Bible

 

Exodus 36

Studie

   

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

4 Unde artifices venire compulsi,

5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

417. "Quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae." - Quod significet Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali, constat ex significatione "angelorum", quod sint Divinum a Domino procedens (de qua supra, n. 130(a), 200, 302): et ex significatione "quatuor angulorum terrae", quod sit universus mundus spiritualis; per "quatuor angelos" enim significatur mundus spiritualis, ex causa quia ibi aeque sunt terrae sicut in nostra tellure; sunt enim ibi aeque montes, colles, petrae, planities, valles et plura, ut supra aliquoties dictum est; et quia de ultimo judicio super omnes in mundo spirituali in Apocalypsi agitur, et hic de separatione bonorum a malis ibi, inde est quod per "terram" ille mundus intelligatur. Quod per "terram" significetur ecclesia, ut saepius prius dictum est, est quia facies terrae in mundo spirituali est prorsus sicut facies ecclesiae apud spiritus et angelos ibi; facies pulcherrima ubi angeli superiorum caelorum habitant, et quoque pulchra ubi angeli inferiorum caelorum, et impulchra ubi spiritus mali; ubi enim angeli habitant, sunt paradisi, horti, floreta, palatia, et omnia in caelesti forma et harmonia, ex qua amoenitates ( 1 ineffabiles) effluunt, et animos intime oblectant; at apud malos spiritus sunt paludinosa, saxosa et sterilia omnia, et habitant in tuguriis quae aspectu vilia sunt, praeter in cavernis et speluncis.

[2] Haec dicta sunt ut sciatur quod per "terram" in proximo sensu intelligatur mundus spiritualis; nec alia terra potuit apparere Johanni, quia visa illi est cum fuit in spiritu; quando etiam homo est in spiritu, tunc nihil quod in nostra tellure est videt, sed quod in mundo spirituali; inde est, quod etiam viderit quatuor angelos, et hos stantes super quatuor angulis terrae istius. Quod visi sint "quatuor angeli", est quia per illos stantes in "quatuor angulis significatur Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali; universum enim illum mundum faciunt quatuor plagae, nempe orientalis, occidentalis, meridionalis et septentrionalis, ita enim divisus est ille mundus; in orientali plaga habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, similiter in occidentali, sed illi in bono amoris claro quia in interiori, hi in bono amoris obscuro quia in exteriori; in plaga meridionali habitant qui in luce veri clara sunt, in septentrionali qui in luce veri obscura: (sed de his plagis videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153, ubi de illis actum est): et quia omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum ex illo bono, seu in genere ad bonum et verum, ideo per quatuor illas plagas etiam intelliguntur omnia caeli et ecclesiae. Illae plagae etiam in Verbo intelliguntur per "quatuor ventos", hic etiam per "quatuor angulos." Inde patet quod angeli non visi sint stare in quatuor angulis terrae, sed in quatuor plagis. Quod plagae etiam dicantur "quatuor anguli", est quia per "angulos" significantur extrema, et "extrema" significant omnia, quia includunt illa.

[3] Quod "anguli" significent plagas, constat ex locis in Verbo ubi plagae describuntur per "angulos"; ut in his sequentibus:

Apud Mosen,

"Pro Habitaculo facies viginti asseres pro angulo meridiei versus austrum, ... lateri Habitaculi secundo versus angulum septentrionis viginti asseres", et sic porro (Exodus 26:18, 20; 27:9, 11; 36:21, 23, 25 2 ):

"pro angulo meridiei" est pro plaga meridionali, et "versus angulum septentrionis" est versus plagam septentrionalem, nam erant viginti asseres utrobivis. Similiter apud Ezechielem,

"Juxta terminum Danis ab angulo orientis usque ad angulum occidentis, Ascher unus; et inde juxta terminum Ascheris ab angulo orientis et usque ad angulum Versus occidentem, ... et sic porro (48:1-8);

apud eundem,

Hae mensurae; angulus septentrionis quingentae et quatuor millia; et angulus meridiei totidem, et ab angulo orientis totidem, angulus occidentis totidem, juxta terminum ad angulum orientis versus occidentem, et sic porro (48:16, 17, 23-25, 26-28, 33, 34; et quoque cap. 47:17-20);

apud Mosen,

Metiemini extra urbem angulum Versus ortum duo millia ulnarum, et angulum meridiei totidem, et angulum occidentis totidem, et angulum septentrionis totidem (Numeri 35:5);

et praeterea apud Josuam (Cap. 15:5; 18:12, 14, 15, 20): hic per "angulum orientis", "meridiei", "occidentis" et "septentrionis intelligitur latus ad plagam orientalem, meridionalem, occidentalem et septentrionalem. Ex quibus patet quod per "quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae" non intelligatur super quatuor angulis ejus, sed in quatuor plagis ejus: similiter alibi in Apocalypsi,

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor angulis terrae" (20:8).

