Bible

 

Exodus 31

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10373

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10373. ‘Quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram’: quod significet statum pugnae et laboris cum instauratur Ecclesia, constat ex significatione ‘sex dierum’ cum agitur de instauratione Ecclesiae et de regeneratione hominis, quod sint status pugnae contra mala et falsa, ita status qui praecedit et praeparat ad conjunctionem boni et veri, de qua supra n. 10366, 10367, et ex significatione ‘caeli et terrae’ quod sint Ecclesia. Per ‘facere caelum et terram’ in Verbo non intelligitur ipsa prima creatio caeli aspectabilis ac telluris, sed instauratio Ecclesiae, ac regeneratio hominis ibi; per caelum intelligitur internum ejus, et per terram externum; quod haec creatio intelligatur, constat locis in Verbo ubi ‘creare’ dicitur, ut apud Davidem,

Populus qui creabitur laudabit Jah, Ps. 102:19 [KJV Ps. 102:18]:

apud eundem,

Emittis spiritum, creantur, et renovas facies terrae, Ps. 104:30:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob, Formator tuus, Israel, Nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu; omnem vocatum a nomine Meo, et in gloriam Meam creavi, formavi eum, etiamque feci eum, 43:1, 7;

et aliis in locis; dicitur ‘creare, formare, et facere’, ac alibi ‘creator, formator, ac factor’, et per ‘creare’ significatur novum quod non prius, per ‘formare’ significatur quale, et per ‘facere’ effectus. Quod ‘creare et facere novum caelum et novam terram’ sit instaurare novam Ecclesiam, internum ejus et externum ejus, ut apud Esai. 65:17, 66:22; Apoc. 21:1, videatur n. 1733, 1850, 2117 fin. , 2118 fin. , 3355, 4535; et quod ‘terra’ in Verbo sit Ecclesia, n. 9325, tum quod ‘creatio caeli et terrae’ in primo capite Geneseos sit instauratio Ecclesiae antiquissimae, n. 8891 9942.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.