ad bonum et verum, ideo per quatuor illas plagas etiam intelliguntur omnia caeli et ecclesiae. Illae plagae etiam in Verbo intelliguntur per "quatuor ventos", hic etiam per "quatuor angulos." Inde patet quod angeli non visi sint stare in quatuor angulis terrae, sed in quatuor plagis. Quod plagae etiam dicantur "quatuor anguli", est quia per "angulos" significantur extrema, et "extrema" significant omnia, quia includunt illa.

[3] Quod "anguli" significent plagas, constat ex locis in Verbo ubi plagae describuntur per "angulos"; ut in his sequentibus:

Apud Mosen,

"Pro Habitaculo facies viginti asseres pro angulo meridiei versus austrum, ... lateri Habitaculi secundo versus angulum septentrionis viginti asseres", et sic porro (Exodus 26:18, 20; 27:9, 11; 36:21, 23, 25 2 ):

"pro angulo meridiei" est pro plaga meridionali, et "versus angulum septentrionis" est versus plagam septentrionalem, nam erant viginti asseres utrobivis. Similiter apud Ezechielem,

"Juxta terminum Danis ab angulo orientis usque ad angulum occidentis, Ascher unus; et inde juxta terminum Ascheris ab angulo orientis et usque ad angulum Versus occidentem, ... et sic porro (48:1-8);

apud eundem,

Hae mensurae; angulus septentrionis quingentae et quatuor millia; et angulus meridiei totidem, et ab angulo orientis totidem, angulus occidentis totidem, juxta terminum ad angulum orientis versus occidentem, et sic porro (48:16, 17, 23-25, 26-28, 33, 34; et quoque cap. 47:17-20);

apud Mosen,

Metiemini extra urbem angulum Versus ortum duo millia ulnarum, et angulum meridiei totidem, et angulum occidentis totidem, et angulum septentrionis totidem (Numeri 35:5);

et praeterea apud Josuam (Cap. 15:5; 18:12, 14, 15, 20): hic per "angulum orientis", "meridiei", "occidentis" et "septentrionis intelligitur latus ad plagam orientalem, meridionalem, occidentalem et septentrionalem. Ex quibus patet quod per "quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae" non intelligatur super quatuor angulis ejus, sed in quatuor plagis ejus: similiter alibi in Apocalypsi,

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor angulis terrae" (20:8).

[4] Quod "quatuor anguli" dicantur, et non quatuor plagae, est quia etiam per "angulos" significantur omnia, quoniam sunt extrema; extrema enim comprehendunt omnia quae a centro ad ultimas peripherias sunt, nam sunt ultimi termini.

Inde erat quod super quatuor angulis altaris ponerentur quatuor cornua, et super illis funderetur sanguis, et sic totum altare expiaretur (Ut patet in Exodo, cap. 27:2; 29:12; 30:2, 3, 10; 38:2; Levit. 4:7, 18, 25, 30, 34; 16:18, 19; Ezech. 41:22; cap. 43:20 3 ).

[5] Quod per "angulos" significentur omnia, quia extrema, ex causa de qua supra, quia extrema includunt et comprehendunt omnia, constat manifeste ex quibusdam statutis apud filios Israelis; ut

Quod non circumducerent seu raderent angulum capitis sui (Leviticus 19:27);

Quod non raderent angulum barbae suae (Leviticus 19:27; 21:5);

Et quod non 4 consummarent angulum agri sui cum meterent (Leviticus 19:9; 23:22).

Cur haec statuta illis data sunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat "crinis capitis", quid "barba", quid "ager", et simul quid "angulus." Per "crinem capitis" et "barbae" significatur ultimum vitae hominis, quod sensuale corporeum vocatur; et per "agrum" significatur ecclesia, ac per "messem" verum doctrinae: quare repraesentabatur per illa quod extrema conservarentur, quia significant omnia: nisi enim extrema sunt, etiam media non conservantur sed diffluunt; sicut comparative nisi cutes forent circum hominem, diffluerent interiora: similiter in omni re, ita quoque in illis quae significantur per "crinem capitis", per "barbam" et per "messem agri": (quod per "crinem capitis" significetur extremum vitae hominis, quod vocatur sensuale corporeum, videatur supra, n. 66; et quod per "barbam" similiter, in Arcanis Caelestibus, n. 9960:

quod "extrema seu "ultima" significent omnia in complexu, ita totum, n. 10044, 10329, 10335): et quia "ager" significabat ecclesiam, ac "messis" vera ejus, inde per "non consummare angulum agri tui cum metis" significatur conservatio omnium quae significantur per "messes agri."