[4] Quod "quatuor anguli" dicantur, et non quatuor plagae, est quia etiam per "angulos" significantur omnia, quoniam sunt extrema; extrema enim comprehendunt omnia quae a centro ad ultimas peripherias sunt, nam sunt ultimi termini.

Inde erat quod super quatuor angulis altaris ponerentur quatuor cornua, et super illis funderetur sanguis, et sic totum altare expiaretur (Ut patet in Exodo, cap. 27:2; 29:12; 30:2, 3, 10; 38:2; Levit. 4:7, 18, 25, 30, 34; 16:18, 19; Ezech. 41:22; cap. 43:20 3 ).

[5] Quod per "angulos" significentur omnia, quia extrema, ex causa de qua supra, quia extrema includunt et comprehendunt omnia, constat manifeste ex quibusdam statutis apud filios Israelis; ut

Quod non circumducerent seu raderent angulum capitis sui (Leviticus 19:27);

Quod non raderent angulum barbae suae (Leviticus 19:27; 21:5);

Et quod non 4 consummarent angulum agri sui cum meterent (Leviticus 19:9; 23:22).

Cur haec statuta illis data sunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat "crinis capitis", quid "barba", quid "ager", et simul quid "angulus." Per "crinem capitis" et "barbae" significatur ultimum vitae hominis, quod sensuale corporeum vocatur; et per "agrum" significatur ecclesia, ac per "messem" verum doctrinae: quare repraesentabatur per illa quod extrema conservarentur, quia significant omnia: nisi enim extrema sunt, etiam media non conservantur sed diffluunt; sicut comparative nisi cutes forent circum hominem, diffluerent interiora: similiter in omni re, ita quoque in illis quae significantur per "crinem capitis", per "barbam" et per "messem agri": (quod per "crinem capitis" significetur extremum vitae hominis, quod vocatur sensuale corporeum, videatur supra, n. 66; et quod per "barbam" similiter, in Arcanis Caelestibus, n. 9960:

quod "extrema seu "ultima" significent omnia in complexu, ita totum, n. 10044, 10329, 10335): et quia "ager" significabat ecclesiam, ac "messis" vera ejus, inde per "non consummare angulum agri tui cum metis" significatur conservatio omnium quae significantur per "messes agri."

[6] Quod "anguli" significent omnia, quia extrema, etiam constare potest a sequentibus his locis:

Apud Mosen,

"In extremos angulos ejiciam eos, cessare faciam ab homine memoriam eorum" (Deuteronomius 32:26):

ejicere in extremos angulos" significat deprivari omni bono et vero; quare etiam dicitur "Cessare faciam ab homine memoriam eorum", per quod significatur ut non amplius eis sit aliquid vitae spiritualis; quod fit cum homo solum in ultimis vitae est, quod vocatur sensuale corporeum, in quo solo sunt plerique qui non aliquid vitae spiritualis adepti sunt; fiunt enim tunc non absimiles bestiis, hae enim nec in alia vita sunt; cum differentia quod homo quia natus homo possit loqui et ratiocinari; sed hoc facit ex fallaciis sensuum, seu extremorum naturae mundi et corporis: hoc intelligitur hic per "ejici in extremos angulos."

[7] Apud Jeremiam,

"Erunt cameli... in praedam, et multitudo pecorum... in spolium, et dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli, et ab omnibus transitibus ejus adducam exitium" (49:32):

haec dicta sunt de devastatione Arabiae et Chazoris a rege Babelis; ac per "Arabiam" et "Chazorem" significantur cognitiones boni et veri, et per "regem Babelis" malum et falsum vastans; vastatio omnium scientificorum confirmantium et cognitionum boni et veri, significatur per quod "erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum in spolium"; "cameli" sunt scientifica confirmantia, et "pecora" sunt cognitiones boni et veri: vastatio quoad omnia boni et veri, usque ut non sit reliquum, significatur per "Dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli"; "abscissi anguli"; sunt extrema ubi non bonum et verum amplius; quod tunc mala et falsa undequaque irruptura sint, significatur per "Ab omnibus transitibus ejus adducam exitium"; in mundo enim spirituali, ubi mali sunt, ibi undequaque patent viae ab infernis, perque illas irrumpunt mala et falsa inde, et per easdem vias eunt omnes qui in similibus malis et falsis sunt, et se illis consociant. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "Ab omnibus transitibus adducam exitium": per "esse in praedam" et "in spolium", tum per "dispergere et adducere exitium", significatur devastatio.

