Bible

 

Exodus 31

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10353

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10353. Vers. 12-18. Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo, Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo, Verumtamen sabbata Mea custodietis, quia signum id inter Me et inter vos generationibus vestris, ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos. Et custodietis sabbatum, quia sanctum hoc vobis; profanans illud moriendo morietur; quia omnis faciens in illo opus, et exscindetur anima illa e medio populorum suorum. Sex diebus fiet opus, et in die septimo sabbatum sabbati, sanctum Jehovae; omnis faciens opus in die sabbati moriendo morietur. Et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum, foedus saeculi. Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum; quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et in die septimo quievit et respiravit. Et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo in monte Sinai, duas tabulas testimonii, tabulas lapidis, scriptas digito Dei. 1 Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo' significat illustrationem et perceptionem per Verbum a Domino: ‘et tu loquere ad filios Israelis, dicendo’ significat informationem eorum qui ab Ecclesia per Verbum: ‘verumtamen sabbata Mea custodietis’ significat sanctam cogitationem jugiter de unione Divini cum Humano Domini: ‘quia signum id inter Me et inter vos’ significat quod id principale per quod noscantur in caelo illi qui ab Ecclesia: (generationibus vestris' significat in omnibus et singulis Ecclesiae: ‘ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos’ significat Dominum quoad Divinum Humanum, quod spectant omnia caeli et Ecclesiae ut unicum a Quo:) ‘et custodietis sabbatum’ significat quod Divinum Humanum Domini colendum: ‘quia sanctum hoc vobis’ significat inde omne bonum et verum quae faciunt Ecclesiam: ‘profanans illud’ significat duci a semet et suis amoribus, et non a Domino: ‘moriendo morietur’ significat separationem a caelo et mortem spiritualem: ‘omnis faciens in illo die opus’ significat qui ad amores corporeos et mundanos ab amoribus caelestibus se convertit: ‘et exscindetur anima illa e medio populorum suorum’ significat quod caelum et Ecclesia non sit apud illum, sed infernum: ‘sex diebus fiet opus’ significat statum qui praecedit e praeparat ad conjugium caeleste: ‘et in die septimo sabbatum sabbati’ significat statum boni qui finis propter quem, ita cum homo fit Ecclesia ac intrat caelum: ‘sanctum Jehovae’ significat Divinum: ‘omnis faciens opus in die sabbati moriendo morietur’ significat duci a semet et a suis amoribus, et non a Domino: ‘et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum’ significat quod ipsum essentiale Ecclesiae sit agnitio unionis ipsius Divini in Humano Domini, et quod haec erit in omnibus et singulis cultus: ‘foedus saeculi’ significat conjunctionem cum Domino in aeternum: ‘inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum’ significat quod per id distinguantur illi qui ex Ecclesia ab illis qui non ex Ecclesia sunt: ‘quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram’ significat statum pugnae et laboris cum instauratur Ecclesia: ‘et in die septimo quievit et respiravit’ significat statum boni cum Ecclesia instaurata est, aut cum homo regeneratus: ‘et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo e monte Sinai, duas tabulas testimonii’ significat conjunctionem Domini per Verbum cum homine: ‘tabulas lapidis, scriptas digito Dei’ significat Divinum Verum ibi ab Ipso Domino.

Poznámky pod čarou:

1. See page ix preliminary note 2. 12. Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo, significat influxum et illustrationem per Verbum a Domino. 13. Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo, significat informationem eorum qui ab Ecclesia per Verbum: verumtamen sabbatha mea custodietis, significat sanctam cogitationem jugiter de Divino Humano Domini: quia signum id inter Me et inter vos, significat quod id principale, per quod noscuntur quod ab Ecclesia Ipsius Domini: generationibus vestris, significat in omnibus et singulis Ecclesiae: ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos, significat quod Ipsius Divinum sit ibi. 14. Et custodietis sabbathum, significat quod Divinum Humanum Domini solum colendum: quia sanctum hoc vobis, significat, quod inde omne bonum et verum, quae faciunt Ecclesiam: prophanans illud, significat qui negat et vituperat, qui ab Ecclesia: moriendo morietur, significat separationem prorsus et mortem spiritualem: quia omnis faciens in illo die opus, significat qui ad amores corporeos et mundanos ab illis se convertit: et exscindetur anima illa e medio populorum suorum, significat quod ad infernum. 15. Sex diebus fiet opus, significat statum qui praecedit antequam homo in agnitionem internam ac fidem venit, ita antequam fit Ecclesia, ac intrat coelum: et in die septimo sabbathum sabbathi, significat statum qui finis propter quem, cum homo in agnitione interna ac fide est, et fit Ecclesia, ac intrat in coelum: sanctum Jehovae, quod significet quum ducitur a Domino: omnis faciens opus in die sabbathi, moriendo morietur, significat quod qui ex illo statu se convertit ad priorem, pereat. 16. Et custodient filii Israelis sabbathum ad faciendum sabbathum generationibus illorum, significat quod tunc Ecclesia in omnibus et singulis cultus: foedus saeculi, significat quia tunc conjunctio cum coelo et Domino. 17. Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum, significat quod per id distinguantur et ab illis qui non ab Ecclesia sunt: quia sex diebus fecit Jehovah coelum et terram, significat statum pugnae et laboris, cum instauratur Ecclesia: et in die septimo quievit et respiravit, significat statum quum Ecclesia instituta est. 18. Et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo e monte Sinai duas tabulas Testimonii, significat tunc Divina Vera Domini ex Verbo: tabulas lapidis scriptas digito Dei, significat impressa fidei et amori a Domino, significat Divinum Verum ibi a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.