Bible

 

Exodus 32

Studie

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10439

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10439. ‘Ad consumendum illos a super faciebus terrae’: quod significet quod perituri qui ab Ecclesia, constat ex significatione ‘consumere’ quod sit perdere, at cum dicitur de Jehovah, Qui non perdit aliquem, est perire a suo malo, ut supra; et ex significatione ‘terrae’ quod sit Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9325, 10373.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2781

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2781. ‘Et instravit asinum’: quod significet naturalem hominem quem praeparavit, constat ex significatione ‘asini’, de qua sequitur. Sunt apud hominem voluntaria et sunt intellectualia, ad voluntaria pertinent illa quae boni sunt, ad intellectualia illa quae veri; sunt varii generis bestiae, per quas voluntaria quae boni, significantur, ut sunt ‘agni, oves, haedi, caprae, juvenci, boves’, videatur n. 1823, 2179, 2180; et sunt quoque bestiae per quas significantur intellectualia quae veri, nempe ‘equi, muli, onagri, cameli, asini’, praeter quo 'queaves'; quod per ‘equum’ significetur intellectuale, supra n. 2761, 2762 ostensum est; quod per ‘onagrum’ rationale verum separatum a bono, videatur n. 1949; quod per ‘camelum’ scientificum in communi; et per ‘asinum’ scientificum in particulari, videatur n. 1486:

[2] sunt duo quae constituunt naturale apud hominem, seu quod idem, naturalem hominem, nempe bonum naturale et verum naturale; bonum naturale est jucundum profluens ex charitate et fide, verum naturale est scientificum eorum. Quod verum naturale sit quod significatur per ‘asinum’, et verum rationale per ‘mulum’, constare potest ab his locis;

apud Esaiam,

Propheticum bestiarum meridiei: in terra angustiae et coarctationis, leo et tigris, et ex illis vipera et prester volans, ferent super humero asellorum facultates suas, et super gibbo camelorum, thesauros suos, super populo non proderunt; et Aegyptii vane et inaniter auxiliabuntur, 30:6,

7; ‘bestiae meridiei’ vocantur illi qui in cognitionibus boni et veri sunt, sed qui faciunt illas non vitae sed scientiae, de quibus dicitur quod ‘ferant super humero asellorum facultates suas, et super gibbo camelorum thesauros suos’, ex causa quia ‘aselli’ significant scientifica in particulari, et ‘cameli’ scientifica in communi; quod ‘Aegyptii’ sint scientiae, videatur n. 1164, 1165, 1186, de quibus dicitur quod ‘vane et inaniter auxiliabuntur’; quod 1 propheticum hoc sensum internum habeat, et quod absque illo a nemine intelligatur, cuivis patet, nam absque sensu interno non sciri potest quid sit propheticum ‘bestiarum meridiei’, quid ‘leo et tigris’, quid ‘vipera et prester volans’, et quid quod ‘illae bestiae ferrent super humero asellorum facultates suas, et super gibbo camelorum thesauros suos’, et cur immediate sequitur, quod ‘Aegyptii vane et inaniter auxiliabuntur’: simile per ‘asinum’ intelligitur in prophetia Israelis de Jisaschare, apud Mosen,

Jisaschar asinus ossis cubans inter sarcinas, Gen. 49:14:

[3] apud Zachariam,

Haec erit plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos, qui pugnabunt contra Hierosolymam; ... erit plaga equi, muli, cameli, et asini, et omnis bestiae, 14:12, 15;

quod per ‘equum, mulum, camelum et asinum’ significentur intellectualia apud hominem, quae plaga afficientur, constat ab omnibus et singulis ibi quae praecedunt et sequuntur, agitur enim de plagis quae praecedent ultimum judicium seu consummationem saeculi, de quibus etiam Johannes in Apocalypsi multis, et reliqui Prophetae passim; ii qui tunc pugnaturi contra Hierosolymam, hoc est, Ecclesiam spiritualem Domini, et ejus vera, significantur per animalia illa, qui quoad intellectualia plagis afficientur:

[4] apud Esaiam,

Beati vos serentes juxta omnes aquas, mittentes pedem bovis et asini, 32:20;

‘serentes juxta omnes aquas’ pro illis qui se in spiritualibus instrui patiuntur; quod ‘aquae’ sint spiritualia, ita intellectualia veri, videatur n. 680, 739, 2702; ‘mittentes pedem bovis et asini’ pro naturalibus quae inservitura; quod ‘bos’ sit naturale quoad bonum, n. 2180, 2566; ‘asinus’ est naturale quoad verum:

[5] apud Mosen,

Ligans ad vitem asellum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae; lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen. 49:11;

ibi propheticum Jacobi, tunc Israelis, de Domino; ‘vitis et vitis nobilis’ pro Ecclesia spirituali externa et interna, n. 1069; ‘asellus’ pro vero naturali, ‘filius asinae’ pro vero rationali; quod ‘filius asinae’ sit verum rationale, inde est quia ‘asina’ significat affectionem veri naturalis, n. 1486, cujus filius quod sit verum rationale, videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910.

[6] Judex olim equitabat super asina, et filii ejus super asellis, ex causa quia ‘judices’ repraesentabant bona Ecclesiae, et ‘filii eorum’ vera inde; rex autem equitabat super mula, filii ejus super mulis, ex causa quia ‘reges et filii illorum’ repraesentabant vera Ecclesiae, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069; quod judex equitaverit super asina, constat in libro Judicum, Cor meum ad legislatores Israelis spontaneos in populo; benedicite Jehovae, equitantes super asinabus candidis, sedentes super 2 Middin 5:9, 10: quod filii judicum equitaverint super asellis, Fuit Jairo judici super Israelem triginta filii, equitantes super triginta asellis, Jud. 10:3, 4: et alibi, Abdoni judici Israelis fuit illi quadraginta filii, et triginta filii filiorum, equitantes super septuaginta asellis,

Jud. 12:14: quod rex equitaverit super mula, Dixit David eis, Accipite vobiscum servos domini vestri, et equitare faciatis Salomonem filium meum super mula, quae mihi; .

. . et equitare fecerunt Salomonem super mula regis Davidis, .

. . et unxerunt eum Zadok sacerdos et Nathan propheta in regem in Gihon. 1 Reg. 1:33, 38, 44, 45: quod filii regis super mulis, Surrexerunt omnes filii regis Davidis, et equitaverunt quisque super mulo suo, et fugerunt pro Absalome, 2 Sam. 13:29;

[7] inde patet quod equitare super asina fuerit insigne 3 judicis, et equitare super mula fuerit insigne 4 regis; et equitare super asello fuerit insigne filiis judicis, et super mulo filiis regis, ex causa, ut dictum, quia ‘asina’ repraesentabat et significabat affectionem boni et veri naturalis, 'mula' affectionem veri rationalis, ‘asinus seu asellus’ ipsum verum naturale, et ‘mulus’ ut et ‘filius asinae’ verum rationale: inde patet quid intelligitur per prophetica de Domino, apud Zachariam,

Exsulta filia Zionis, jubila filia Hierosolymae, ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvatus ille, humilis et equitans super asino, et super asello filio asinarum; dominium Ipsius a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae, 9:9, 10;

quod Dominus voluit, cum ad Hierosolymam veniret, equitare super illis, notum est apud Evangelistas, de quo ita apud Matthaeum, Jesus misit duos discipulos, dicens illis, Abite in villam quae contra vos, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea, solvite et adducite Mihi: ... hoc factum ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem, Dicite filiae Zionis, ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asina, et super pullo filio subjugalis; ... et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eis vestimenta sua, et collocarunt Ipsum super illis, 21:2, 4, 7;

[8] ‘equitare super asino’ insigne erat quod subordinatum esset naturale, et ‘equitare super pullo filio asinae’, quod subordinatum esset rationale; quod ‘filius asinae’ simile ac ‘mulus’ significet, supra ad locum Gen. 49:11 ostensum est; inde, et quia summi judicis et regis erat super illis equitare, utque simul repraesentativa Ecclesiae implerentur, placuit hoc Domino; de hoc ita apud Johannem, Postero die multa turba, quae venerat ad festum, cum audivisset quod veniret Jesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et iverunt obviam Ipsi, et clamaverunt, Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis: inveniens autem Jesus asellum, sedit super eum; sicut scriptum est, Ne time filia Zionis, ecce Rex tuus venit sedens super pullo asinae: haec vero non cognoverant discipuli Ipsius primum, sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quod haec essent de Ipso scripta, et haec fecissent Ipsi, 12:12-16;

Marcus 11:1-12; Luc. 19:28-41.

[9] Ex his nunc 5 constet quod omnia et singula in Ecclesia 6 illius temporis fuerint repraesentativa Domini, et inde caelestium et spiritualium quae in regno Ipsius, et hoc usque ad asinam et asinae pullum, per quos repraesentabatur naturalis homo quoad bonum et verum; causa repraesentationis fuit quod naturalis homo servire debeat rationali, et hic spirituali, hic autem caelesti, et hic Domino; talis ordo subordinationis est.

[10] Quia per ‘bovem et asinum’ significabatur naturalis homo quoad bonum et verum, ideo plures leges latae sunt, in quibus boves et asini memorantur, quae leges primo aspectu apparent non dignae memoratu in Verbo Divino; at cum evolvuntur quoad sensum internum, apparet spirituale multi momenti, quod inibi; sicut hae apud Mosen,

Cum aperuerit quis foveam, vel cum foderit quis foveam, et non operuerit eam, et ceciderit illuc bos vel asinus, dominus foveae rependet argentum domino, et mortuum erit sibi, Exod.

21:33, 34: Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus erranti, reducendo reduces eum illi: cum videris asinum osoris tui cubantem sub onere suo, et cessaveris a removendo illud, et removendo removebis ab illo, Exod. 23:4, 5; Deut. 22:1,

3: Non videbis asinum fratris tui vel bovem, cadentes in via, et abscondis te ab illis, erigendo eriges, Deut. 22:4: Non arabis bove et asino pariter; non vestias te textura mixta lana et lino simul, Deut. 22:10, 11: Sex diebus facies opera tua, et in die septimo quiesces, propterea 7 ut requiescat bos tuus, et asinus tuus, et filius ancillae tuae, et peregrinus, Exod. 23:12;

ibi ‘bos et asinus’ in sensu spirituali nihil aliud significant quam bonum et verum naturale.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. See note to Arcana Coelestia 2709

3. The Manuscript has judiciale

4. The Manuscript has regium

5. The Manuscript has constat

6. The Manuscript has tunc

7. et, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.