[8] Apud 5 eundem,

"Ecce dies venientes quibus Visitabo super omnem circumcisum in praeputio, Aegyptum et Jehudam et Edomum, et filios Ammonis et Moabum, et omnes abscissos anguli habitantes in deserto; nam omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde" (9:24, 25 [B.A. 25, 26]):

per "abscissos anguli" hic significantur qui in ecclesiae ultimis separatis ab interioribus sunt; interiora sunt spiritualia; ita qui solum in sensualibus, quae ultima naturalis hominis sunt: (de illis qui mere sensuales sunt, quinam et quales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50): quod hi per "abscissos anguli" significentur, est quia per "angulos" significantur plagae mundi spiritualis, et per plagas illas significantur omnia bona et vera caeli et ecclesiae, ut in praemissis dictum est. Habitationes spirituum et angelorum eo ordine ibi succedunt, quod in medio sint qui in summa sapientia et intelligentia, et e medio usque ad ultimas peripherias in minore et minore; et decrescentiae illae sunt prorsus secundum distantias e medio; in ultimis sunt qui non in aliqua, et extra illos sunt qui in malis et inde falsis: hi sunt qui intelliguntur per "abscissos anguli"; et quia ibi deserta sunt, dicitur de illis, "habitantes in deserto." (De decrescentiis illis in mundo spirituali, videatur in opere De Caelo et Inferno 43, 50, 189.) Iidem significantur per "gentes praeputiatas", et per "domum Israelis praeputiatos corde"; per "praeputiatos" significantur qui absque amore et charitate sunt, ita qui absque bono, et inde in amoribus sui et mundi: et qui in his amoribus sunt, illi in ultimis naturalis hominis sunt prorsus separatis a spiritualibus; quare sunt "abscissi anguli habitantes in deserto." Per "Aegyptum", "Jehudam", "Edomum", "filios Ammonis" et "Moabum", intelliguntur omnes qui separaverunt a se bona et vera ecclesiae per amores illos; unde extra illa sunt, ita "abscissi anguli."

Simile significatur per "abscissos anguli" apud Jeremiam (cap. 25:23).

[9] Apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi" (Numeri 24:17):

per "angulos Moabi" intelliguntur omnia quae per "Moabum" significantur; per "Moabum" significantur illi qui in ultimis Verbi, ecclesiae, et cultus sunt; et in opposito sensu, qui adulterant ea per id quod se vertant ad se, ac spectent sui honorem in singulis eorum; quare "anguli Moabi" sunt adulterationes Verbi et inde ecclesiae et cultus, quales sunt apud illos qui tales sunt.

Similia per "angulum Moabi" significantur apud Jeremiam (cap. 48:45).

[10] Apud Zephaniam,

"Dies buccinae et clangoris super urbes munitas, et super angulos altos" (1:16):

"dies buccinae et clangoris" significat pugnam spiritualem, quae est contra falsa et mala; "urbes munitae" significant doctrinalia falsa quae confirmaverunt; et "anguli alti" significant illa faventia amoribus suis: inde patet quid significatur per "diem buccinae et clangoris super urbes munitas et super angulos altos." Apud eundem,

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens; et devastabo urbes eorum ut non. .. habitans" (3:6):

destructio bonorum omnium ecclesiae, significatur per "Exscindam gentes", et per "Devastabuntur anguli eorum": "gentes" sunt bona ecclesiae, "anguli" sunt omnia ejus quia extrema (ut supra): destructio veritatum doctrinae, significatur per "Desolabo plateas eorum", et per "Devastabuntur urbes eorum;' "plateae" sunt veritates, et "urbes" sunt doctrinalia: destructio totalis usque dum ut non sit aliquod verum et aliquod bonum, Significatur (per) "ut non sit transiens et non habitans", nam "transire" in Verbo dicitur de veris, et "habitare" de bonis.

[11] In Libro Judicum,

"Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus sicut vir unus a Dane usque ad Beerschebam, ... et constiterunt anguli omnis populi. omnes tribus Israelis, in congregatione populi Dei" (20:1 [, 2]):

quod "constiterint anguli omnis populi in congregatione populi Dei" significet omnes undequaque seu ab omni plaga, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod "exiverint omnes filii et omnes tribus Israelis", et quod "congregatus sit coetus a Dane ad Beerschebam"; in sensu autem spirituali per "angulos omnis populi" significantur omnia vera et bona ecclesiae; similiter etiam per "omnes tribus Israelis, a Dane usque ad Beerschebam" significantur illa ab ultimis ad prima; et per "congregationem populi Dei" significatur consultatio de rebus ecclesiae: in historicis enim Verbi ubivis est sensus spiritualis aeque ac in propheticis ejus; quare in sensu historico per "angulos" significantur plagae quales sunt in mundo spirituali, at in sensu spirituali significantur omnia vera ac bolla ecclesiae, ex causa de qua supra.

