Bible

 

Exodus 36

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

4 Unde artifices venire compulsi,

5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Arcana Coelestia 10750


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 121, 296, 2576, 3300, 3519, 5319, 9509

Apocalypsis Revelata 585, 793, 814

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 97


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 417, 799, 1143, 1186

Jiný komentář

  Příběhy:



Hop to Similar Bible Verses

Exodus 12:28, 25:40, 26:1, 31, 28:3, 31:11, 35:29, 38:23

1 Chronicles 28:21

2 Chronicles 31:10

Resources for parents and teachers

The items listed here are provided courtesy of our friends at the General Church of the New Jerusalem. You can search/browse their whole library by following this link.


 Bible Jeopardy Game: The Tabernacle
Use the Bible Jeopardy questions to review the story of the Tabernacle.
Activity | Ages 7 - 14

 Building the Tabernacle
Coloring Page | Ages 7 - 14

 Exploring the Tabernacle
Use the beautiful color pictures of the Tabernacle Model (from the Glencairn Museum) to explore the furnishings of the Tabernacle. 
Activity | Ages 7 - 14

 Gifts for Building the Tabernacle
Coloring Page | Ages 7 - 14

 Making the Tabernacle
Worship Talk | Ages 7 - 14

 The Tabernacle
This lesson discusses a story from the Word and suggests projects and activities for young children.
Sunday School Lesson | Ages 4 - 6

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 417

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

417. "Quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae."- Quod significet Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali, constat ex significatione "angelorum," quod sint Divinum a Domino procedens (de qua supra, n. 130(a), 200, 302): et ex significatione "quatuor angulorum terrae," quod sit universus mundus spiritualis; per "quatuor angelos" enim significatur mundus spiritualis, ex causa quia ibi aeque sunt terrae sicut in nostra tellure; sunt enim ibi aeque montes, colles, petrae, planities, valles et plura, ut supra aliquoties dictum est; et quia de ultimo judicio super omnes in mundo spirituali in Apocalypsi agitur, et hic de separatione bonorum a malis ibi, inde est quod per "terram" ille mundus intelligatur. Quod per "terram" significetur ecclesia, ut saepius prius dictum est, est quia facies terrae in mundo spirituali est prorsus sicut facies ecclesiae apud spiritus et angelos ibi; facies pulcherrima ubi angeli superiorum caelorum habitant, et quoque pulchra ubi angeli inferiorum caelorum, et impulchra ubi spiritus mali; ubi enim angeli habitant, sunt paradisi, horti, floreta, palatia, et omnia in caelesti forma et harmonia, ex qua amoenitates ( 1 ineffabiles) effluunt, et animos intime oblectant; at apud malos spiritus sunt paludinosa, saxosa et sterilia omnia, et habitant in tuguriis quae aspectu vilia sunt, praeter in cavernis et speluncis.

(Odkazy: Revelation 7:1; The Apocalypse Explained 130, 200, 302)


[2] Haec dicta sunt ut sciatur quod per "terram" in proximo sensu intelligatur mundus spiritualis; nec alia terra potuit apparere Johanni, quia visa illi est cum fuit in spiritu; quando etiam homo est in spiritu, tunc nihil quod in nostra tellure est videt, sed quod in mundo spirituali; inde est, quod etiam viderit quatuor angelos, et hos stantes super quatuor angulis terrae istius. Quod visi sint "quatuor angeli," est quia per illos stantes in "quatuor angulis significatur Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali; universum enim illum mundum faciunt quatuor plagae, nempe orientalis, occidentalis, meridionalis et septentrionalis, ita enim divisus est ille mundus; in orientali plaga habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, similiter in occidentali, sed illi in bono amoris claro quia in interiori, hi in bono amoris obscuro quia in exteriori; in plaga meridionali habitant qui in luce veri clara sunt, in septentrionali qui in luce veri obscura: (sed de his plagis videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153, ubi de illis actum est:) et quia omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum ex illo bono, seu in genere ad bonum et verum, ideo per quatuor illas plagas etiam intelliguntur omnia caeli et ecclesiae. Illae plagae etiam in Verbo intelliguntur per "quatuor ventos," hic etiam per "quatuor angulos." Inde patet quod angeli non visi sint stare in quatuor angulis terrae, sed in quatuor plagis. Quod plagae etiam dicantur "quatuor anguli," est quia per "angulos" significantur extrema, et "extrema" significant omnia, quia includunt illa.

