Bible

 

Exodus 36:24

Studie

       

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

417. "Quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae." - Quod significet Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali, constat ex significatione "angelorum", quod sint Divinum a Domino procedens (de qua supra, n. 130(a), 200, 302): et ex significatione "quatuor angulorum terrae", quod sit universus mundus spiritualis; per "quatuor angelos" enim significatur mundus spiritualis, ex causa quia ibi aeque sunt terrae sicut in nostra tellure; sunt enim ibi aeque montes, colles, petrae, planities, valles et plura, ut supra aliquoties dictum est; et quia de ultimo judicio super omnes in mundo spirituali in Apocalypsi agitur, et hic de separatione bonorum a malis ibi, inde est quod per "terram" ille mundus intelligatur. Quod per "terram" significetur ecclesia, ut saepius prius dictum est, est quia facies terrae in mundo spirituali est prorsus sicut facies ecclesiae apud spiritus et angelos ibi; facies pulcherrima ubi angeli superiorum caelorum habitant, et quoque pulchra ubi angeli inferiorum caelorum, et impulchra ubi spiritus mali; ubi enim angeli habitant, sunt paradisi, horti, floreta, palatia, et omnia in caelesti forma et harmonia, ex qua amoenitates ( 1 ineffabiles) effluunt, et animos intime oblectant; at apud malos spiritus sunt paludinosa, saxosa et sterilia omnia, et habitant in tuguriis quae aspectu vilia sunt, praeter in cavernis et speluncis.

[2] Haec dicta sunt ut sciatur quod per "terram" in proximo sensu intelligatur mundus spiritualis; nec alia terra potuit apparere Johanni, quia visa illi est cum fuit in spiritu; quando etiam homo est in spiritu, tunc nihil quod in nostra tellure est videt, sed quod in mundo spirituali; inde est, quod etiam viderit quatuor angelos, et hos stantes super quatuor angulis terrae istius. Quod visi sint "quatuor angeli", est quia per illos stantes in "quatuor angulis significatur Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali; universum enim illum mundum faciunt quatuor plagae, nempe orientalis, occidentalis, meridionalis et septentrionalis, ita enim divisus est ille mundus; in orientali plaga habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, similiter in occidentali, sed illi in bono amoris claro quia in interiori, hi in bono amoris obscuro quia in exteriori; in plaga meridionali habitant qui in luce veri clara sunt, in septentrionali qui in luce veri obscura: (sed de his plagis videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153, ubi de illis actum est): et quia omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum ex illo bono, seu in genere ad bonum et verum, ideo per quatuor illas plagas etiam intelliguntur omnia caeli et ecclesiae. Illae plagae etiam in Verbo intelliguntur per "quatuor ventos", hic etiam per "quatuor angulos." Inde patet quod angeli non visi sint stare in quatuor angulis terrae, sed in quatuor plagis. Quod plagae etiam dicantur "quatuor anguli", est quia per "angulos" significantur extrema, et "extrema" significant omnia, quia includunt illa.

[3] Quod "anguli" significent plagas, constat ex locis in Verbo ubi plagae describuntur per "angulos"; ut in his sequentibus:

Apud Mosen,

"Pro Habitaculo facies viginti asseres pro angulo meridiei versus austrum, ... lateri Habitaculi secundo versus angulum septentrionis viginti asseres", et sic porro (Exodus 26:18, 20; 27:9, 11; 36:21, 23, 25 2 ):

"pro angulo meridiei" est pro plaga meridionali, et "versus angulum septentrionis" est versus plagam septentrionalem, nam erant viginti asseres utrobivis. Similiter apud Ezechielem,

"Juxta terminum Danis ab angulo orientis usque ad angulum occidentis, Ascher unus; et inde juxta terminum Ascheris ab angulo orientis et usque ad angulum Versus occidentem, ... et sic porro (48:1-8);

apud eundem,

Hae mensurae; angulus septentrionis quingentae et quatuor millia; et angulus meridiei totidem, et ab angulo orientis totidem, angulus occidentis totidem, juxta terminum ad angulum orientis versus occidentem, et sic porro (48:16, 17, 23-25, 26-28, 33, 34; et quoque cap. 47:17-20);

apud Mosen,

Metiemini extra urbem angulum Versus ortum duo millia ulnarum, et angulum meridiei totidem, et angulum occidentis totidem, et angulum septentrionis totidem (Numeri 35:5);

et praeterea apud Josuam (Cap. 15:5; 18:12, 14, 15, 20): hic per "angulum orientis", "meridiei", "occidentis" et "septentrionis intelligitur latus ad plagam orientalem, meridionalem, occidentalem et septentrionalem. Ex quibus patet quod per "quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae" non intelligatur super quatuor angulis ejus, sed in quatuor plagis ejus: similiter alibi in Apocalypsi,

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor angulis terrae" (20:8).

