Bible

 

Exodus 34

Studie

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10675

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10675. ‘Et dilatari faciam terminum tuum’: quod significet multiplicationem et extensionem veri ex bono, constat ex significatione ‘dilatare terminum’ quod sit multiplicatio et extensio veri ex bono, de qua n. 8063; quod hoc per ‘dilatare terminum’ significetur, est quia quantum removentur mala et falsa mali, tantum multiplicantur vera quae ex bono, quoniam nihil aliud obstat quin a Domino influant vera, ac se multiplicent apud hominem, quam mala et inde falsa; 1 quare quantum haec removentur tantum loco eorum succedunt vera.

[2] Cum intellectuali hominis ita se habet: sive id constabit ex veris quae ex bono 2 sive ex falsis quae ex malo, ex utrisque simul non constare potest, sunt enim opposita; ac intellectuale hominis est quod recipit vera ac formatur per vera, nam quicquid in 3 intellectu ejus est se refert ad verum; inde patet quod quantum falsa ex malo removentur tantum multiplicentur 4 vera ex bono; hoc repraesentatum est per expulsionem gentium e terra Canaane, nam per gentes ibi repraesentata sunt mala et 5 falsa, videatur in locis citatis n. 6 10057 fin. , et per filios Israelis 7 bona et vera.

[3] Dicitur quod intellectuale hominis sit quod recipit vera et formetur per vera quoniam non aliud 8 in proprio sensu dicendum est intellectuale quam quod a veris ex bono est; quod a falsis ex malo non est intellectuale, intelligentia enim et sapientia nusquam praedicari potest de falsis ex malo, nam falsa ex malo prorsus destruunt intelligentiam et sapientiam, et loco earum inferunt insaniam et stultitiam; quapropter intellectuale hominis nusquam aperitur quam cum homo percipit et amat vera, et perceptio et amor veri est ex bono; inde est quod sint vera ex bono, ex quibus intellectuale.

[4] Qui credit quod ei intellectuale sit, qui dextre ratiocinari potest contra vera Ecclesiae, maxime fallitur, is enim nihil videt intra se sed extra se; videre intra se est e caelo, videre extra se est ex mundo; et qui ex mundo solum videt, is ex lumine fatuo videt, quod lumen fit mera caligo cum in illud influit lux e caelo.

Poznámky pod čarou:

1. quapropter

2. vel

3. intellectuali

4. The Manuscript inserts ibi.

5. The Manuscript inserts inde.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. vera et bona

8. dicitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.