[6] Quod "anguli" significent omnia, quia extrema, etiam constare potest a sequentibus his locis:

Apud Mosen,

"In extremos angulos ejiciam eos, cessare faciam ab homine memoriam eorum" (Deuteronomius 32:26):

ejicere in extremos angulos" significat deprivari omni bono et vero; quare etiam dicitur "Cessare faciam ab homine memoriam eorum", per quod significatur ut non amplius eis sit aliquid vitae spiritualis; quod fit cum homo solum in ultimis vitae est, quod vocatur sensuale corporeum, in quo solo sunt plerique qui non aliquid vitae spiritualis adepti sunt; fiunt enim tunc non absimiles bestiis, hae enim nec in alia vita sunt; cum differentia quod homo quia natus homo possit loqui et ratiocinari; sed hoc facit ex fallaciis sensuum, seu extremorum naturae mundi et corporis: hoc intelligitur hic per "ejici in extremos angulos."

[7] Apud Jeremiam,

"Erunt cameli... in praedam, et multitudo pecorum... in spolium, et dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli, et ab omnibus transitibus ejus adducam exitium" (49:32):

haec dicta sunt de devastatione Arabiae et Chazoris a rege Babelis; ac per "Arabiam" et "Chazorem" significantur cognitiones boni et veri, et per "regem Babelis" malum et falsum vastans; vastatio omnium scientificorum confirmantium et cognitionum boni et veri, significatur per quod "erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum in spolium"; "cameli" sunt scientifica confirmantia, et "pecora" sunt cognitiones boni et veri: vastatio quoad omnia boni et veri, usque ut non sit reliquum, significatur per "Dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli"; "abscissi anguli"; sunt extrema ubi non bonum et verum amplius; quod tunc mala et falsa undequaque irruptura sint, significatur per "Ab omnibus transitibus ejus adducam exitium"; in mundo enim spirituali, ubi mali sunt, ibi undequaque patent viae ab infernis, perque illas irrumpunt mala et falsa inde, et per easdem vias eunt omnes qui in similibus malis et falsis sunt, et se illis consociant. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "Ab omnibus transitibus adducam exitium": per "esse in praedam" et "in spolium", tum per "dispergere et adducere exitium", significatur devastatio.

[8] Apud 5 eundem,

"Ecce dies venientes quibus Visitabo super omnem circumcisum in praeputio, Aegyptum et Jehudam et Edomum, et filios Ammonis et Moabum, et omnes abscissos anguli habitantes in deserto; nam omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde" (9:24, 25 [B.A. 25, 26]):

per "abscissos anguli" hic significantur qui in ecclesiae ultimis separatis ab interioribus sunt; interiora sunt spiritualia; ita qui solum in sensualibus, quae ultima naturalis hominis sunt: (de illis qui mere sensuales sunt, quinam et quales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50): quod hi per "abscissos anguli" significentur, est quia per "angulos" significantur plagae mundi spiritualis, et per plagas illas significantur omnia bona et vera caeli et ecclesiae, ut in praemissis dictum est. Habitationes spirituum et angelorum eo ordine ibi succedunt, quod in medio sint qui in summa sapientia et intelligentia, et e medio usque ad ultimas peripherias in minore et minore; et decrescentiae illae sunt prorsus secundum distantias e medio; in ultimis sunt qui non in aliqua, et extra illos sunt qui in malis et inde falsis: hi sunt qui intelliguntur per "abscissos anguli"; et quia ibi deserta sunt, dicitur de illis, "habitantes in deserto." (De decrescentiis illis in mundo spirituali, videatur in opere De Caelo et Inferno 43, 50, 189.) Iidem significantur per "gentes praeputiatas", et per "domum Israelis praeputiatos corde"; per "praeputiatos" significantur qui absque amore et charitate sunt, ita qui absque bono, et inde in amoribus sui et mundi: et qui in his amoribus sunt, illi in ultimis naturalis hominis sunt prorsus separatis a spiritualibus; quare sunt "abscissi anguli habitantes in deserto." Per "Aegyptum", "Jehudam", "Edomum", "filios Ammonis" et "Moabum", intelliguntur omnes qui separaverunt a se bona et vera ecclesiae per amores illos; unde extra illa sunt, ita "abscissi anguli."