(Odkazy: Heaven and Hell 141-153)


[3] Quod "anguli" significent plagas, constat ex locis in Verbo ubi plagae describuntur per "angulos;" ut in his sequentibus:- Apud Mosen,

"Pro Habitaculo facies viginti asseres pro angulo meridiei versus austrum,... lateri Habitaculi secundo versus angulum septentrionis viginti asseres," et sic porro (Exod. xxvi. 18, 20; cap. xxvii. 9. 1 11; cap. ||xxxvi. 21, 23, 25):

"pro angulo meridiei" est pro plaga meridionali, et "versus angulum septentrionis" est versus plagam septentrionalem, nam erant viginti asseres utrobivis. Similiter apud Ezechielem,

"Juxta terminum Danis ab angulo orientis usque ad angulum occidentis, Ascher unus; et inde juxta terminum Ascheris ab angulo orientis et usque ad angulum Versus occidentem,... et sic porro (xlviii. 1-8);

apud eundem,

Hae mensurae; angulus septentrionis quingentae et quatuor millia; et angulus meridiei totidem, et ab angulo orientis totidem, angulus occidentis totidem, juxta terminum ad angulum orientis versus occidentem, et sic porro (xlviii. (16,) 17, 23-25, (26,) 27, 28, 33, 34; et quoque cap. xlvii. 17-20);

apud Mosen,

Metiemini extra urbem angulum Versus ortum duo millia ulnarum, et angulum meridiei totidem, et angulum occidentis totidem, et angulum septentrionis totidem (Num. xxxv. 5);

et praeterea apud Josuam (Cap. xv. 5; cap. xviii. 12, 14, 15, 20): hic per "angulum orientis," "meridiei," "occidentis" et "septentrionis intelligitur latus ad plagam orientalem, meridionalem, occidentalem et septentrionalem. Ex quibus patet quod per "quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae" non intelligatur super quatuor angulis ejus, sed in quatuor plagis ejus: similiter alibi in Apocalypsi,

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor angulis terrae" (xx. 8).

(Odkazy: Exodus 26:18, 26:20, Exodus 27:9, 27:11, Exodus 36:21, 36:21-23, 36:23, 36:25; Ezekiel 47:17-20, 48:1-8, 48:16-17, 48:23-28, 48:33-34; Joshua 15:5, 18:12, 18:14-15, 18:20; Numbers 35:5; Revelation 20:8)


[4] Quod "quatuor anguli" dicantur, et non quatuor plagae, est quia etiam per "angulos" significantur omnia, quoniam sunt extrema; extrema enim comprehendunt omnia quae a centro ad ultimas peripherias sunt, nam sunt ultimi termini.

Inde erat quod super quatuor angulis altaris ponerentur quatuor cornua, et super illis funderetur sanguis, et sic totum altare expiaretur (Ut patet in Exodo, cap. xxvii. 2; cap. xxix. 12; cap. xxx. 2, 3, 10; cap. xxxviii. 2: Levit. (iv.) 7, 18, 25, 30, 34; cap. xvi. 18, 19: Ezech. 2 xli. 22; cap. xliii. 20).