[12] Ex his constare potest quid significatur per "lapidem anguli" in his locis:

Apud Esaiam,

"Fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii fundationis fundatae" (28:16);

apud Jeremiam,

"Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum" (51:26 6 );

apud Sachariam,

Ex Jehudah "angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (10:4);

apud Davidem,

"Lapis quem rejecerunt..., factus est in caput anguli" (Ps. 118:22 7 ; Matthaeus 21:42; 8 Marc. 12:10, 11; Luca 20:17, 18):

"lapis anguli" significat omne Divinum Verum super quo fundatur caelum et ecclesia, ita omne fundamentum; et quia fundamentum est ultimum cui incumbit domus seu templum, ideo significat omnia. Quia per "lapidem anguli" significantur omnia super quibus fundatur ecclesia, ideo dicitur, "Fundabit in Zione lapidem, lapidem... anguli pretii fundationis fundatae", et dicitur "lapis pro angulo", et "lapis fundamentorum"; et quia per "lapidem anguli" significatur omne Divinum Verum super quo fundatur ecclesia, ideo quoque significatur Dominus quoad Divinum Humanum, quia omne Divinum Verum ab Illo procedit. "Aedificantes" seu "architecti" qui rejecerunt illum lapidem, ut legitur apud Evangelistas, sunt illi qui ab ecclesia; ibi ab Ecclesia Judaica, quae rejecit Dominum, et cum Ipso omne Divinum Verum: apud illos enim fuerunt non nisi quam traditiones vanae ex sensu litterae Verbi, in quibus ipsa vera Verbi falsificata et bona adulterata fuerunt.

(Quod "ultima" significent omnia, et unde hoc, videatur in Arcanu Caelestibus, n. 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 9 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 431

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

431. Hactenus ostensum est quod "duodecim" significent omnia, ac quod dicantur de veris ex bono; quod autem "duodecim tribus" significent omnia ecclesiae, et unaquaevis tribus aliquod universale et essentiale ecclesiae, hic ostendetur. Quoniam apud filios Jacobi instituenda erat EccleSia Repraesentativa, ideo provisum est a Domino, ut filii ejus numero duodecim essent, ac illis darentur nomina significativa, ex quibus duodecim tribus similibuS nominibus insignitae significarent omnia ecclesiae quam repraesentarent, ac unaquaevis tribus aliquod universale essentiale ejus; quid itaque unaquaevis tribus significabat et repraesentabat, dicetur in sequentibus: et quia omnia ecclesiae se referunt ad vera ex bono, ideo etiam per "duodecim tribus" significantur vera ex bono in omni complexu. Quod dictae fuerint "tribus", erat ex causa, quia per binas illas voces, ex quibus "tribus" in lingua originali seu Hebraea nominantur, significatur "sceptrum" et "baculus"; et per "sceptrum" significatur Divinum Verum quoad regimen, et per "baculum" Divinum Verum quoad potentiam;

[2] propter illam derivationem et significationem etiam mandatum est, quando populus murmurabat contra Mosen et Aharonem de regimine et de potentia super illos, ut

Principes omnium tribuum ponerent baculos suos in Tentorio conventus, ac in medio eorum baculum Levi, super quo scriptum nomen Aharonis, qui florebat amygdalis (Numeri 17:18-23 [B.A. 3-8]):

per "baculos" enim, ut dictum est, simile significatur quod per "tribus"; ac per "baculum Levi", cui inscriptum nomen Aharonis, simile quod per "tribum Levi"et quod per "Aharonem" ut Summum Sacerdotum, nempe bonum charitatis erga proximum ac bonum amoris in Dominum, per "tribum Levi" bonum charitatis et per "Aharonem Sacerdotem" bonum amoris; quapropter is baculus in medio ponebatur, et florebat amygdalis; "in medio" poni significat inde omnia (videatur supra, n. 1 313), et "amygdalae" significant bona vitae.