[4] Quod "quatuor anguli" dicantur, et non quatuor plagae, est quia etiam per "angulos" significantur omnia, quoniam sunt extrema; extrema enim comprehendunt omnia quae a centro ad ultimas peripherias sunt, nam sunt ultimi termini.

Inde erat quod super quatuor angulis altaris ponerentur quatuor cornua, et super illis funderetur sanguis, et sic totum altare expiaretur (Ut patet in Exodo, cap. 27:2; 29:12; 30:2, 3, 10; 38:2; Levit. 4:7, 18, 25, 30, 34; 16:18, 19; Ezech. 41:22; cap. 43:20 3 ).

[5] Quod per "angulos" significentur omnia, quia extrema, ex causa de qua supra, quia extrema includunt et comprehendunt omnia, constat manifeste ex quibusdam statutis apud filios Israelis; ut

Quod non circumducerent seu raderent angulum capitis sui (Leviticus 19:27);

Quod non raderent angulum barbae suae (Leviticus 19:27; 21:5);

Et quod non 4 consummarent angulum agri sui cum meterent (Leviticus 19:9; 23:22).

Cur haec statuta illis data sunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat "crinis capitis", quid "barba", quid "ager", et simul quid "angulus." Per "crinem capitis" et "barbae" significatur ultimum vitae hominis, quod sensuale corporeum vocatur; et per "agrum" significatur ecclesia, ac per "messem" verum doctrinae: quare repraesentabatur per illa quod extrema conservarentur, quia significant omnia: nisi enim extrema sunt, etiam media non conservantur sed diffluunt; sicut comparative nisi cutes forent circum hominem, diffluerent interiora: similiter in omni re, ita quoque in illis quae significantur per "crinem capitis", per "barbam" et per "messem agri": (quod per "crinem capitis" significetur extremum vitae hominis, quod vocatur sensuale corporeum, videatur supra, n. 66; et quod per "barbam" similiter, in Arcanis Caelestibus, n. 9960:

quod "extrema seu "ultima" significent omnia in complexu, ita totum, n. 10044, 10329, 10335): et quia "ager" significabat ecclesiam, ac "messis" vera ejus, inde per "non consummare angulum agri tui cum metis" significatur conservatio omnium quae significantur per "messes agri."

[6] Quod "anguli" significent omnia, quia extrema, etiam constare potest a sequentibus his locis:

Apud Mosen,

"In extremos angulos ejiciam eos, cessare faciam ab homine memoriam eorum" (Deuteronomius 32:26):

ejicere in extremos angulos" significat deprivari omni bono et vero; quare etiam dicitur "Cessare faciam ab homine memoriam eorum", per quod significatur ut non amplius eis sit aliquid vitae spiritualis; quod fit cum homo solum in ultimis vitae est, quod vocatur sensuale corporeum, in quo solo sunt plerique qui non aliquid vitae spiritualis adepti sunt; fiunt enim tunc non absimiles bestiis, hae enim nec in alia vita sunt; cum differentia quod homo quia natus homo possit loqui et ratiocinari; sed hoc facit ex fallaciis sensuum, seu extremorum naturae mundi et corporis: hoc intelligitur hic per "ejici in extremos angulos."

[7] Apud Jeremiam,

"Erunt cameli... in praedam, et multitudo pecorum... in spolium, et dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli, et ab omnibus transitibus ejus adducam exitium" (49:32):

haec dicta sunt de devastatione Arabiae et Chazoris a rege Babelis; ac per "Arabiam" et "Chazorem" significantur cognitiones boni et veri, et per "regem Babelis" malum et falsum vastans; vastatio omnium scientificorum confirmantium et cognitionum boni et veri, significatur per quod "erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum in spolium"; "cameli" sunt scientifica confirmantia, et "pecora" sunt cognitiones boni et veri: vastatio quoad omnia boni et veri, usque ut non sit reliquum, significatur per "Dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli"; "abscissi anguli"; sunt extrema ubi non bonum et verum amplius; quod tunc mala et falsa undequaque irruptura sint, significatur per "Ab omnibus transitibus ejus adducam exitium"; in mundo enim spirituali, ubi mali sunt, ibi undequaque patent viae ab infernis, perque illas irrumpunt mala et falsa inde, et per easdem vias eunt omnes qui in similibus malis et falsis sunt, et se illis consociant. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "Ab omnibus transitibus adducam exitium": per "esse in praedam" et "in spolium", tum per "dispergere et adducere exitium", significatur devastatio.

