Bible

 

Exodus 3

Studie

   

1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.

5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.

6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.

7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :

8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.

9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ?

12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?

14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

17 Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6889

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6889. Vers. 16-20. Ito et congreges seniores Israelis, et dicas ad illos, Jehovah Deus patrum vestrorum visus est ad me, Deus Abrahami, Jischaki, et Jacobi, dicendo, Visitando visitavi vos, et quod factum vobis in Aegypto. Et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti, ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. Et audiverint vocem tuam, et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti, et dicatis ad illum, Jehovah Deus Hebraeorum occurrit nobis, et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum, et sacrificemus Jehovae Deo nostro. Et Ego novi quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum, et non manu forti. Et mittam manum Meam, et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis, quae faciam in medio illius; et postea mittet vos. ‘Ito et congreges seniores Israelis’ significat intelligentes in Ecclesia spirituali: ‘et dicas ad illos’ significat instructionem: ‘Jehovah Deus patrum vestrorum’ significat Divinum Antiquae Ecclesiae: ‘visus est ad me’ significat praesentiam Ipsius: ‘Deus Abrahami, Jischaki, et Jacobi’ significat Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini: ‘dicendo, Visitando visitavi vos’ significat adventum Ipsius ad illos qui ab Ecclesia: ‘et quod factum vobis in Aegypto’ significat subjugationis conatum: ‘et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti’ significat elevationem et liberationem ab infestatione a scientificis falsis: ‘ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei’ significat regionem caeli occupatam ab illis qui in malis et falsis: ‘ad terram fluentem lacte et melle’ significat ubi amoenum et jucundum: ‘et audiverint vocem tuam’ significat oboedientiam: ‘et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti’ significat communicationem cum illis qui in falsis et infestarunt: ‘et dicatis ad illum’ significat influxum: ‘Jehovah Deus Hebraeorum occurrit nobis’ significat Divinum Domini in Ecclesia, et Ipsius mandatum: ‘et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum’ significat vitam veri in statu prorsus remoto a falsis, tametsi in obscuro: ‘et sacrificemus Jehovae Deo nostro’ significat ita cultum Domini: ‘et Ego novi’ significat praevidentiam: ‘quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum’ significat quod falsum se oppositurum: ‘et non manu forti’ significat quod contra illos non praevalebit potentia eorum qui ab Ecclesia spirituali: ‘et mittam manum Meam’ significat potentiam ex Divino: ‘et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis’ significat potentiae Divinae media contra falsa: ‘quae faciam in medio illius’ significat quae illos directe tangent: et postea mittet vos' significat abactionem illorum et liberationem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.