[3] Quoniam "duodecim tribus" significabant omnia ecclesiae, seu vera ex bono in omni complexu, ideo

Factum est pectorale Aharoni, quod Urim et Thummim vocabatur, ex duodecim lapidibus pretiosis, sub quibus nomina tribuum, seu duodecim filiorum Israelis (Exodus 28:15-30; 39:8-21, 29):

quod per illud responsa e caelo data fuerint, notum est, sed ex qua origine, nondum revelatum est; quare dicetur. Omnis lux in caelo angelico procedit a Domino ut Sole; quare illa lux in sua essentia est Divinum Verum, ex quo est omnis intelligentia et sapientia angelis, et quoque hominibus in rebus spiritualibus. Illa lux in caelo modificatur in varios colores secundum vera ex bono quae recipiuntur; inde est quod in Verbo "colores" ex correspondentia significent vera ex bono; quare etiam responsa dabantur per exsplendescentiam ex coloribus lapidum qui in Urim et Thummim, et simul tunc vel per vivam vocem vel per tacitam perceptionem correspondentem exsplendescentiae. Inde patet, quod "duodecim tribus", quarum nomina insculpta fuerunt, similia significent. (Sed de his videantur quae in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt: quod nempe colores in caelo sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes et variegationes secundum receptionem, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742: ita quod sint apparentiae veri ex bono, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 4530, 4922, 4677, 9466:

quod colores quantum trahunt a rubro significent bonum, et quantum ex albo verum, n. 2 9467.

Quod "lapides" in genere significent vera, n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376:

quod "lapides pretiosi" significent vera ex bono, ita "duodecim lapides pretiosi" omnia vera quae ex bono in ecclesia et caelo, n. 9863, 9865, 9868, 9873, 3 9905.

Quod "pectorale judicii", quod super ephodo et Urim et Thummim vocabatur, in genere significet Verum elucens ex Divino Bono, n. 9823:

quod "Urim" sit ignis lucens, ac "Thummim" exsplendescentia in lingua angelica, at integritas in lingua Hebraea, n. 9905:

quod inde "Urim at Thummim" ex correspondentia significet exsplendescentiam Divini Veri ex Divino Bono in ultimis, n. 9905:

quod ibi responsa data fuerint per lucis variegationes ex lapidibus pretiosis, et simul tunc per vivam vocem, vel per tacitam perceptionem, n. 3862:

quod insculpta fuerint nomina duodecim tribuum, quia per has significata sunt omnia vera Divina caeli et ecclesiae, n. 3858, 6335, 6640, 9863, 9865, 9873, 9874, 9905: praeter plura, n. 9863, 9864, 9866, 9891, 9895.)

[4] Quoniam omnis potentia est veris ex bono, seu bono per vera, ideo quoque

Super duobus lapidibus schoham sculpta erant nomina duodecim tribuum, sex super quovis, et ponebantur super binis humeris ephodi quo superindutus Aharon (cap. 28:9-14; 39:6, 7);

per quod significabatur potentia Divini Veri ex Divino Bono, et inde potentia illis qui recipiunt Divinum Verum in bono amoris; per "lapides schoham" enim significabantur vera ex bono amoris, per "humeros" potentia, et per "duodecim tribus" omnes qui in veris ex bono sunt. (Quod omnis potentia sit Divino Vero ex Divino Bono, et inde potentia illis qui recipiunt, videatur supra, n. 209, 333; et in opere De Caelo et Inferno 228-233:

quod "humeri" significent potentiam omnimodam, in Arcanis Caelestibus, n. 4931-4937, 9836.)

[5] Quod "tribus" significent omnia ecclesiae, constare potest ex sequentibus his locis:

Apud Matthaeum,

"Tunc apparebit signum Filii hominis et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria.." (24:30):

et in Apocalypsi,

"Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum transfixerunt, et plangent super Ipsum omnes tribus terrae" (1:7);

per quae significatur quod Dominus in fine ecclesiae Se revelaturus sit in Verbo per sensum internum, ac quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, et quod etiam visuri illi qui in falsis ex malo (videatur supra, n. 37-39); quod "plangent omnes tribus terrae" significat quod peritura omnia vera ex bono, et successura falsa ex malo; "tribus terrae" sunt omnes qui ab ecclesia, et quoque omnia ecclesiae.

[6] Apud Matthaeum,

"Jesus dixit" discipulis, "Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis" (19:28):

et apud Lucam,

"Comedetis et bibetis super mensa mea in regno meo, et sedebitis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (22:30):

nemo haec intellecturus esset, nisi ex sensu spirituali sciret quid intelligitur per "apostolos", quid per "thronos", quid per "tribus Israelis." Quis non scire potest quod non apostoli judicaturi sint, sed quod solus Dominus? quisque enim judicatur secundum vitam suam, ac vitam omnium nemo scit nisi solus Dominus, ac apostoli ne quidem vitam unius. At in sensu spirituali per "duodecim apostolos" significantur omnia vera ex bono, per "sedere super thronis" significatur judicium, et per "duodecim tribus Israelis" significantur omnes qui ab ecclesia; quare per illa verba significatur quod Dominus judicaturus sit omnes ex Divino Vero et secundum receptionem ejus in bono.