[8] Apud 5 eundem,

"Ecce dies venientes quibus Visitabo super omnem circumcisum in praeputio, Aegyptum et Jehudam et Edomum, et filios Ammonis et Moabum, et omnes abscissos anguli habitantes in deserto; nam omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde" (9:24, 25 [B.A. 25, 26]):

per "abscissos anguli" hic significantur qui in ecclesiae ultimis separatis ab interioribus sunt; interiora sunt spiritualia; ita qui solum in sensualibus, quae ultima naturalis hominis sunt: (de illis qui mere sensuales sunt, quinam et quales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50): quod hi per "abscissos anguli" significentur, est quia per "angulos" significantur plagae mundi spiritualis, et per plagas illas significantur omnia bona et vera caeli et ecclesiae, ut in praemissis dictum est. Habitationes spirituum et angelorum eo ordine ibi succedunt, quod in medio sint qui in summa sapientia et intelligentia, et e medio usque ad ultimas peripherias in minore et minore; et decrescentiae illae sunt prorsus secundum distantias e medio; in ultimis sunt qui non in aliqua, et extra illos sunt qui in malis et inde falsis: hi sunt qui intelliguntur per "abscissos anguli"; et quia ibi deserta sunt, dicitur de illis, "habitantes in deserto." (De decrescentiis illis in mundo spirituali, videatur in opere De Caelo et Inferno 43, 50, 189.) Iidem significantur per "gentes praeputiatas", et per "domum Israelis praeputiatos corde"; per "praeputiatos" significantur qui absque amore et charitate sunt, ita qui absque bono, et inde in amoribus sui et mundi: et qui in his amoribus sunt, illi in ultimis naturalis hominis sunt prorsus separatis a spiritualibus; quare sunt "abscissi anguli habitantes in deserto." Per "Aegyptum", "Jehudam", "Edomum", "filios Ammonis" et "Moabum", intelliguntur omnes qui separaverunt a se bona et vera ecclesiae per amores illos; unde extra illa sunt, ita "abscissi anguli."

Simile significatur per "abscissos anguli" apud Jeremiam (cap. 25:23).

[9] Apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi" (Numeri 24:17):

per "angulos Moabi" intelliguntur omnia quae per "Moabum" significantur; per "Moabum" significantur illi qui in ultimis Verbi, ecclesiae, et cultus sunt; et in opposito sensu, qui adulterant ea per id quod se vertant ad se, ac spectent sui honorem in singulis eorum; quare "anguli Moabi" sunt adulterationes Verbi et inde ecclesiae et cultus, quales sunt apud illos qui tales sunt.

Similia per "angulum Moabi" significantur apud Jeremiam (cap. 48:45).

[10] Apud Zephaniam,

"Dies buccinae et clangoris super urbes munitas, et super angulos altos" (1:16):

"dies buccinae et clangoris" significat pugnam spiritualem, quae est contra falsa et mala; "urbes munitae" significant doctrinalia falsa quae confirmaverunt; et "anguli alti" significant illa faventia amoribus suis: inde patet quid significatur per "diem buccinae et clangoris super urbes munitas et super angulos altos." Apud eundem,

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens; et devastabo urbes eorum ut non. .. habitans" (3:6):

destructio bonorum omnium ecclesiae, significatur per "Exscindam gentes", et per "Devastabuntur anguli eorum": "gentes" sunt bona ecclesiae, "anguli" sunt omnia ejus quia extrema (ut supra): destructio veritatum doctrinae, significatur per "Desolabo plateas eorum", et per "Devastabuntur urbes eorum;' "plateae" sunt veritates, et "urbes" sunt doctrinalia: destructio totalis usque dum ut non sit aliquod verum et aliquod bonum, Significatur (per) "ut non sit transiens et non habitans", nam "transire" in Verbo dicitur de veris, et "habitare" de bonis.

[11] In Libro Judicum,

"Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus sicut vir unus a Dane usque ad Beerschebam, ... et constiterunt anguli omnis populi. omnes tribus Israelis, in congregatione populi Dei" (20:1 [, 2]):

quod "constiterint anguli omnis populi in congregatione populi Dei" significet omnes undequaque seu ab omni plaga, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod "exiverint omnes filii et omnes tribus Israelis", et quod "congregatus sit coetus a Dane ad Beerschebam"; in sensu autem spirituali per "angulos omnis populi" significantur omnia vera et bona ecclesiae; similiter etiam per "omnes tribus Israelis, a Dane usque ad Beerschebam" significantur illa ab ultimis ad prima; et per "congregationem populi Dei" significatur consultatio de rebus ecclesiae: in historicis enim Verbi ubivis est sensus spiritualis aeque ac in propheticis ejus; quare in sensu historico per "angulos" significantur plagae quales sunt in mundo spirituali, at in sensu spirituali significantur omnia vera ac bolla ecclesiae, ex causa de qua supra.

