Bible

 

Exodus 31

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10370

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10370. ‘Et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum’: quod significet quod ipsum essentiale Ecclesiae sit agnitio unionis ipsius Divini in Humano Domini, et quod 1 haec erit in omnibus et singulis cultus, constat ex significatione ‘custodire sabbatum’ quod sit sancta cogitatio jugiter de unione ipsius Divini cum Humano Domini, de qua supra n. 10356, ita quoque agnitio, nam cogitatio absque agnitione et fide non est cogitatio spiritualis; ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; ex significatione ‘facere sabbatum’ quod sit sancte colere illam unionem, ita Dominum quoad Divinum Humanum, nam in Eo est illa unio; et ex significatione ‘ 2 generationum filiorum Israelis’ quod sit in omnibus et singulis Ecclesiae, de qua n. 10282; ex his patet quod per quod ‘custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus vestris’ significetur agnitio ipsius Divini in Humano Domini in omnibus et singulis cultus; quod id essentiale Ecclesiae sit, et inde essentiale cultus ejus, est quia salus generis humani unice pendet ab illa unione; propter 3 illam unitionem etiam Dominus in mundum venit; ideo etiam totum Verbum in sensu intimo de illa agit, ac 4 ritualia Ecclesiae apud filios Israelis institutae, illam repraesentabant et significabant;

[2] 5 quod salus generis humani inde sit, consequenter quod 6 agnitio illa essentiale Ecclesiae, et ejus cultus sit, docet Dominus pluribus in locis, ut apud Johannem,

Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, 3:36, tum vers. 15, 16, 16 ibi; ut et 6:40, 11:25, 26, 20:31;

‘Filius’ est Divinum Humanum Domini; quod non habeant vitam aeternam illi qui non ex fide agnoscunt Dominum, est quia totum caelum in agnitione illa est, 7 Dominus enim est Dominus caeli et terrae, ut Ipse docet apud Matthaeum,

Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, 28:18;

quapropter illis qui non agnoscunt Ipsum, clauditur caelum; et qui non agnoscit in mundo, hoc est, qui intra Ecclesiam, non agnoscit in altera vita; talis est status hominis post mortem.

Poznámky pod čarou:

1. hoc altered to haec in the Manuscript, hoc, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition compare Arcana Coelestia 10355

2. in generationibus

3. unionem illam

4. The Manuscript inserts omnia.

5. The Manuscript inserts inde patet quod agnitio illius unionis, sit essentiale Ecclesiae, et omnium cultus ejus;

6. essentiale Ecclesiae et omnium cultus ejus sit, agnitio illa

7. est enim Dominus,

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3737

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3737. ‘Et erit Jehovah mihi in Deum’: quod significet quod Divinum Naturale etiam Jehovah, constare potest ex serie rerum in sensu interno supremo, in quo agitur de unitione Humani Domini cum Divino Ipsius; sed ut hic sensus appareat, abstrahenda est cogitatio ab historico de Jacobo, et tenenda in Divino Humano Domini, et hic in Divino Naturali Ipsius, quod per ‘Jacobum’ repraesentatur. Ipsum humanum, ut aliquoties prius dictum, constat ex rationali, quod idem est cum interno homine, et ex naturali, quod idem est cum externo homine, et quoque ex corpore, quod naturali inservit pro medio seu extimo organo vivendi in mundo, et per naturale inservit rationali, et porro per rationale inservit Divino. Dominus quia venit in mundum ut Divinum faceret totum Humanum in Se, et hoc secundum Divinum ordinem, et per ‘Jacobum’ repraesentatur Naturale Domini, et per ejus peregrinationis vitam in sensu supremo, quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, ideo hic ubi dicitur ‘si rediero in pace ad domum patris mei, erit Jehovah mihi in Deum’, significatur unitio Humani Domini cum Divino Ipsius, et quod quoad Divinum Naturale etiam erit Jehovah 1 per unitionem Divinae Essentiae cum Humana, et 2 Humanae cum Divina: 3 non intelligitur unitio qualis est duorum qui inter se distincti sunt, et solum per amorem conjuncti, sicut pater cum filio, cum pater amat filium et filius patrem, aut sicut 4 cum frater amat fratrem, aut sicut amicus amicum, sed est realis unitio in unum, ut non duo sint, sed unum, quod etiam Dominus pluribus in locis docet; et quia unum, etiam omne Humanum Domini est Divinum Esse seu Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, 2447, 2921, 3023, 3035.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ; and has Per

2. Humana, in the First Latin Edition

3. The Manuscript has ;

4. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.