[7] Quod illa per "apostolos" et per "tribus Israelis" significentur, patet manifeste ex his in Apocalypsi,

Nova Hierosolyma "habebat murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis;.... et murus habebat fundamenta duodecim, et in his nomina duodecim apostolorum Agni" (21:12, 14);

per "Novam Hierosolymam" nec intelligitur aliqua nova Hierosolyma, nec per "murum" et "portas" ejus intelliguntur murus et portae, nec per duodecim tribus" et "apostolos" duodecim tribus et apostoli; quod prorsus alia per singula significentur, patet solum ex eo, quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur nova ecclesia quoad doctrinam; quare "angeli", "tribus" et "apostoli" significant talia quae novae illius ecclesiae sunt, quae omnia se referunt ad verum et ad bonum, et ad conjunctionem eorum, proinde ad vera ex bono. (Sed haec videbuntur explicata in sequentibus; in summa autem explicata sunt in opusculo De Doctrina Novae Hierosolymae, n. 1)

[8] Apud Davidem,

"Hierosolyma aedificata est sicut urbs quae cohaeret sibi una; eo ascendunt tribus, tribus Jah, testimonium Israeli, ad confitendum nomini Jehovae" (Ps. cxxii. [3,] 4)

per "Hierosolymam" etiam hic significatur ecclesia quoad doctrinam, quae dicitur "aedificata sicut urbs quae cohaeret sibi una", cum omnia doctrinae ejus consentientia et unanima sunt, et cum mutuo spectant Dominum ac amorem in Ipsum ab Ipso ut principium et finem: dicitur "aedificata sicut urbs", quia "urbs" significat doctrinam; vera doctrinae quae spectant, significantur per "tribus, tribus Jah"; per "tribus" significantur vera, et per "tribus Jah" vera ex bono quae a Domino; cultus inde significatur per "confiteri nomini Jehovae."

[9] Quoniam per "Israelem" significatur ecclesia quae in veris ex bono est, ideo Israel in Verbo vocatur

"Tribus hereditatis" (Esaias 63:17; Jeremias 10:16; 51:19; Psalmuss 74:2).

Et quoniam per "Aegyptum" significantur vera scientifica quae in naturali homine, et super illis fundantur vera ex bono quae sunt vera spiritualis hominis, ideo Aegyptus vocatur

"Angularis lapis tribuum" (Esaias 19:13);

"lapis angularis" significat fundamentum (videatur supra, n. 417 [b]). Et quoniam per "terram Canaanem" significatur ecclesia, et per "duodecim tribus" omnia ecclesiae, ac per unamquamvis tribum aliquod universale et essentiale ecclesiae, ideo illa terra divisa est inter tribus (Numeri 26:5-56; 34:17-28: Josuae, cap. 15, seq.). Etiam hoc manifeste patet apud Ezechielem, ubi agitur de nova terra, per quam significatur nova ecclesia a Domino instauranda, ac praedicitur et designatur quomodo illa distribuetur in hereditatem secundum duodecim tribus Israelis (cap. 47:13, 20); quae tribus etiam quoad sua nomina recensentur (cap. 48:1 ad fin. ). Quod non duodecim tribus Israelis ibi intelligantur quae hereditaturae terram, nec aliqua tribus ibi nominata, manifeste patet; dissipatae enim sunt undecim tribus, et cum gentibus ubique commixtae, et tamen dicitur quem plagam terrae hereditatura sit tribus Dan, quam Ascher, Naphthali, Menasse, Ephraim, Reuben, Jehudah, quam Benjamin, Simeon, Isaschar, Sebulon, Gad; ex quibus constat quod per "terram" ibi intelligatur ecclesia, ac per duodecim tribus intelligantur omnia ecclesiae, et per unamquamvis tribum aliquod universale essentiale ecclesiae. Simile est cum "duodecim tribubus" in hoc capite Apocalypseos recensitis, quod "duodecim millia ex unaquavis tribu signarentur" et salvarentur: quod per "duodecim millia" ibi significentur omnes et omnia, videatur in praecedente articulo; quodnam autem universale essentiale ecclesiae significatur per unamquamvis tribum, dicetur in sequentibus.