[12] Ex his constare potest quid significatur per "lapidem anguli" in his locis:

Apud Esaiam,

"Fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii fundationis fundatae" (28:16);

apud Jeremiam,

"Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum" (51:26 6 );

apud Sachariam,

Ex Jehudah "angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (10:4);

apud Davidem,

"Lapis quem rejecerunt..., factus est in caput anguli" (Ps. 118:22 7 ; Matthaeus 21:42; 8 Marc. 12:10, 11; Luca 20:17, 18):

"lapis anguli" significat omne Divinum Verum super quo fundatur caelum et ecclesia, ita omne fundamentum; et quia fundamentum est ultimum cui incumbit domus seu templum, ideo significat omnia. Quia per "lapidem anguli" significantur omnia super quibus fundatur ecclesia, ideo dicitur, "Fundabit in Zione lapidem, lapidem... anguli pretii fundationis fundatae", et dicitur "lapis pro angulo", et "lapis fundamentorum"; et quia per "lapidem anguli" significatur omne Divinum Verum super quo fundatur ecclesia, ideo quoque significatur Dominus quoad Divinum Humanum, quia omne Divinum Verum ab Illo procedit. "Aedificantes" seu "architecti" qui rejecerunt illum lapidem, ut legitur apud Evangelistas, sunt illi qui ab ecclesia; ibi ab Ecclesia Judaica, quae rejecit Dominum, et cum Ipso omne Divinum Verum: apud illos enim fuerunt non nisi quam traditiones vanae ex sensu litterae Verbi, in quibus ipsa vera Verbi falsificata et bona adulterata fuerunt.

(Quod "ultima" significent omnia, et unde hoc, videatur in Arcanu Caelestibus, n. 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 9 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 556

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

556. "Et dentes illarum sicut leonum erant." - Quod significet quod sensualia quae sunt ultima vitae intellectualis sint illis apparenter sicut in potentia super omnia, constat ex significatione "dentium", quod sint sensualia, quae sunt ultima vitae naturalis quoad intellectum (de qua sequitur); et ex significatione "leonum", quod sint vera ecclesiae quoad potentiam, hic autem falSa destruentia vera, ita quoque quoad potentiam (de qua supra, n. 278); quod hic sint falsa, est quia per "locustas" significantur senSuales corporei qui in falsis mali sunt. Quod appareant sibi in intellectu et inde in potentia super omnia, est quia ipsum persuasivum, de quo supra actum est, residet in sensuali quod est ultimum vitae naturalis; hoc enim, seu homo sensualis, est in confidentia sui et in fide quod prae omnibus sapiat, non enim expendere et explorare se potest, quia non interius cogitat; et cum id sibi persuadet, tunc in omnibus quae loquitur est illa confidentia et fides. Inde loquela, quia ex illis sonat, fascinat et infatuat mentes aliorum; sonus enim confidentiae et fidei talem effectum edit, quod imprimis se manifestat in mundo spirituali, ubi homo ex spiritu suo loquitur; nam affectio confidentiae sui, et inde fidei quod ita sit, est in spiritu hominis, et spiritus hominis ex affectione loquitur: aliter in mundo naturali; in hoc spiritus hominis per corpus sermocinatur, et propter mundum producit talia quae non affectionis ejus spiritus sunt, quae raro propalat, ne sciatur qualis est: inde quoque est quod in mundo nesciatur quod detur persuasivum infatuans et suffocans, quale inest spiritui sensualis hominis, qui credit se prae aliis sapere. Ex his constare potest unde est quod per "dentes illarum sicut leonum" significetur quod sensuales homines appareant sibi sicut in intellectu et inde potentia esse super omnia.

Quod "dentes" significent sensualia quae sunt ultima vitae naturalis quoad scientiam, constare potest ex correspondentia dentium (de qua in opere De Caelo et Inferno 575; et in Arcanis Caelestibus, n. 5565-5568).

[2] Quod "dentes" illa significent constare potest ex sequentibus locis in Verbo:

- Apud Davidem,

"Anima mea in medio leonum cubo dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus" (Psalmuss 57:5 [B.A. 4]):

per "leones" significantur qui per falsa destruunt vera ecclesiae; "dentes eorum" quae "hasta et tela", significant scientifica quae applicant ad confirmandum falsa et mala, et sic ad destruendum vera et bona ecclesiae; "lingua eorum gladius acutus" significat astuta ratiocinia ex falsis, quae vocantur "gladius acutus" quia "gladius significat falsum destruens verum.

[3] Apud eundem,

"Deus, destrue dentes eorum in ore eorum; molares leonum juvenum 1 averte" (Psalmuss 58:7 [B.A. 6]):

"dentes in ore eorum" significant scientifica ex quibus falsa producunt; "molares leonum juvenum" significant vera Verbi falsificata, quae in se sunt falsa, per quae maxime destruere valent vera ecclesiae.