(Odkazy: Exodus 27:2, Exodus 29:12, 30:2-3, 30:10, Exodus 38:2; Ezekiel 41:22, 43:15, 43:20; Leviticus 4:7, 4:18, 4:25, 4:30, 4:34, 16:18-19)


[5] Quod per "angulos" significentur omnia, quia extrema, ex causa de qua supra, quia extrema includunt et comprehendunt omnia, constat manifeste ex quibusdam statutis apud filios Israelis; ut

Quod non circumducerent seu raderent angulum capitis sui (Levit. xix. 27);

Quod non raderent angulum barbae suae (Levit. xix. 27; cap. xxi. 5);

Et quod non 3 consummarent angulum agri sui cum meterent (Levit. xix. 9; cap. xxiii. 22).

Cur haec statuta illis data sunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat "crinis capitis," quid "barba," quid "ager," et simul quid "angulus." Per "crinem capitis" et "barbae" significatur ultimum vitae hominis, quod sensuale corporeum vocatur; et per "agrum" significatur ecclesia, ac per "messem" verum doctrinae: quare repraesentabatur per illa quod extrema conservarentur, quia significant omnia: nisi enim extrema sunt, etiam media non conservantur sed diffluunt; sicut comparative nisi cutes forent circum hominem, diffluerent interiora: similiter in omni re, ita quoque in illis quae significantur per "crinem capitis," per "barbam" et per "messem agri:" (quod per "crinem capitis" significetur extremum vitae hominis, quod vocatur sensuale corporeum, videatur supra, n. 66; et quod per "barbam" similiter, in Arcanis Caelestibus, n. 9960: quod "extrema seu "ultima" significent omnia in complexu, ita totum, n. 10044, 10329, 10335:) et quia "ager" significabat ecclesiam, ac "messis" vera ejus, inde per "non consummare angulum agri tui cum metis" significatur conservatio omnium quae significantur per "messes agri."

(Odkazy: Arcana Coelestia 9960, 10044, Arcana Coelestia 10329, Arcana Coelestia 10335; Leviticus 19:9, 19:27, 21:5, 23:22; The Apocalypse Explained 66)


[6] Quod "anguli" significent omnia, quia extrema, etiam constare potest a sequentibus his locis:- Apud Mosen,

"In extremos angulos ejiciam eos, cessare faciam ab homine memoriam eorum" (Deutr. xxxii. 26):

ejicere in extremos angulos" significat deprivari omni bono et vero; quare etiam dicitur "Cessare faciam ab homine memoriam eorum," per quod significatur ut non amplius eis sit aliquid vitae spiritualis; quod fit cum homo solum in ultimis vitae est, quod vocatur sensuale corporeum, in quo solo sunt plerique qui non aliquid vitae spiritualis adepti sunt; fiunt enim tunc non absimiles bestiis, hae enim nec in alia vita sunt; cum differentia quod homo quia natus homo possit loqui et ratiocinari; sed hoc facit ex fallaciis sensuum, seu extremorum naturae mundi et corporis: hoc intelligitur hic per "ejici in extremos angulos."

(Odkazy: Deuteronomy 32:26)


[7] Apud Jeremiam,

"Erunt cameli... in praedam, et multitudo pecorum... in spolium, et dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli, et ab omnibus transitibus ejus adducam exitium" (xlix. 32):

haec dicta sunt de devastatione Arabiae et Chazoris a rege Babelis; ac per "Arabiam" et "Chazorem" significantur cognitiones boni et veri, et per "regem Babelis" malum et falsum vastans; vastatio omnium scientificorum confirmantium et cognitionum boni et veri, significatur per quod "erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum in spolium;" "cameli" sunt scientifica confirmantia, et "pecora" sunt cognitiones boni et veri: vastatio quoad omnia boni et veri, usque ut non sit reliquum, significatur per "Dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli;" "abscissi anguli;" sunt extrema ubi non bonum et verum amplius; quod tunc mala et falsa undequaque irruptura sint, significatur per "Ab omnibus transitibus ejus adducam exitium;" in mundo enim spirituali, ubi mali sunt, ibi undequaque patent viae ab infernis, perque illas irrumpunt mala et falsa inde, et per easdem vias eunt omnes qui in similibus malis et falsis sunt, et se illis consociant. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "Ab omnibus transitibus adducam exitium:" per "esse in praedam" et "in spolium," tum per "dispergere et adducere exitium," significatur devastatio.

