Bible

 

Exodus 34

Studie

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9437

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9437. ‘Et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes’: quod significet plenarium quoad informationem et influxum, constat ex significatione ‘quadraginta’ quod 1 }sint plenarium; quod ‘quadraginta’ sint plenarium, est quia quattuor sunt plenum, n. 9103, 2 similiter decem, n. 3107, 4638; et numerus quadraginta ex quattuor multiplicatis in decem exsurgit; numeri enim multiplicati simile 3 significant cum simplicibus 4 ex quibus multiplicati sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175; inde nunc est quod 5 Moscheh in monte fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes. Quod ‘quadraginta’ hic significent plenarium ad informationem et ad influxum, patet a sequentibus a cap. 25 ad 37, ubi memorantur illa in quibus 6 informatus est, quae fuerunt de arca, de Aharone, de Urim et Thumim, de sacrificiis; quod etiam 7 significent plenarium 8 ad influxum, est quia ex eo tempore 9 coepit Moscheh repraesentare sanctum Verbi externum, quod est medians inter Dominum et inter populum, et mediatio fit per influxum per sanctum illud in repraesentativum in quo populus erat, n. 9419.

[2] Quia ‘quadraginta’ significabant plenarium, ideo mansit Moscheh super monte Sinai non solum hac vice sed etiam altera quadraginta dies et quadraginta noctes, Exod. 34:28; Deut. 9:18, 25, 10:10; et ideo filii Israelis vagati sunt in deserto quadraginta annis, et sicut dicitur usque dum consumpta fuerit omnis generatio illa, Num. 14:33, 34, 32:13; et ideo a Jona dictum est 10 Ninevitis quod urbs post quadraginta dies everteretur, Jon. 3:4; ac ideo mandatum est prophetae jacere super latere dextro, et 11 portare iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies, Ezech. 4:6; 12 ideo quoque dicitur de Aegypto quod daretur in solitudinem plenarium quadraginta annos, et post illos congregaretur ex populis, Ezech. 29:11-13; et ideo pluerat super terram, ut inundaretur diluvio quadraginta dies et quadraginta noctes, Gen. 7:4, 12, 17. Inde patet cur statutum quod improbus quadraginta plagis percuteretur, Deut. 25:3, ‘quadraginta plagae’ enim significabant poenam ad plenum; inde quoque patet quid intelligitur in prophetico Deborae et Baraki quod clypeus non visus sit, nec hasta, in quadraginta milibus Israelis, Jud. 5:8; ‘in quadraginta milibus Israelis’ est in omnibus; patet etiam inde cur templum a Salomone aedificatum fuerit quadraginta cubitis longum, 1 Reg. 6:17; pariter novum templum, de quo apud Ezech. 41:2; per ‘templum’ enim significatur in supremo sensu Dominus, in interno caelum et Ecclesia, et sic per ‘quadraginta’ plenarium quoad 13 repraesentationem; pariter alibi.

Poznámky pod čarou:

1. sit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript inserts et.

3. significat

4. cum

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts ibi.

7. The Manuscript has appears to read quae dicantur.

8. quoad

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts ac.

13. repraesentativum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.