Bible

 

Exodus 34

Studie

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9294

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9294. ‘Et festum messis primitiarum operum [tuorum], quae seminaveras in agro’: quod significet cultum Domini et gratiarum actionem propter implantationem veri in bono, constat ex significatione ‘festi’ quod sit cultus Domini et gratiarum actio, de qua supra n. 9286, 9287, ex significatione ‘messis’ quod sit fructificatio veri, ita implantatio ejus in bono, ex significatione ‘primitiarum’ seu principiorum ‘operum’ quod sint quae sunt 1 ultimum instructionis et primum vitae, de qua sequitur, ex significatione ‘seminare’ quod sit instruere, de qua n. 9272, et ex significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua n. 2971, 3500, 3766, 7502, 9139, 9141; ex quibus patet quod per ‘festum messis primitiarum operum, quae seminaveras in agro’ significetur cultus Domini et gratiarum actio propter implantationem veri in bono.

[2] Quod haec per hoc festum significentur, constat 2 ex illis quae supra n. 9286 dicta sunt, quod nempe tria festa instituta fuerint propter liberationem hominis a damnatione, ita propter regenerationem, nam per regenerationem 3 liberatur homo ab inferno ac introducitur in caelum, quapropter primum festum, quod festum azymorum dictum est, significat purificationem a falsis; hoc itaque festum significat implantationem veri in bono, et tertium festum implantationem boni; cum enim 4 homo regeneratur, tunc primum purificatur 5 a falsis quae ex malo amorum sui et mundi, quod fit per id quod instruatur de malo, de inferno, et de damnatione, tum de bono, de caelo, et de felicitate aeterna, et quod sic se detineri patiatur a faciendis, volendis, et cogitandis malis; quando humus sic praeparata est, tunc inseminantur vera fidei, nam non prius ea 6 recipiuntur; sed vera quae inseminantur implantanda sunt in bono, quoniam alibi non humum habent nec alibi radicem figere possunt; implantantur in bono cum homo vult verum, amat illud, et facit illud; hic status regenerationis seu liberationis a damnatione significatur per hoc festum, quod vocatur ‘festum messis primitiarum operum’; ‘messis’ enim significat vera producentia bonum.

[3] Quando vera implantata sunt in bono, tunc homo non amplius per vera sed per bonum ducitur a Domino, quod fit cum is vult bonum et facit bonum ex affectione amoris, hoc est, ex charitate; hic status regenerationis seu liberationis a damnatione significatur per tertium festum, quod vocatur festum collectionis.

[4] Haec tria festa etiam vocata sunt festum Paesach, festum septimanarum, et festum tabernaculorum, de quibus videatur Exod. 34:18-22; Lev. 23:1-fin. ; Deut. 16:1-fin. Similia quae per tria haec festa 7 repraesentata sunt per eductionem filiorum Israelis e terra Aegypti, per introductionem eorum in terram Canaanem, et per habitationem ibi; simile enim per eductionem filiorum Israelis e terra Aegypti repraesentatum est quod per primum festum, quod Paesach nominatum est; quod ita sit, videri potest ex illis quae de Paesach, n. 7093 fin. , 7867, 7995, ostensa sunt, nam eductio filiorum Israelis, propter quam id festum institutum est, significabat liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis, a quibus infestati, n. 7240, 7317, 9197.

[5] Simile autem per introductionem filiorum Israelis in terram Canaan repraesentatum est quod per hoc secundum festum, quod festum 8 primitiarum operum, ut et festum septimanarum vocatum est, nempe implantatio veri in bono; terra enim Canaan est Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 1607, 3038, 3481, 3686, 3705, 4240, 4447, 4517, 5136, 6516, et 9 filii Israelis, abstracte a personis, sunt vera spiritualia, n. 5414, 5879, 5951 10 .

[6] Simile etiam per habitationem filiorum Israelis in terra Canaane repraesentatum est quod per tertium festum, quod festum collectionis fructuum 11 terrae, et collectionis ex area et torculari, tum festum tabernaculorum vocatum est, nempe implantatio boni et sic vita in caelo. Ex his nunc patet cur tria festa instituta fuerint, quod nempe propter eductionem humani generis, quod vult recipere novam vitam a Domino, ex inferno, ac introductionem eorum in caelum; et hoc a Domino per Adventum Suum in mundum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after vitae.

2. patet

3. The Manuscript inserts enim.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts ille.

6. vera

7. The Manuscript inserts etiam.

8. The Manuscript inserts messis.

9. nam

10. The Manuscript inserts, et terra Canaan est Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, Arcana Coelestia 1607, 3038, 3481, 4240, 4447, 6516

11. fructus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.