[4] Apud Joelem,

"Gens ascendit super terram meam, robusta ei non numerus; dentes ejus dentes leonis, et molares leonis immanis illi; 2 redigit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in spumam" (1:6, 7):

per "gentem" quae "ascendit super terram" significatur malum devastans ecclesiam ("gens" est malum, et "terra" est ecclesia); "robusta et non numerus" significat potens et multiplex ("robustum" praedicatur de potentia mali, et "non numerus " de potentia falsi); "dentes ejus dentes leonis" significant falsa destruentia; "molares leonis immanis" significant falsificata; " 3 redigit vitem in vastitatem, et ficum in spumam", significat destruens vera spiritualia et naturalia; vera spiritualia sunt illa quae sunt sensus spiritualis Verbi, et vera naturalia quae sunt sensus litterae ejus. (Videatur etiam supra, n. 403 [b] , ubi hoc explicatum est.) Per "dentes leonum" in his locis similia significantur quae per "dentes sicut leonum" hic in Apocalypsi. Per "dentes" proprie significantur illa quae solum memoriae insunt et inde depromuntur, nam illa quae insunt memoriae sensualis hominis correspondent ossibus et dentibus.

[5] Apud Danielem,

Ascendit e mari "bestia secunda similis urso;.... tres costae in ore ejus inter dentes ejus; cui dicebatur, Surge, comede carnem multam. .... Postea ascendit bestia quarta, terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, et reliquum pedibus conculcavit" (7:5, 7):

per "bestiam e mari" intelligitur amor dominii, cui inserviunt sancta pro mediis; et per "quatuor bestias" significantur incrementa ejus successiva: per "secundam hanc bestiam similem urso" significatur secundus status, quando dominium illud confirmatur per Verbum; qui id faciunt, etiam in mundo spirituali apparent similes ursis: "tres costae in ore inter dentes" significat omnia Verbi quae applicant, quae non intelligunt nisi secundum litteram; "tres costae" sunt omnia Verbi, "in ore" est quae applicant docendo, "inter dentes" est quae non intelligunt nisi quoad litteram, hoc est, qualiter homo sensualis: "cui dicebatur, Surge, comede carnem multam", significat quod multa applicarent, et per id genuinum sensum Verbi perderent: per "quartam bestiam ascendentem e mari, terribilem, formidabilem et robustam valde", significatur quartus et ultimus status, quando per sancta ut media stabiliverunt sibi dominium super caelum et terram; qui status, quia profanus et valens, dicitur "terribilis, formidabilis et robustus valde": "cui dentes ferri magni" significat cui falsa e sensuali homine dura contra vera et bona ecclesiae: "comedit et contrivit" significat pervertit et destruxit: "et reliquum pedibus conculcavit" significat quae non pervertere et destruere poterant quod conspurcaverint et deleverint per mala amorum naturalium et corporeorum. (Reliqua de his bestiis videantur explicata supra. n. 316 [c] .)

[6] Apud Mosen,

"Dentem bestiarum immittam in eos cum veneno reptilium terrae" (Deuteronomius 32:24):

inter plura etiam hoc malum denuntiatum est populo Israelitico et Judaico, si non custodirent et facerent statuta et praecepta: per "dentem bestiarum" significantur falsa ex malis omnis generis, et per "venenum reptilium terrae" significantur illa necantia et prorsus exstinguentia vitam spiritualem; per "bestias" in Verbo significantur talia quae sunt naturalis hominis, et per "reptilia terrae" quae sunt sensualis hominis: haec et illa quando separata sunt a spirituali homine sunt mere falsa ex malis, quia solum talia quae sunt corporis cui adhaerent, et quae sunt mundi cui proxime exstant; et ex corpore et mundo est omnis caligo in spiritualibus.

[7] Apud Davidem,

"Surge, Jehovah; serva me, Deus mi; quia percutis omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes" (Psalmuss 3:8 [B.A. 7]):

"percutere hostes maxillam" significat destruere falsa interiora apud illos qui contra bona et vera ecclesiae sunt; hi et eorum falsa mali in Verbo intelliguntur per "hostes": et "confringere dentes impiorum" significat destruere falsa exteriora, quae sunt quae fundantur super fallaciis sensuum et per illas confirmantur.

