Bible

 

Exodus 32

Studie

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10492

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10492. ‘Et cecidit in populo in die illo ad tria milia virorum’: quod significet occlusionem interni plenariam, constat ex significatione ‘cadere’ seu occidi, quod sit occludi, de qua supra n. 10490, et ex significatione ‘trium milium’ quod sit plenarium, per ‘tria’ enim significatur plenum et completum, videatur n. 2788, 4495, 7715, 8347, 9198, 9488, 9489, similiter per ‘tria milia’ quoniam numeri majores significant simile cum minoribus ex quibus per multiplicationem existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod omnes numeri in Verbo significent res, in locis citatis n. 9488, et n. 10127, 10217, 10253.

[2] Quoniam hic nunc actum est de occlusione interni apud gentem Israeliticam et Judaicam, licet adhuc aliquid de occlusione interni dicere: mala et falsa sunt quae occludunt internum hominem, seu quod idem, amores mundani, terrestres, et corporei cum regnant, nam inde sunt omnia mala et falsa; causa quod internum ab illis occludatur, est quia amores illi oppositi sunt amoribus caelestibus, seu quod idem, mala et falsa opposita sunt bonis et veris; cum itaque opposita agunt contra se mutuo, contrahit se quod laeditur, vix aliter ac fibra cum pungitur, et alioquin omne hominis ex dolore 1 ; quod facies ejus ex laesione et 2 ex lugubri statu animi 3 se corruget, et quod abdomen hominis cum pulmone et ejus respiratione se coarctet, notum est; ita quoque se habet cum interno homine cum mala in falsa in cogitationem ac in voluntatem intrant; quod aversatio tunc sit, et ex illa contractio, percipitur, et quoque apparet in facie et in corpore;

[3] haec causa communis est quod claudatur internum; causa autem specialis est ne bona et vera intrent e caelo per internum hominem in externum, et ibi conspurcentur ac profanentur; ne itaque hoc fieret apud gentem Israeliticam, apud quam erat Verbum, et erant sancta Ecclesiae, internum apud illos plenarie occlusum est; quod plenarie occlusum sit, patet manifeste ex eo 4 quod tametsi inter Christianos vivunt, et tametsi in propheticis 5 manifeste agitur de Domino, usque ipsum prorsus non agnoscant; immo tales sunt ut ne quidem cogitare possint aliquid quod confirmat, est renuentia et aversatio interior, quoniam illis clausum est.

[4] Praeterea sciendum est quod etiam in Christiano orbe apud illos clausum sit internum 6 qui sciunt vera fidei ex Verbo et non vivunt secundum illa, ipsa enim vita secundum illa aperit internum hominem, alioquin resident modo in memoria 7 externi hominis; at vero apud illos qui negant illa, internum prorsus clausum est; et quod mirum videri potest, internum apud plures intelligentes clausum est quam apud simplices; causa est quia intelligentes in cupiditatibus eminendi et lucrandi, et inde in amoribus sui et mundi prae simplicibus sunt, et quoque in facultate confirmandi mala et falsa quae ex amoribus illis, 8 per scientifica, in quibus intelligentes prae simplicibus sunt; accedit quod plerique eorum de anima cogitent ex aliqua hypothesi in orbe erudito 9 , ex qua non aliam 10 ideam capiunt quam sicut de pneumate aut de vento in quo forte vivum; cum vicissim simplices boni non ex tali idea cogitent 11 , sed solum ex idea quod anima sit homo qui vivit post mortem; inde est quod his aperiatur internum, illis autem claudatur. Sive dicas internum aperiri aut claudi sive dicas caelum, idem est.

Poznámky pod čarou:

1. cum laeditur

2. The Manuscript inserts quoque.

3. animo inducto

4. nam internus homo dicatus est recipiendum verum et bonum e coelo, ut supra dictum est, sed clauditur ille tunc, et non destruetur, nam si destrueretur, homonon ampliusesset homo, sed irrationalis fera, periret enim facultas cogitandi in externo ejus homine, et cum illa facultas loquendi; etiam si non clauderetur internus homo, intrarent e coelo in externum vera et bona fidei et amoris, ac ibi conspurcarentur, inde prophanatio, quae tunc solum fit apud illos, qui agnoverunt vera et bona fidei, ac postea negant illa, de quibus videatur in locis citatis Arcana Coelestia 10284; ne itaque gens Israelitica prophanarent vera et bona fidei, internum apud illos plenarie occlusum est; illi enim prae aliis populis legunt Verbum, ubi sancta Divina sunt; si ibi agnovissent illa, non potuissent non prophanare illa; inde est

5. The Manuscript inserts pluries.

6. hodie clausum sit internum apud illos in Christiano orbe

7. The Manuscript inserts, quae.

8. inde

9. hypothesi aliqua altered to hypothesi eruditorum

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. cogitant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.