Bible

 

Exodus 34

Studie

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10685

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10685. ‘Et fuit cum Jehovah 1 quadraginta dies et quadraginta noctes’ quod significet tentationes antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur, constat ex significatione ‘quadraginta dierum et noctium’ cum de Ecclesia apud hominem, quod sint status tentationis, de qua n. 730, 862, 2272, 2273, 8098; quod 2 sit antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur, est quia internum, quod vocatur internus homo, aperitur et datur homini per tentationes; inde est quod omnis qui regeneratur tentationes 3 subeat; quod internum per tentationes aperiatur et detur, est quia cum homo in tentationibus est, quae sunt pugnae contra mala et falsa, Dominus ab interiore influit et pugnat pro illo; quod etiam homo 4 scire potest ex eo quod cum in tentationibus est, interius resistat, nam nisi 5 interius resisteret, non vinceret sed succumberet; interior illa resistentia tunc non venit ad apperceptionem hominis, quia cum in tentationibus est, in obscuro est ex malo et ex falsis mali quae impugnant; at post tentationes, apud illos qui in perceptione 6 veri sunt, nam quae inferuntur a Domino in internum hominis, non scit homo 7 cum in mundo vivit, quoniam tunc 8 in externo seu naturali 9 homine cogitat, et non perceptibiliter 8 in interno, priusquam in alteram vitam venit; sed usque 10 scire et agnoscere debet cum vicit in tentationibus, quod non ipse pugnaverit, sed Dominus pro ipso. 11

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. sint

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. qui in tentationibus est, scire potest ex eo, quod

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. boni

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. ab

9. suo

10. sciet

11. The Manuscript has continues as follows, though the second half is crossed off (i. e. from et tunc omnia in ordinem... ): sciendum est, quod internum hominis aperiaturcumin tentationibus est, ac ei detur post tentationes, per dari internum intelligitur implantatio boni ibi; apud hominem enim in ipsis tentationibus excitantur ver boni, quae ei a Domino, et falsa mali, quae ei ab inferno inde, quare tunc ei confusum, inordinatum, et squallidum, at post tentationes fit ei serenum et clarum, et tunc omnia in ordinem rediguntur a Domino, mala et falsa mali removentur; ac bona et vera boni loco eorum implantantur; haec omnia fiunt homine nesciente; ex causa, de qua supra, quod homo id nesciat, intelligitur per haec Domini verba apud Johannem, Spiritus ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis, unde venit, aut quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, 3:8:

et apud Marcum, Ita se habet Regnum Dei, quemadmodum cum homo projicit semen super terram, dormit dein, et surgit noctu et die, semen vero germinat et crescit, dum nescit ipse, 4:26, 27;

regnum Dei, est Ecclesia apud hominem, et quia est Ecclesia, est quoque coelum. Compare with the next number.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.