Bible

 

Exodus 31

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10337

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10337. ‘Et facient omnia quae praecepi tibi’: quod significet Divina Vera quae ex Verbo, quae in externis repraesentanda, constat ex significatione ‘facere omnia quae praecepi’ cum de Domino, quod sit secundum Divina Vera, nam Divina Vera vocantur praecepta Domini, n. 9417, et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Verbum, de qua n. 9372; quod sit quae in externis repraesentanda, 1 erat quia quae facturi, erant repraesentativa, et repraesentativa sunt externa, in quibus ut in typis interna sistuntur; repraesentativa, quae facturi, recensentur 2 in versibus 7-11, qui sequuntur. Quid repraesentativa, videatur in locis citatis n. 9280, 3 tum n. 9457, 9481, 9576, 9577, 10149, 10252, 10276.

Poznámky pod čarou:

1. est

2. The Manuscript inserts nunc.

3. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5692

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5692. ‘Ad fratrem suum’: quod significet erga internum a se, constat a repraesentatione ‘Benjaminis’ qui hic est ‘frater’, quod sit medium, ita quoque internum, de qua n. 5469, et quia ut medium et internum procedit a caelesti spiritualis quod ‘Josephus’, dicitur erga internum a se. Quisquis aliquid Divini a Domino, Qui hic est Josephus in supremo sensu 1 , sicut qui aliquid boni charitatis recipit, is ‘frater’ a Domino vocatur, et quoque ‘filius’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts trahit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.