[8] Quoniam apud Davidem dicitur "percutere maxillam" et "confringere dentes", et per illa significatur destruere falsa interiora et exteriora, constare potest quid intelligitur per "impingere alapam in maxillam" apud Matthaeum,

"Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente: Ego vero dico vobis, non resistendum esse malo; sed quicunque tibi impegerit alapam in dextram tuam maxillam, obverte illi etiam alteram; et si quis velit te in jus trahere, ei tunicam tuam auferre, permitte illi etiam pallium: quisquis te adegerit ad milliare unum, abito cum illo duo: omni a te petenti, dato; et cupienti mutuum accipere a te, ne averseris" (5:38-42):

quod haec non secundum litteram intelligenda sint, cuivis patet; quis enim ex amore Christiano tenetur obvertere sinistram maxillam ei qui impingit alapam in dextram, et dare pallium ei qui auferre vult tunicam? verbo, quis est cui non licet resistere malo? Sed quia omnia quae Dominus locutus est, in se Divina caelestia fuerunt, constare potest quod sensus caelestis his verbis, sicut reliquis quae Dominus locutus est, insit. Quod apud filios Israelis illa lex fuerit quod darent

"oculum pro oculo, dentem pro dente " (Exodus 21:23, 24; Leviticus 24:20; Deuteronomius 19:21),

fuit causa, quia externi homines erant, et inde solum in repraesentativis caelestium, et non in ipsis caelestibus; inde nec in charitate, misericordia, patientia, et in aliquo bono spirituali: ideo erant in jure talionis; nam lex caelestis et inde lex Christiana est quam Dominus docuit apud Evangelistas,

"Omnia quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae" (Matthaeus 7:12; Luc. 6:31 4 ):

quia haec lex in caelo est, et ex caelo in ecclesia, inde etiam omne malum secum poenam correspondentem habet, quae poena mali vocatur, et inest sicut conjuncta malo; ex hoc fluit poena talionis, quae dictata fuit filiis Israelis, quia externi homines et non interni erant. Interni homines, ut sunt angeli caeli, non volunt retributionem mali pro malo, sed ex charitate caelesti condonant: sciunt enim quod Dominus tutetur omnes qui in bono sunt contra malos et quod tutetur secundum bonum apud illos; et quod non tutaretur, si, ex malo quod sibi faciunt, accenderentur inimicitia, odio et vindicta, haec enim avertunt tutelam.

[9] Haec itaque sunt quae involvunt illa quae Dominus dixit; quid autem significant, ordine dicetur. "Oculus pro oculo, et dens pro dente", significat quantum aliquis alteri aufert intellectum veri et sensum veri, tantum illi auferrentur; per "oculum" significatur intellectus veri, et per "dentem" sensus veri, nam "dens" significat verum et falsum quale est sensuali homini; quod ille qui in bono Christiano est, permittet ut malus illa auferat quantum potest, describitur per illa quae Dominus de eadem re respondit: "non resistendum esse malo" significat non repugnandum nec retribuendum illi; angeli enim non pugnant cum malis, minus retribuunt malum pro malo; sed permittunt ut faciant, quia tuti sunt a Domino, et inde non aliquod malum ab inferno illis damnum potest inferre: "quicunque tibi impegerit alapam in dextram tuam maxillam, obverte illi etiam alteram", significat, si quis damnum inferre vult perceptioni et intellectui veri interioris, ut permittatur quantum tentat; per "maxillam" significatur perceptio et intellectus veri interioris; per "maxillam dextram" affectio et inde perceptio ejus, et per "maxillam sinistram" intellectus ejus; et quia dicitur "maxilla", ideo etiam dicitur "alapam infligere", per quod intelligitur damnum inferre; omnia enim quae oris sunt, prout guttur, os, labia, maxillae, dentes, significant talia quae perceptionis et intellectus veri sunt, quia illis correspondent; quare per illa in sensu litterae Verbi, qui ex meris correspondentiis consistit, exprimuntur: "si quis velit te in jus trahere, et tunicam auferre, permitte etiam pallium", significat si quis auferre vult verum interius quod apud te, ut liceat etiam auferre verum exterius; "tunica" significat verum interius, et "pallium" verum exterius; hoc quoque faciunt angeli quando apud malos sunt, mali enim nihil veri et boni possunt angelis auferre, sed possunt illis qui propterea flagrant inimicitia, odio et vindicta, nam haec mala avertunt et rejiciunt tutationem a Domino: "quisquis te adegerit ad milliare unum, abito cum illo duo", significat qui vult abducere a vero ad falsum et a bono ad malum, ut non obstet, quia non potest; per "milliare" simile significatur quod per "viam", nempe id quod abducit et ducit: "omni a te petenti, dato" significat ut permittatur: "et cupienti mutuum accipere a te, ne averseris", significat si desiderat instrui, ut instruat; nam mali hoc desiderant ut pervertant et deprivent, sed usque non possunt. Hic est sensus spiritualis illorum verborum, in quibus recondita latent quae nunc dicta sunt, quae imprimis sunt pro angelis, qui Verbum modo secundum sensum ejus spiritualem percipiunt; sunt etiam pro hominibus in mundo qui in bono sunt, quando mali illos tentant seducere. Quod tales sint mali contra illos quos Dominus tutatur, ex pluri experientia scire datum est; continuo enim ac omni modo et nisu allaborarunt me deprivare veris et bonis, sed incassum. Ex allatis etiam aliquantum constare potest quod per "dentem" significetur verum aut falsum in sensuali, quod est ultimum vitae intellectualis apud hominem; quod id per "dentem" significetur, patet a responso Domini, in quo agitur de perceptione et intellectu veri, quae mali intentant bonis auferre.

[10] Quod per "dentes" illa significentur, adhuc constare potest a sequentibus:

- Apud Jeremiam,

"In diebus illis non dicent amplius, Patres comederunt labruscam, ac dentes filiorum hebetati sunt: sed quisque in iniquitate sua morietur; omni homini qui comederit labruscam, hebetabuntur dentes" (31:29, 30; Ezechiel 18:2-4):

quod hoc involvat quod filii ac posteri non luent poenam propter mala parentum, sed quod quisque propter suum malum, patet; per "comedere labruscam" significatur appropriare sibi falsum mali, "labrusca" enim, quae est uva amara et mala, significat falsum mali, et "comedere" significat appropriare sibi; et per "hebetari dentes" significatur in falso mali inde esse, "dentes" enim hic ut supra significant falsa in ultimis seu in sensuali homine, in quo imprimis latent mala parentum, quae hereditaria vocantur, apud liberos, et "hebetari" significat appropriationem falsi ex malo: homo enim propter hereditaria mala non punitur, sed propter sua, et quoque si hereditario facit actualia apud se; quare dicitur quod" quiSque in iniquitate sua morietur, et omni homini qui comederit labruscam, hebetabuntur dentes."

[11] Apud Hiobum,

"Abominantur me omnes homines, .... cuti meae et carni meae adhaeret os meum, evasi cum cute dentium meorum (19:19, 20):

per haec in sensu litterae intelligitur quod tam macilentus et macer factus sit; sed in spirituali sensu significatur quod tentationes suppresserint interiora mentis ejus, ut sensualis factus sit, et modo cogitet in extremis; at usque non falsa sed vera: hoc significatur per "Evasi cum cute dentium meorum", nam "dentes" absque cute significant falsa, ast cum cute non falsa, quia usque aliqualiter vestiti.

[12] Apud Amos,

"Ego dedi vobis vacuitatem dentium in omnibus urbibus vestris, et defectum panis in omnibus locis vestris" (4:6):

"vacuitas dentium in urbibus" pro penuria veri in doctrinis, et "defectus panis in [omnibus] locis" pro penuria boni ex illis in vita.

[13] Apud Sachariam,

"Removebo sanguines ejus ex ore ejus, et abominationes ejus ab inter dentes ejus" (9:7):

haec de Tyro et Sidone, per quas significantur cognitiones veri et boni, hic illae falsificatae; per "sanguines ex ore" significantur falsificationes cognitionum veri; et per "abominationes ab inter dentes" significantur adulterationes cognitionum boni; cognitiones boni sunt etiam vera, nam cognoscere bona fit ex intellectu, ac intellectus est veri.

[14] Apud Davidem,

"Aquae submersissent nos, .... aquae superbi transivissent super animam nostram; benedictus Jehovah, qui non tradidit nos rapinam dentibus eorum" (Psalmuss 124:4-6):

per "aquas" quae submersissent, significantur falsa quae inundant et quasi submergunt hominem dum in tentationibus est; quare dicitur, "Benedictus Jehovah qui non tradidit nos rapinam dentibus eorum", hoc est, infernis quae per falsa destruunt vera, ita falsis destruentibus.

[15] Apud Hiobum,

"Confregi molares iniqui, et e dentibus ejus eripui praedam" (29:17):

haec Hiobus de se; quod pugnaverit contra falsa et vicerit illa, significatur per "Confregi molares iniqui"; "molares" significant scientifica ex Verbi sensu litterae applicata ad confirmandum falsa, per quae destruunt vera; et quod liberaverit alios a falsis instruendo, significatur per "E dentibus ejus eripui praedam."

