Bible

 

Exodus 31

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2455

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2455. Quod ‘facta statua salis’ significet quod omne bonum veri vastatum sit, constare potest a significatione ‘statuae’ et a significatione ‘salis’: statua in lingua originali exprimitur per vocem qua significatur statio, non qua statua quae erigebatur vel in cultum, vel in signum, vel in testem, sic ut per ‘statuam salis’ hic significetur quod constiterit vastatum, nempe verum quod significatur per uxorem Loti 1 , n. 2454. Verum tunc dicitur vastatum quando non bonum amplius in illo est;

[2] ipsa vastatio significatur per salem; sicut 2 pleraque in Verbo duplicem sensum habent, nempe genuinum et ei oppositum, ita etiam ‘sal’; hoc in genuino sensu significat affectionem veri, in opposito vastationem affectionis veri, hoc est, boni in vero; quod affectionem veri, videatur Exod. 30:35; Lev. 2:13; Matth. 5:13; Marcus 9:49, 50; Luc. 14:34, 35;

quod vastationem affectionis veri, seu boni in vero, constat ex his locis';

apud Mosen,

Sulphur erit, et sal, combustio tota terra, non seretur, non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboim, Deut. 29:22;

ubi ‘sulphur’ est vastatio boni, et ‘sal’ vastatio veri; quod vastatio sit, patet a singulis:

[3] apud Zephaniam Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amora, locus derelictus urticae, et fovea salis, ac desolatio in aeternum, 2:9;

ubi ‘locus derelictus urticae’ pro vastatio bono, et ‘fovea salis’ pro vastato vero; locus enim urticae se refert ad Sodomam per quam malum seu vastatum bonum, et fovea salis ad Amoram per quam falsum seu vastatum verum, significari ostensum est; quod vastatio sit, patet, nam dicitur ‘desolatio in aeternum’:

apud Jeremiam,

Qui ponit carnem brachium suum, ... erit sicut virgultum nudatum in solitudine, et non videbit cum venit bonum, et habitabit exustis locis in deserto, terra salsa, et non habitatur, xvii [5], 6; ibi ‘exusta loca’ pro vastatis bonis, ‘terra salsa’ pro vastatis veris:

[4] apud Davidem,

Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem, terram fructus in salsugineam, ob malitiam habitantium in ea, Ps. 107:33, 34;

‘terram fructus in salsugineam’ pro vastatione boni in vero:

apud Ezechielem,

Caenosa ejus et paludes ejus, et non sanantur, in salem dabuntur, 47:11;

‘in salem dari’ pro vastari prorsus quoad verum. Quia ‘sal’ significabat vastationem, et ‘urbes’ doctrinalia veri, ut ostensum n. 402, 2268, 2428, 3 2451, olim urbes destructas, ne reaedificarentur, conserebant sale, Jud. 9:45. Hic nunc est quartus status Ecclesiae quae per ‘Lotum’ repraesentatur, qui est quod omne verum quoad bonum vastatum sit.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has this but altered to quod est uxor Lothi.

2. These seven lines were written in the Manuscript at end of [ ] after Jud. 9:45, but transferred to this position by markings, to take the place of deleted words quod constare potest ab his in Verbo locis.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.