Bible

 

Exodus 32

Studie

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10396

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10396. ' 1 ‘Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte’: quod significet gentem Israeliticam cum non in Verbo apperciperet aliquid e caelo, constat ex significatione ‘videre’ cum de intellectu Verbi, quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 3863, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; 2 ex significatione ‘tardare descendere’ cum de apperceptione Divini Veri ex Verbo, quod sit non influere, nam Divinum Verum quod influit apud hominem, dicitur descendere de caelo; et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit caelum quoad Divinum Verum, de qua n. 9420; per ‘populum’ hic intelligitur gens Israelitica in proprio sensu, quoniam in hoc capite de illa agitur, qualis erat quoad apperceptionem Divini Veri ex Verbo, et quoad apperceptionem interiorum quae repraesentabantur in illis quae a Jehovah 3 per Moschen filiis Israelis e monte Sinai mandata sunt, de quibus in capitibus quae praecedunt a xxv ad xxxi inclusive; ex his constat quod per ‘videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte’ significetur gens Israelitica cum non in Verbo apperciperet aliquid e caelo; ita nec aliquid quod repraesentabatur in illis quae e monte Sinai mandata sunt, quae sunt interiora.

[2] Cum his ita se habet: actum est in capitibus quae praecedunt de statutis, judiciis, et legibus, quae a Jehovah mandata sunt filiis Israelis, apud quos Ecclesia instituenda erat; omnia et singula illa erant externa quae repraesentabant interna, ut in explicationibus super illis capitibus ostensum est; 4 ast gens Israelitica talis erat ut prorsus non aliquid scire vellet de internis quae repraesentabantur, sed solum de externis quae repraesentabant; causa quod tales essent, erat quia prorsus in corporeis et terrestribus amoribus erant; et 5 apud illos qui in illis amoribus sunt, interiora, quae alioquin paterent in caelum, occlusa sunt; apud hominem enim est internum et 6 externum, internum ejus est pro caelo et externum pro mundo; cum externum regnat, tunc mundana, corporea, et terrestria regnant, cum autem internum tunc caelestia; sed homo ita creatus est ut externum subordinatum sit interno, ita mundus apud illum caelo, nam, ut dictum est, externum est pro mundo et internum pro caelo; cum itaque regnat externum, clauditur internum, ex causa quia homo tunc vertit se a caelo et a Domino ad mundum et ad semet, et cor ejus ibi est quo se vertit, proinde ejus amor, et cum amore omne vitae ejus, nam vita hominis est 7 ejus amor.

[3] Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum illis qui in amoribus corporeis et terrestribus sunt, quod nempe interiora apud illos occlusa sint; et illi apud quos interiora occlusa sunt non agnoscunt aliquod internum, solum illa quae oculis vident et manibus tangunt dicunt esse, et reliqua quae non oculis vident et manibus tangunt dicunt non esse; inde quoque illis non aliqua fides est quod caelum sit, quod vita post mortem, et quod interiora, quae Ecclesia docet, sint aliquid. Talis fuit gens Israelitica; quod talis esset, describitur in hoc capite.

[4] Qui non scit quod interiora faciant Ecclesiam apud hominem et non exteriora absque illis, non aliter scire potest quam quod gens illa prae reliquis gentibus electa fuerit, et quoque a Jehovah amata; sed res 8 se prorsus aliter habet: recepta fuit quia institit, sed non ut aliqua Ecclesia apud illam esset, verum modo repraesentativum Ecclesiae, ob finem ut Verbum 9 posset conscribi, quod in talia ultimo 10 desineret; quod populus ille in Verbo dicatur populus Jehovae, gens electa et amata, est quia per Jehudam ibi intelligitur Ecclesia caelestis, per Israelem Ecclesia spiritualis, et per omnes filios Jacobi aliquid Ecclesiae; etiam per Abrahamum, Jischakum, et Jacobum Ipse Dominus, ut quoque per Moschen, Aharonem, Davidem. Sed quia de gente illa in toto hoc capite agitur 11 quod apud illam non Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae potuerit institui; ideo antequam ulterius progredi licet, videantur quae de illa gente prius dicta et ostensa sunt, quod nempe apud illam non Ecclesia fuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, n. 4281, 4288, 4311, 4500, 4899, 4912, 6304, 7048, 9320, ita quod non electi fuerint sed recepti quia institerunt, n. 4290, 4293, 7051, 7439, quod prorsus in externis absque ullo interno fuerint, n. 4293, 4311, 4459 fin. , 4834, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4903, 4913, 12 9320, 13 9373, 9380, 9381, quod cultus eorum modo externus fuerit, n. 3147, 3479, 8871, 14 quod nec scire voluerint interna cultus et Verbi, n. 3479, 4429, 4433, 4680, quod ideo nec datum sit illis ea scire, n. 301, 302, 304, 2520, 3769, si scivissent, quod profanavissent, n. 3398, 3489, 4289, quod usque per externa cultus apud illos, quae erant repraesentativa interiorum, communicatio fuerit cum caelo, et quomodo, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806, quod cum in cultu 15 erant, interiora eorum, quae foeda, clausa fuerint, n. 3480, 9962, quod id apud illam gentem fieri potuerit, et quod ideo conservati, etiam ad hunc diem, n. 3479, 4281, 6588, 9377, quod Jehovam solum quoad nomen coluerint, n. 3732 fin. , 4299, 6877, quod corde idololatrae fuerint, n. 4208, 4281, 4820, 5998, 6877, 7401, 8301, 8882, in genere, quod fuerit gens pessima, n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 7248, 8819, 9320.

Poznámky pod čarou:

1. See page ix preliminary note I. The Manuscript has begins here.

2. The Manuscript inserts et.

3. Moschi in

4. sed

5. qui in illis sunt, habent

6. The Manuscript inserts est.

7. ex ejus amore

8. The Manuscript places this after aliter.

9. The Manuscript inserts ibi.

10. desinit altered to desineret then restored desinit

11. The Manuscript inserts et.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. The Manuscript inserts quod in cultu externo fuerint prae aliis gentibus, et quod ideo conservati, Arcana Coelestia 3479, 4281, 6588, 9377

15. essent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.