[16] Quoniam "dentes" significant falsa in extremis, inde per "frendere dentibus" significatur ex falsis cum vehementia et ira pugnare contra vera, in sequentibus locis:

- Apud Hiobum,

"Ira ejus discerpit, et odio habet me, frendet contra me dentibus suis hostis meus; acuit oculos suos contra me" (16:9);

apud Davidem,

"Congregantur contra me claudi quos non novi, distorquent nec tacent. .... frendent contra me dentibus suis" (Psalmuss 35:15, 16);

apud eundem,

"Meditatur malum impius justo, et frendet super eo dentibus suis" (Psalmuss 37:12);

apud eundem,

"Impius videbit et succensebit, dentibus suis frendet et 5 colliquescet" (Psalmuss 112:10);

apud Micham,

"Contra prophetas seducentes populum.... , qui mordent dentibus suis" (3:5);

in Threnis,

"Aperuerunt contra te", filia Hierosolymae, "os suum omnes hostes tui, exsibilarunt, frenduerunt dente" (2:16);

apud Marcum,

Quidam dixit ad Jesum, "Attuli filium meum ad Te, habentem spiritum 6 mutum; et ubicunque illum apprehendit, lacerat illum; spumat et stridet dentibus, et exarescit: dixi discipulis tuis ut illum ejicerent, sed non potuerunt." Et Jesus dixit ad illum, "Spiritus mute et surde, Ego tibi mando, exi ex illo, et non amplius ingredere in illum" (9:17, 18, 25).

Qui non scit sensum Verbi spiritualem autumare potest quod dictum sit quod "frenderent dentibus" solum quia irati fuerunt et malum intentarunt, ex causa quia tunc comprimunt dentes; sed quod "frenderent dentibus" dictum est quia intelligitur conatus et actus destruendi vera per falsa; hoc dicitur in Verbo quia "dentes" significant falsa in extremis, et "frendor" vehementiam pugnandi pro illis; conatus et actus ille est quoque ex correspondentia.

[17] Talis quoque fuit spiritus surdus et mutus quem Dominus ejecit: omnes enim spiritus sunt ex humano genere; ille fuit ex illo genere hominum qui vehementer pugnaverat pro falsis contra vera; inde est quod obsessus ab illo "spumaverit et frenduerit dentibus"; qui a Domino "surdus et mutus" vocatur, quia non voluit percipere et intelligere verum, "surdi" enim et "muti" illos significant: et quia obnixus et obstinatus contra vera fuerat, et in falsis se confirmaverat, non potuit ille spiritus a discipulis ejici; nam falsa pro quibus pugnaverat, ab illis nondum potuerunt discuti, non enim adhuc tales fuerunt; quare etiam discipuli propterea a Domino increpati sunt. Quod spiritus talis fuerit, et obsessus ab illo non talis, significatur per quod "spiritus ille laceraret illum", et quod "obsessus exaresceret", et quod Dominus dixerit ad spiritum quod "non amplius ingrederetur in illum."

[18] Ex his etiam constare potest quid significatur per

"Stridorem dentium" (Matthaeus 8:12:13:42, 50; 22:13; 24:51; 25:30; Luca 13:28).

Per "stridorem dentium" in infernis intelligitur continua disceptatio et pugna falsorum inter se et contra vera, proinde illorum qui in falsis sunt, conjuncta cum contemptu aliorum, inimicitia, irrisione, subsannationes, blasphematione; quae quoque erumpunt in dilaniationes, quisque enim pro suo falso ex amore sui, eruditionis et famae pugnat. Hae disceptationes et pugnae extra illa inferna audiuntur sicut stridores dentium, et quoque in stridores dentium vertuntur cum vera e caelo illuc influunt. (Sed de hac re videantur plura in opere De Caelo et Inferno 575.)

[19] Ex eo quod dentes apud malos correspondent falsis quae eis sunt in ultimis vitae intellectualis, quae sensualia corporea vocantur, ideo spiritus qui tales sunt apparent deformi facie, cujus multam partem faciunt dentes; qui exstant late sicut crates in diducto rictu, et hoc quia talis rictus dentium correspondet amori et cupiditati pugnandi pro falsis contra vera.

[20] Quoniam dentes correspondent ultimis vitae intellectualis hominis, quae sensualia vocantur, et haec sunt in falsis mali quando separata sunt a veris interioris intellectus, quae spiritualia vocantur, at iidem correspondent veris boni in sensuali quando non separata, inde est quod "dentes" in Verbo etiam significent vera ultima (Ut apud Hiobum, cap. 19:19, 20; et apud Amos, cap. 4:6; quae supra explicata videantur).

[21] Et quoniam Dominus totum Humanum suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, ideo de Ipso dicitur apud Mosen,

"Ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte" (Genesis 49:12):

per "ruber oculis a vino significatur quod Intellectuale Ipsius fuerit Divinum Verum ex Divino Bono; et per "albus dentibus a lacte" significatur quod Sensuale Ipsius similiter fuerit Divinum Verum ex Divino Bono, nam per "Schiloh" ibi [vers. 10] , intelligitur Dominus.

[22] Quia dentes correspondent ultimis vitae intellectualis, quae sensualia vocantur, ideo spiritus boni et angeli aeque gaudent dentibus sicut homines; sed apud illos correspondent veris in sensuali ultimo, sensuale enim apud illos non separatum est a veris interioris intellectus quae spiritualia vocantur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232