[10] Simile paene dicitur de Ecclesia apud Antiquos, quae ante Ecclesiam Israeliticam, apud Mosen:

"Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generationis et generationis; interroga patrem tuum qui indicabit tibi, seniores tuos qui dicent tibi, quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis" (Deuteronomius 32:7, 8):

haec dicta sunt de ecclesiis quae fuerunt ante ecclesiam apud filios Israelis institutam (de quibus ecclesiis videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 247) Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, quae fuit ecclesia caelestis seu ecclesia quae in bono amoris in Dominum, intelligitur per "dies aeternitatis", "quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis"; per "gentes" significantur qui in bono amoris sunt (videatur supra, n. 331), et per "filios hominis qui in veris ex bono sunt (etiam supra, n 63, 151): et Ecclesia Antiqua, quae fuit post diluvium, et fuit ecclesia spiritualis, intelligitur per "annos generationis et "cum Altissimus constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis"; per "populos" significantur qui in bono spirituali, quod, est bonum charitatis erga proximum (videatur etiam supra, n. 331), et per "numerum filiorum Israelis" significatur simile quod per "duodecim tribus", secundum quas datae sunt hereditates (ut supra, apud Ezechielem).

[11] Hic duo arcana de duodecim tribubus memoranda sunt:-

(1) Quod ordinationes earum repraesentaverint ordinationes societatum angelicarum in caelis; unde est quod repraesentaverint omnia ecclesiae; nam ecclesia et caelum unum agunt.

(2) Quod repraesentatio caeli et ecclesia cadat secundum ordinem in quo nominantur: et quod primum nomen seu prima tribus sit index, ex quo determinantur illa quae sequuntur, proinde res caeli et ecclesiae cum varietate.

(1) Quod ordinationes duodecim tribuum Israelis repraesentaverint ordinationes societatum angelicarum in caelis, proinde caelum, quoniam caelum ex societatibus angelicis consistit, constare potest ex eo, quod unaquaevis tribus repraesentaverit et inde significaverit aliquod universale essentiale ecclesiae, et quod duodecim tribus simul sumptae repraesentaverint omnia ecclesiae, et quod ecclesia apud filios Israelis instituta fuerit ecclesia repraesentativa; quare tota gens in duodecim tribus distributa repraesentavit ecclesiam in toto complexu, consequenter etiam caelum; nam eadem bona et eadem vera quae faciunt ecclesiam etiam faciunt caelum, seu quae faciunt caelum etiam faciunt ecclesiam (videatur in opere De Caelo et Inferno 57).

[12] Ordinationes duodecim tribuum Israelis secundum ordinationes societatum angelicarum caeli, proinde secundum formam caeli, exstant in castrametationibus earum descriptis apud Mosen, quod nempe

Ad ortum castrametatae fuerint tribus Jehudae, Isascharis et Sebulonis; ad meridiem tribus Reubenis, Simeonis, Gadis; ad occidentem tribus Ephraimi, Menasses et Benjaminis; et ad septentrionem tribus Danis, Ascheris et Naphthali; ac tribus Levi in medio castrorum: quod etiam simili ordine profectae fuerint (Numeri 2:1 ad fin. ).

Qui scit quinam sunt et quales qui in plaga orientali in caelo habitant, ac quinam et quales qui in plaga meridionali, occidentali et septentrionali, et simul qui scit quinam sunt et quales qui per unamquamvis tribum significantur, scire potest arcanum cur ad orientem castrametatae fuerint tribus Jehudae, Isascharis et Sebulonis; cur ad meridiem tribus Reubenis, Simeonis et Gadis, et sic porro; ad illustrationem solum dicetur de tribubus Jehudae, Isascharis et Sebulonis, qui castrametati ad orientem. Per "tribum Jehudae" significatur bonum amoris in Dominum, per "tribum Isascharis" significatur verum illius boni, et per "tribum Sebulonis" conjugium boni et veri, quod etiam conjugium caeleste vocatur. Illi etiam qui in orientali plaga in caelo habitant, omnes sunt in bono amoris in Dominum, et in veris ex illo bono, et inde in conjugio caelesti: similiter intelligendae sunt reliquae tribus. (Quod omnes in caelo habitent secundum quale suum in quatuor plagis, et quod plagae ibi non sint sicut plagae in mundo nostro solari, videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153,)

[13] Quoniam castrametationes filiorum Israelis repraesentaverunt ordinationes societatum angelicarum in caelo, ideo Bileamus cum vidit castrametationes eorum, in spiritu vidit sicut caelum, ac prophetavit et benedixit illis; de qua re ita apud Mosen,