(Odkazy: Jeremiah 49:32)


[8] Apud 4 eundem,

"Ecce dies venientes quibus Visitabo super omnem circumcisum in praeputio, Aegyptum et Jehudam et Edomum, et filios Ammonis et Moabum, et omnes abscissos anguli habitantes in deserto; nam omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde" (ix. (24,) 25 (B.A. 25, 26)):

per "abscissos anguli" hic significantur qui in ecclesiae ultimis separatis ab interioribus sunt; interiora sunt spiritualia; ita qui solum in sensualibus, quae ultima naturalis hominis sunt: (de illis qui mere sensuales sunt, quinam et quales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50:) quod hi per "abscissos anguli" significentur, est quia per "angulos" significantur plagae mundi spiritualis, et per plagas illas significantur omnia bona et vera caeli et ecclesiae, ut in praemissis dictum est. Habitationes spirituum et angelorum eo ordine ibi succedunt, quod in medio sint qui in summa sapientia et intelligentia, et e medio usque ad ultimas peripherias in minore et minore; et decrescentiae illae sunt prorsus secundum distantias e medio; in ultimis sunt qui non in aliqua, et extra illos sunt qui in malis et inde falsis: hi sunt qui intelliguntur per "abscissos anguli;" et quia ibi deserta sunt, dicitur de illis, "habitantes in deserto." (De decrescentiis illis in mundo spirituali, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 43, 50, 189.) Iidem significantur per "gentes praeputiatas," et per "domum Israelis praeputiatos corde;" per "praeputiatos" significantur qui absque amore et charitate sunt, ita qui absque bono, et inde in amoribus sui et mundi: et qui in his amoribus sunt, illi in ultimis naturalis hominis sunt prorsus separatis a spiritualibus; quare sunt "abscissi anguli habitantes in deserto." Per "Aegyptum," "Jehudam," "Edomum," "filios Ammonis" et "Moabum," intelliguntur omnes qui separaverunt a se bona et vera ecclesiae per amores illos; unde extra illa sunt, ita "abscissi anguli."

Simile significatur per "abscissos anguli" apud Jeremiam (cap. xxv. 23).

(Odkazy: Heaven and Hell 43, 50, Heaven and Hell 189; Jeremiah 9:25-26, 25:23; The New Jerusalem and its Heavenly Doctrine 50)


[9] Apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi" (Num. xxiv. 17):

per "angulos Moabi" intelliguntur omnia quae per "Moabum" significantur; per "Moabum" significantur illi qui in ultimis Verbi, ecclesiae, et cultus sunt; et in opposito sensu, qui adulterant ea per id quod se vertant ad se, ac spectent sui honorem in singulis eorum; quare "anguli Moabi" sunt adulterationes Verbi et inde ecclesiae et cultus, quales sunt apud illos qui tales sunt.

Similia per "angulum Moabi" significantur apud Jeremiam (cap. xlviii. 45).

(Odkazy: Jeremiah 48:45; Numbers 24:17)


[10] Apud Zephaniam,

"Dies buccinae et clangoris super urbes munitas, et super angulos altos" (i. 16):

"dies buccinae et clangoris" significat pugnam spiritualem, quae est contra falsa et mala; "urbes munitae" significant doctrinalia falsa quae confirmaverunt; et "anguli alti" significant illa faventia amoribus suis: inde patet quid significatur per "diem buccinae et clangoris super urbes munitas et super angulos altos." Apud eundem,

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens; et devastabo urbes eorum ut non... habitans" (iii. 6):

destructio bonorum omnium ecclesiae, significatur per "Exscindam gentes," et per "Devastabuntur anguli eorum:" "gentes" sunt bona ecclesiae, "anguli" sunt omnia ejus quia extrema (ut supra): destructio veritatum doctrinae, significatur per "Desolabo plateas eorum," et per "Devastabuntur urbes eorum;' "plateae" sunt veritates, et "urbes" sunt doctrinalia: destructio totalis usque dum ut non sit aliquod verum et aliquod bonum, Significatur (per) "ut non sit transiens et non habitans," nam "transire" in Verbo dicitur de veris, et "habitare" de bonis.