Simile significatur per "abscissos anguli" apud Jeremiam (cap. 25:23).

[9] Apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi" (Numeri 24:17):

per "angulos Moabi" intelliguntur omnia quae per "Moabum" significantur; per "Moabum" significantur illi qui in ultimis Verbi, ecclesiae, et cultus sunt; et in opposito sensu, qui adulterant ea per id quod se vertant ad se, ac spectent sui honorem in singulis eorum; quare "anguli Moabi" sunt adulterationes Verbi et inde ecclesiae et cultus, quales sunt apud illos qui tales sunt.

Similia per "angulum Moabi" significantur apud Jeremiam (cap. 48:45).

[10] Apud Zephaniam,

"Dies buccinae et clangoris super urbes munitas, et super angulos altos" (1:16):

"dies buccinae et clangoris" significat pugnam spiritualem, quae est contra falsa et mala; "urbes munitae" significant doctrinalia falsa quae confirmaverunt; et "anguli alti" significant illa faventia amoribus suis: inde patet quid significatur per "diem buccinae et clangoris super urbes munitas et super angulos altos." Apud eundem,

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens; et devastabo urbes eorum ut non. .. habitans" (3:6):

destructio bonorum omnium ecclesiae, significatur per "Exscindam gentes", et per "Devastabuntur anguli eorum": "gentes" sunt bona ecclesiae, "anguli" sunt omnia ejus quia extrema (ut supra): destructio veritatum doctrinae, significatur per "Desolabo plateas eorum", et per "Devastabuntur urbes eorum;' "plateae" sunt veritates, et "urbes" sunt doctrinalia: destructio totalis usque dum ut non sit aliquod verum et aliquod bonum, Significatur (per) "ut non sit transiens et non habitans", nam "transire" in Verbo dicitur de veris, et "habitare" de bonis.

[11] In Libro Judicum,

"Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus sicut vir unus a Dane usque ad Beerschebam, ... et constiterunt anguli omnis populi. omnes tribus Israelis, in congregatione populi Dei" (20:1 [, 2]):

quod "constiterint anguli omnis populi in congregatione populi Dei" significet omnes undequaque seu ab omni plaga, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod "exiverint omnes filii et omnes tribus Israelis", et quod "congregatus sit coetus a Dane ad Beerschebam"; in sensu autem spirituali per "angulos omnis populi" significantur omnia vera et bona ecclesiae; similiter etiam per "omnes tribus Israelis, a Dane usque ad Beerschebam" significantur illa ab ultimis ad prima; et per "congregationem populi Dei" significatur consultatio de rebus ecclesiae: in historicis enim Verbi ubivis est sensus spiritualis aeque ac in propheticis ejus; quare in sensu historico per "angulos" significantur plagae quales sunt in mundo spirituali, at in sensu spirituali significantur omnia vera ac bolla ecclesiae, ex causa de qua supra.

[12] Ex his constare potest quid significatur per "lapidem anguli" in his locis:

Apud Esaiam,

"Fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii fundationis fundatae" (28:16);

apud Jeremiam,

"Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum" (51:26 6 );

apud Sachariam,

Ex Jehudah "angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (10:4);

apud Davidem,

"Lapis quem rejecerunt..., factus est in caput anguli" (Ps. 118:22 7 ; Matthaeus 21:42; 8 Marc. 12:10, 11; Luca 20:17, 18):

"lapis anguli" significat omne Divinum Verum super quo fundatur caelum et ecclesia, ita omne fundamentum; et quia fundamentum est ultimum cui incumbit domus seu templum, ideo significat omnia. Quia per "lapidem anguli" significantur omnia super quibus fundatur ecclesia, ideo dicitur, "Fundabit in Zione lapidem, lapidem... anguli pretii fundationis fundatae", et dicitur "lapis pro angulo", et "lapis fundamentorum"; et quia per "lapidem anguli" significatur omne Divinum Verum super quo fundatur ecclesia, ideo quoque significatur Dominus quoad Divinum Humanum, quia omne Divinum Verum ab Illo procedit. "Aedificantes" seu "architecti" qui rejecerunt illum lapidem, ut legitur apud Evangelistas, sunt illi qui ab ecclesia; ibi ab Ecclesia Judaica, quae rejecit Dominum, et cum Ipso omne Divinum Verum: apud illos enim fuerunt non nisi quam traditiones vanae ex sensu litterae Verbi, in quibus ipsa vera Verbi falsificata et bona adulterata fuerunt.

(Quod "ultima" significent omnia, et unde hoc, videatur in Arcanu Caelestibus, n. 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 9 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5376

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5376. ‘Quia invaluit fames in omni terra’: quod significet quod ubivis praeter ibi desolatio in naturali, constat a significatione ‘famis’ quod sit desolatio, de qua prius; et a significatione ‘terrae’ quod sit naturale, de qua etiam prius; quod ubivis praeter ibi, nempe in scientificis 1 ubi caeleste spiritualis, sequitur ab illis quae praecedunt. Quomodo se habet cum desolatione naturalis, seu cum privatione veri ibi, prius dictum est; at quia de illa re in sequentibus adhuc agitur, iterum dicendum est: homo qui intra Ecclesiam natus est, a prima pueritia discit ex Verbo et ex doctrinalibus Ecclesiae, quid verum fidei, etiam quid bonum charitatis; sed cum adolescit aetate, incipit ille vera fidei quae didicerat, vel apud se confirmare, vel apud se negare, proprio enim visu tunc illa intuetur, per quod facit ut vera illa vel sibi approprientur, vel rejiciantur; nihil enim appropriari alicui potest, quod non ex propria intuitione agnoscitur, hoc est, quod quis ex se, non ex alio, scit quod ita sit; vera itaque quae a pueritia hauserat, non penitius in vitam ejus intrare potuerunt, quam ad primum introitum, a quo admitti interius possunt, vel quoque projici foras;

[2] apud illos qui regenerantur, hoc est, quos Dominus praevidet quod regenerari se patiantur, vera illa 2 valde multiplicantur, nam sunt in affectione sciendi vera, at cum propius accedunt ad ipsum actum regenerationis, quasi deprivantur illis veris, nam introrsum trahuntur, et tunc apparet homo in desolatione at usque vera illa successive remittuntur in naturale 3 , et ibi conjunguntur bono, cum regeneratur homo; sed 4 apud illos qui non regenerantur, hoc est, quos Dominus praevidet quod regenerari se non patiantur, vera quidem multiplicari solent, nam sunt in affectione sciendi talia 5 propter famam, honorem et lucrum; at cum procedunt aetate ac vera illa proprio visui submittunt, tunc illa vel non credunt, vel negant, vel in falsa vertunt; ita vera apud hos non interius trahuntur sed foras projiciuntur, at usque remanent in memoria ob fines in mundo, absque vita; hic status etiam in Verbo dicitur desolatio, seu vastatio, sed differt a priore quod desolatio prioris status sit apparens, at desolatio hujus status sit absoluta; in priore enim statu homo non privatur veris, at in hoc statu prorsus illis privatur; de desolatione prioris status in sensu interno actum est in hoc capite, et agitur adhuc in sequente, et est quae significatur per ‘famem septem annorum’;

[3] de eadem hac desolatione agitur pluries alibi in Verbo, ut apud Esaiam,

Excitare, excitare, 6 Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae calicem irae Ipsius; ... duo obvenerunt tibi, quis condolet tibi? vastitas et confractio, fames et gladius, quis ut consoler te? filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum; ... propterea audi, age hoc, afflicta, et ebria sed non a vino; ... ecce sumpsi e manu tua calicem trepidationis, feces calicis excandescentiae Meae, non addes bibere eum amplius, sed ponam illum in manu contristantium te, 51:17 ad fin. ;

describitur hic status desolationis in quo homo Ecclesiae qui fit Ecclesia, seu qui regeneratur; desolatio illa vocatur ‘vastitas, confractio, fames, gladius’, tum ‘calix irae et excandescentiae Jehovae, calix trepidationis’; vera quibus tunc privatur, sunt ‘filii qui deficiunt et jacent in capite omnium platearum’; quod ‘filii’ sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373; ‘plateae’ quod sint , ubi vera, n. 2336; inde ‘jacere in capite omnium platearum’ est 7 quod vera appareant dispersa; quod desolatio apparens sit, et per illam, sicut per tentationes, regeneratio, patet, nam dicitur quod ‘non amplius bibet’ sed quod ponet calicem in manu contristantium 8 illorum:

[4] apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod devastant et absorbent vos a circuitu, ut sitis vos hereditas reliquiis gentium, ... ideo montes Israelis, audite verbum Domini Jehovih; sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, rivis et vallibus, et vastitatibus desolatis, et urbibus desertis, quae factae sunt in praedam, et in subsannationem reliquiis gentium quae in circuitu; ... Ego in zelo Meo, et in excandescentia Mea locutus sum, propter ignominiam gentium tulistis, ... si non gentes quae vobis a circuitu, hae ignominiam suam portabunt; vos autem montes Israelis, dabitis ramum vestrum, et fructum vestrum feretis populo Meo Israeli; nam... ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et conseramini; tum multiplicabo super vobis hominem, universam domum Israelis; et habitabuntur urbes, et vastitates aedificabuntur; ... habitare faciam vos juxta antiquitates vestras, et bonum faciam prae initiis vestris, xxxvi [3, ] 4-12; hic quoque agitur de desolatione quae praecedit regenerationem; desolatio significatur per ‘vastitates desolatas et urbes desertas, quae factae in praedam et in subsannationem’, at regeneratio per ‘dare ramum et ferre fructum, respicere ad illos ut excolantur et conserantur, ut multiplicetur homo, habitentur urbes, et aedificentur vastitates’, perque ‘habitare facere juxta antiquitates, et bonum facere prae initiis’;

[5] qualiter se habet cum desolatione, ex illis qui in desolatione sunt in altera vita, patet; qui in desolatione sunt ibi, a malis spiritibus et geniis vexantur, infundunt enim hi persuasiones mali et falsi usque paene ut inundentur; inde vera non apparent, at sicut tempus desolationis finitur, ita illustrantur a luce e caelo, ac ita mali spiritus et genii abiguntur quisque in infernum suum, ubi luunt poenas; haec sunt quae significantur per ‘quod urbes factae in praedam et in subsannationem reliquiis gentium quae in circuitu’, et quod gentes quae a circuitu ignominiam suam portabunt'; et supra apud Esaiam per quod ‘calix ponetur in manu contristantium’, et quoque alibi 9 apud Esaiam,

quod ‘vastans vastabitur’, 33:1 10 :

et apud Jeremiam,

Visitabo super vastatores 11 , et ponam eos in desolationes saeculi, 25:12 12 :

apud Esaiam,

Festinabunt filios tuos destructores tui, et vastatores tui a te abibunt; tolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes congregantur, veniunt tibi, ... nam quod ad vastationes tuas et desolationes tuas, et terram destructionis tuae, angustior eris quam 13 pro habitatore, procul aberunt absorptores tui, 49:17-19;

[6] ibi etiam et in toto illo capite agitur de desolatione eorum qui regenerantur, deque regeneratione et fructificatione post desolationem, et tandem de punitione illorum qui oppresserunt, vers. 14 26 ibi:

apud eundem,

Vae vastanti cum [non] vastatus, ... quando absolveris vastare, vastaberis, 33:1;

ibi quod puniantur qui vastant 15 , ut supra:

apud eundem,

Commorentur in te expulsi Mei; Moabe, esto latibulum illis coram vastatore, nam cessavit oppressor, finita est vastatio, Esai. 16:13 [KJV 4]:

apud eundem,

Propinquus est dies Jehovae, sicut vastatio a Shaddai veniet, 13:6;

‘vastatio a Shaddai’ pro vastatione in tentationibus; quod Deus quoad tentationes antiquis 16 dictus sit Shaddai, videatur n. 1992, 3667, 4572:

[7] apud eundem,

Tunc non sitient, in vastitatibus ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut effluant aquae, 48:21;

de statu post desolationem:

apud eundem,

Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, adeo ut ponat desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus, 51:3;

similiter, nam ut supra dictum, desolatio 17 est propter finem ut homo regeneretur 18 , hoc est, ut separatis malis et falsis 19 conjungantur vera bonis, et bona veris; homo regeneratus quoad bonum est qui comparatur Edeni, et quoad vera horto Jehovae: apud Davidem,

Jehovah fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. 40:3 [KJV Ps. 40:2].

[8] Vastatio ac desolatio hominis Ecclesiae seu Ecclesiae apud hominem, repraesentata fuit per captivitatem populi Judaici in Babele, et Ecclesiae exsuscitatio per reditionem ex captivitate illa, de qua apud Jeremiam passim, cumprimis 32:37 ad fin. ; desolatio enim est captivitas, tunc enim tenetur homo quasi vinctus, quapropter etiam per vinctos, in carcere, 20 in fovea, significantur illi qui in desolatione sunt, videatur n. 4728, 4744, 5037, 5038, 5085, 5096.

[9] De statu desolationis et vastationis apud illos qui non regenerantur, etiam passim agitur in Verbo, in hoc statu sunt qui vera prorsus negant, vel in falsa vertunt; hic status est Ecclesiae circa finem, cum amplius non fides nec charitas:

apud Esaiam,

Notum faciam vobis id quod Ego facturus vineae Meae, removendo sepem ejus, ut sit ad depascendum, perrumpendo maceriem ejus, ut sit in conculcationem, ponam deinde in desolationem, non putabitur, nec 21 sarrietur, ut ascendat vepris et virgultum, immo nubibus praecipiam ut non faciant pluere super illam pluviam, Esai. 5:5-7:

apud eundem,

Dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite, et videte videndo, sed non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, et convertatur, ut sanetur sibi; tum dixi, Quousque Domine? Qui dixit, Usque dum devastabuntur urbes, ut sint sine habitatore, et domus ut non sit in iis (homo), et terra redigatur in solitudinem, removebit hominem; et multiplicabitur deserta in medio terrae, vix amplius in ea pars decima, et tamen erit ad exterminandum, 6:9 ad fin. :

[10] apud eundem,

Reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem, ... nam consummatio definita, inundata justitia, nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra, 10:21-23:

apud eundem,

Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam, et evertet facies ejus; ... evacuando evacuabitur terra, ... lugebit, confundetur terra habitabilis, languescet et confundetur orbis, maledictio comedet terram, ... lugebit mustum, languescet vitis, ... reliquum in urbe vastitas, usque ad devastationem confundetur porta, ... confringendo confracta est terra, disrumpendo disrupta est terra, commovendo commota est terra, titubando titubat terra sicut ebrius, 24:1 ad fin. :

apud eundem,

Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, ... luget, languescit terra; erubuit Libanus, emarcuit, factus est Sharon sicut desertum, 33:8, 9:

apud eundem,

Desolabo et absorbebo simul, vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, 42:14, 15:

[11] apud Jeremiam,

Devotioni dabo omnes gentes circumcirca, et ponam eas in desolationem, et in derisionem, et in vastitates saeculi, et abrogabo ex illis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et lucem lucernae, ut sit tota terra in desolationem et devastationem:... fiet 22 cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc... iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam eum in desolationes saeculi, 25:9-12 seq. :

apud eundem,

In desolationem, in opprobrium, in vastationem, et in maledictionem, futura est Bozrah, et omnes urbes ejus futurae in vastitates saeculi. 23 Erit Edomus in desolationem, omnis qui transibit praeter eam, obstupescet, et sibilabit super omnibus plagis ejus, 49:13-18:

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus habitatoribus Hierosolymae super terra Israelis, Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, propter violentiam omnium habitatorum in illa, urbes habitatae devastabuntur, et terra desolabitur, 3:19, 20:

[12] apud eundem,

Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero contra te abyssum, obtexerint te aquae multae, et fecero descendere te cum descendentibus foveam, ad populum saeculi, et habitare fecero te in terra inferiorum, in desolationem ab aeterno cum descendentibus foveam, 26:18-22;

ubi de Tyro:

apud Joelem,

Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, ... ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis, 2:2, 3:

apud Zephaniam, Propinquus est dies Jehovae, ... dies excandescentiae dies hic, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obnubilationis, ... igne zeli Jehovae comedetur tota terra, quia consummationem et quidem festinatam faciam cum omnibus habitatoribus terrae, 1:14 ad fin. :

apud Matthaeum, Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, tunc qui in Judaea fugiant in montes, Matth. 24:15 24 , Marcus 13:14, Dan. 9:27, 12:10-12.

Ex his constat quod ‘desolatio’ sit privatio veri apparens apud illos qui regenerantur, at absoluta apud illos qui non regenerantur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after spiritualis.

2. The Manuscript inserts primum.

3. illa vera before in naturale

4. at

5. vera

6. The Manuscript inserts surge.

7. pro

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. infra

10. The Manuscript places this before quod.

11. eos

12. The Manuscript places this after Jeremiam.

13. quae in the Manuscript, and in the First Latin Edition

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. de illis qui vastant, quod punientur

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. The Manuscript inserts apud illos.

18. regenerentur in the Manuscript, homo regeneratur, in the First Latin Edition.

19. apud illos in naturali

20. The Manuscript inserts aut.

21. neque

22. The Manuscript inserts enim.

23. The Manuscript inserts famam audivi a cum Jehovah, et legatum inter gentes missum, Congregamini, et venite contra illam, ac surgite ad bellum.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.