"Bileamus...direxit versus desertum facies suas, cumque tolleret oculos suos, et Videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum propheticum, dixitque, .... Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe, habitacula tua, Israel; sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium", etc. (Numeri 24:1-4, seq.):

quod tunc viderit castrametationes filiorum Israelis secundum tribus ordinatas ut supra, patet, nam dicitur quod "direxerit facies suas versus desertum, ac viderit Israelem habitantem .juxta tribus suas"; et quia tunc vidit ordinem caeli in illis, ideo venit super eum spiritus Dei, prophetavit et dixit, "Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe, et habitacula tua, Israel": "tabernacula" et "habitacula" significant habitationes quales sunt in caelis, "tabernacula" habitationes illorum qui in bono amoris sunt, et "habitacula" illorum qui in veris ex illo bono; fructificationes boni et multiplicationes veri, ac inde intelligentia et sapientia, significantur per "Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium" nam omne bonum et inde omne verum fluit secundum formam caeli (ut videri potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, De Forma Caeli, secundum quam Consociationes et Communicationes ibi, n. 200-212, ostensa sunt).

[14] (2) Quod repraesentatio caeli et ecclesiae cadat secundum ordinem in quo tribus nominantur; et quod primum nomen seu prima tribus sit index, ex quo determinantur omnia quae sequuntur, proinde caeli et ecclesiae cum varietate.-Sed hoc arcanum aegre in intellectum alicujus, nisi in idea spirituali sit, cadere potest; at usque paucis dicetur. Sit pro exemplo tribus Jehudae prima tribus quae nominatur: quia per illam tribum significatur bonum amoris, inde ex bono amoris ut principio determinantur significationes reliquarum tribuum quae sequuntur, et hoc cum varietate secundum ordinem quo nominantur (unaquaevis enim tribus aliquod universale ecclesiae significat, ac universale admittit in se varietates specificas, ita illam a primo a quo descendit); quare omnia ibi in serie trahunt ex bono amoris, quod significatur per "tribum Jehudae", suum sensum spiritualem in specie. Si tribus Reubenis primo loco nominatur, per quam significatur verum in luce ac intellectus veri, inde trahunt reliquae tribus, quae sequuntur, significationes concordantes et coincidentes cum universali quod quaelibet significat. Hoc comparative se habet sicut colores, qui tincti apparent a colore primo, qui se diffundit in reliquas et variegat facies.

[15] Ex his intellectis constare potest unde erat quod responsa ad quamcunque rem data fuerint per Urim et Thummim; erat enim exsplendescentia per lapides pretiosos ab origine coloris ex illo lapide sub quo aliqua tribus, ex qua determinatio incepit; colores etiam lapidum istorum correspondebant universalibus significatis per tribus inscriptas. Qui hoc scit, et simul universale quod unaquaevis tribus significat, percipere aliquantum potest, si in illustratione spirituali est, quid significant tribus in sua serie in qua in Verbo nominantur; ut quid significant in serie qua nati sunt, in qua hoc ordine sequuntur,

Reuben, Simeon, Levi, Jehudah, Dan, Naphthali, Gad, Ascher, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin (Gen. cap. 29 et 30; tum 35:18):

quid significant in serie dum profecti sunt in Aegyptum, in qua hoc ordine recensentur,

Reuben, Simeon, Levi, Jehudah, Isaschar, Sebulon, Gad, Ascher, Joseph, Benjamin, Dan, Naphthali (Genesis 46:9-21):

quid significatur per illas in serie in qua benedicuntur a Patre Israele, ubi nominantur in hoc ordine,

Reuben, simeon, Levi, Jehudah, Sebulon, Isaschar, Dan, Gad, Ascher, Naphthali, Joseph. Benjamin (Gen. 41):

aliter cum benedicuntur a Mose, in hoc ordine,

Reuben, Jehudah, Levi, Benjamin, Joseph, Ephraim, Menasse, Sebulon, Gad, Dan, Naphthali, Ascher (Deutr. 33),

ubi desunt Simeon et Isaschar, ac loco eorum sunt Ephraim et Menasse: et quid significatur per illas tribus in serie alibi (Ut Genesis 35:23-26; Numeri 1:5-16; 7:1 ad fin. ; cap. 13:4-15; 26:5-56; 34:17-28; Deuteronomius 27:12, 13; Josuae, cap. 15 ad cap. 19: et Ezechiel 48:1 ad fin. ). (Quod duodecim tribus varia significent secundum ordinem in quo nominantur, ac ita quoque omnia caeli cum varietate, videatur in Arcana Caelestibus, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq, 6337, 6640, 10335.) Quid autem significant in serie in qua nominantur in nunc sequentibus in hoc capite Apocalypseos, infra dicetur; nominantur enim hoc ordine, Jehudah, Reuben, Gad, Ascher, Naphthali, Menasse, Simeon, Levi, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin; ac praetereuntur seu non nominantur Dan et Ephraim.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232