(Odkazy: Jeremiah 48:45; Zephaniah 1:16, 3:6)


[11] In Libro Judicum,

"Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus sicut vir unus a Dane usque ad Beerschebam,... et constiterunt anguli omnis populi. omnes tribus Israelis, in congregatione populi Dei" (xx. 1(,2)):

quod "constiterint anguli omnis populi in congregatione populi Dei" significet omnes undequaque seu ab omni plaga, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod "exiverint omnes filii et omnes tribus Israelis," et quod "congregatus sit coetus a Dane ad Beerschebam;" in sensu autem spirituali per "angulos omnis populi" significantur omnia vera et bona ecclesiae; similiter etiam per "omnes tribus Israelis, a Dane usque ad Beerschebam" significantur illa ab ultimis ad prima; et per "congregationem populi Dei" significatur consultatio de rebus ecclesiae: in historicis enim Verbi ubivis est sensus spiritualis aeque ac in propheticis ejus; quare in sensu historico per "angulos" significantur plagae quales sunt in mundo spirituali, at in sensu spirituali significantur omnia vera ac bolla ecclesiae, ex causa de qua supra.

(Odkazy: Judges 20:1-2)


[12] Ex his constare potest quid significatur per "lapidem anguli" in his locis:- Apud Esaiam,

"Fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii fundationis fundatae" (xxviii. 16);

apud Jeremiam,

"Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum" (li. 5 26);

apud Sachariam,

Ex Jehudah "angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (x. 4);

apud Davidem,

"Lapis quem rejecerunt..., factus est in caput anguli" (Ps. cxviii. 6 22; Matth. xxi. 42; Marc. 7 xii. 10, 11; Luc. xx. 17, 18):

"lapis anguli" significat omne Divinum Verum super quo fundatur caelum et ecclesia, ita omne fundamentum; et quia fundamentum est ultimum cui incumbit domus seu templum, ideo significat omnia. Quia per "lapidem anguli" significantur omnia super quibus fundatur ecclesia, ideo dicitur, "Fundabit in Zione lapidem, lapidem... anguli pretii fundationis fundatae," et dicitur "lapis pro angulo," et "lapis fundamentorum;" et quia per "lapidem anguli" significatur omne Divinum Verum super quo fundatur ecclesia, ideo quoque significatur Dominus quoad Divinum Humanum, quia omne Divinum Verum ab Illo procedit. "Aedificantes" seu "architecti" qui rejecerunt illum lapidem, ut legitur apud Evangelistas, sunt illi qui ab ecclesia; ibi ab Ecclesia Judaica, quae rejecit Dominum, et cum Ipso omne Divinum Verum: apud illos enim fuerunt non nisi quam traditiones vanae ex sensu litterae Verbi, in quibus ipsa vera Verbi falsificata et bona adulterata fuerunt. (Quod "ultima" significent omnia, et unde hoc, videatur in Arcanu Caelestibus, n. 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 8 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.)

(Odkazy: Arcana Coelestia 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, Arcana Coelestia 10044, 10099, 10329, Arcana Coelestia 10335, Arcana Coelestia 10548; Isaiah 28:16; Jeremiah 51:26; Luke 20:17-18; Mark 12:10-11; Matthew 21:42; Psalms 118:22; Revelation 7:1; Zechariah 10:4)

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 415, 419, 425, 427, 431, 464, 531, 567, 608, 625, 652, 657, 665, 687, 697, 764, 787, 821, 871, 912, 918, 960, 1047


Přeložit: