Bible

 

Exodus 32

Studie

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10422

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10422. ‘Recesserunt subito a via quam praecepi illis’: quod significet quod removerint se a Divino Vero, constat a significatione ‘recedere a via’ quod sit se removere a vero, ‘recedere’ enim est se removere, nam qui in externis separatis ab interno sunt, semet ipsos removent; et ‘via’ est verum, de qua sequitur; quod sit Divinum Verum a quo se removent, est quia dicitur ‘a via quam Jehovah praecepit illis’.

[2] Quod ‘via’ sit verum, est ex apparentia in mundo spirituali, ibi etiam 1 viae et semitae, ac in urbibus plateae et vici apparent; ac spiritus non alio eunt quam ad illos cum quibus consociati sunt per amorem; inde est quod spiritus ibi ex via quam 2 vadunt noscantur quales sunt quoad verum, nam omne verum ducit ad suum amorem, 3 id enim verum dicitur quod confirmat id quod amatur; 4 inde est quod etiam via in 5 communi loquela humana sit verum, nam 6 loquela hominis hoc traxit, ut plura alia, ex 7 mundo spirituali;

[3] inde nunc est quod in Verbo per ‘viam’, ‘semitam’, ‘tramitem’, ‘orbitam’, ‘plateam’, et ‘vicum’ significentur vera 8 , et in opposito sensu falsa, ut patet ex his locis:

apud Jeremiam,

State juxta vias, et videte; quaerite de viis saeculi quae 9 via sit optima, 6:16:

apud eundem,

Bonas reddite vias vestras, et opera vestra; ne confidite vobis super verbis mendacii, 7:3-5:

apud eundem,

Viam gentium ne discite, 10:2:

apud eundem,

Dabo cuique juxta vias ejus, juxta fructum operum ejus, 17:10:

apud eundem,

Impingere fecerunt eos in viis eorum, tramitibus saeculi, ut abirent semitas, viam non stratam, 18:15:

apud eundem,

Dabo iis cor unum, et viam unam, 32:39:

apud Davidem,

Vias tuas, Jehovah, notas fac mihi, semitas Tuas doce me; deduc me in veritate Tua, Ps. xxv [4, ] 5: in libro Judicum, In diebus Jaelis cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas, 5:6:

apud Esaiam,

Recedite a via, declinare facite a semita; aures tuae audiant verbum a post te, Haec via, ite in ea, 30:11, 21:

apud eundem,

Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, 33:8:

apud eundem,

Erit etiam ibi semita et via, quae via sanctitatis vocabitur; non transibit eam immundus, sed haec illis; ambulans via, et stulti non errabunt, 35:8:

apud eundem,

Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; complanate in solitudine semitam Deo nostro: cum quo deliberavit, ut doceret illum viam judicii, et viam intelligentiae ostenderet illi, 40:3, 14 10 :

apud eundem,

Ad dicendum eis qui in tenebris, Revelamini, super viis pascent; ponam omnes montes Meos in viam; semitae Meaeexaltabuntur, 49:9, 11:

apud eundem,

Viam pacis non noverunt, neque judicium in orbitis eorum; semitas suis perverterunt sibi; qui calcat eam non cognoscet pacem, lix [8, ] 9:

apud eundem,

Parate viam populo, sternite, sternite semitam, dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, 62:10, 11:

apud eundem,

Dedi in mari viam, in aquis validis semitam; ponam in deserto viam, 43:16, 19:

apud Moschen, Maledictus qui errare facit caecum in via, Deut. 3:18:

apud Matthaeum, Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias, Matt. 22:9:

apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum via, veritas, et vita, 14:6;

in his locis, et in pluribus aliis, per ‘viam’ significatur verum et in opposito sensu falsum.

Poznámky pod čarou:

1. semitae et viae

2. vadit, noscatur qualis est

3. hoc

4. The Manuscript inserts et.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. communis loquela

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript inserts doctrinae.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.