Bible

 

Exodus 29

Studie

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9714

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9714. ‘Et facies altare’: quod significet repraesentativum Domini ac cultus Ipsius, constat ex significatione ‘altaris’ 1 quod pro holocaustis et sacrificiis, quod sit repraesentativum Domini, et quia per holocausta et sacrificia significabantur omnia cultus Domini, ideo quoque altare erat 2 repraesentativum cultus Ipsius; sed Dominus non per holocausta et sacrificia sed per illa quae repraesentabantur, quae sunt caelestia amoris et spiritualia fidei, colitur, n. 922, 923, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936.

[2] Duo erant per 3 quae Dominus quoad Divinum Humanum repraesentabatur, templum et altare; quod per templum, docet Ipse 4 apud Johannem, Jesus dixit, Solvite templum hoc, in tribus tamen diebus exsuscitabo illud; Ipse loquebatur de templo corporis Sui, 2:19, 20 [, 21]:

quod per altare, etiam ex verbis Domini, ubi de templo et simul de altari loquitur, constare potest 5 apud Matthaeum, Stulti et caeci, quia dicitis, Quicumque juraverit per templum, nihil est, quicumque vero juraverit per aurum templi, reus est; utrum majus est, aurum an 6 templum quod sanctificat aurum? Item, quicumque juraverit per altare, nihil est, quicumque vero juraverit per donum quod super illo est, reus est; stulti et caeci, utrum majus est, donum an 6 altare quod sanctificat donum? qui juraverit per altare, jurat per illud et per omne 7 quod super illo est; et qui juraverit per templum, jurat per illud et per Ipsum Qui habitat in eo; et qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui sedet super illo, 23:16-22;

inde patet quod sicut templum, ita quoque altare 8 esset repraesentativum Divini Humani Domini, nam simile de altari dicitur quod de templo, nempe quod id sit quod sanctificat donum quod super eo, ita quod altare esset subjectum, a quo sanctificatio, proinde etiam repraesentativum Divini Humani Domini, a quo omne sanctum procedit; sed altare erat repraesentativum Domini 9 quoad Divinum Ipsius 10 Bonum, templum autem 11 quoad Divinum Ipsius Verum, ita quoad caelum, nam Divinum Verum procedens a Domino facit caelum; ideo dicitur de templo quod qui juraverit per templum, juret per illud et per Ipsum Qui habitat in eo; et additur, qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui sedet super illo; ‘thronus Dei’ est Divinum Verum procedens a Domino, ita caelum et ‘sedens super illo’ est Dominus 12 , n. 5313. Simile quod per templum etiam repraesentabatur per habitaculum; Dominus quoad Divinum Verum ibi est testimonium quod in arca, n. 9503.

[3] Quia per altare repraesentatus est Dominus quoad Divinum Bonum, ideo erat illud ipsum sanctum sanctorum, et sanctificabat 13 omne quod tetigit 14 illud, ut constare potest in sequentibus hujus libri, ubi dicitur, Septem dies expiabis super altare, et sanctificabis illud, ut sit altare sanctum sanctorum, ac omne quod tetigerit illud, sanctificetur Exod. 29:37;

et ideo ignis super altari perpetuo ardebat, et nusquam exstinguebatur, Lev. 6:5, 6 [KJV 12, 13]; et ex illo igne accipiebatur ignis suffimenti, et non aliunde, Lev. 10:1-6;

per ignem enim altaris significabatur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, n. 5215, 6314, 6832, 6834, 6849.

[4] Quod altare fuerit repraesentativum Domini, patet ab his apud Davidem,

Lux et veritas Tua deducant me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, ut ingrediar ad altare Dei, ad Deum, Ps. 43:3, 4:

et apud eundem,

Lavo in innocentia manus meas, et circumdo altare Tuum, Jehovah, Ps. 26:6, 7.

[5] At 15 quod altare fuerit repraesentativum cultus Domini, apud Esaiam,

Omnia pecora Arabiae congregabuntur Tibi; arietes Nebaioth ministrabunt 16 Tibi, ascendent 17 ad beneplacitum altare Meum, 60:7:

18 apud Jeremiam,

Deseruit Dominus altare Suum, abominatus 19 est sanctuarium Suum, Threni 2:7 20 ; ‘deserere altare’ pro abolere 21 repraesentativum cultus Domini ex bono amoris, ‘abominari sanctuarium’ pro abolere repraesentativum cultus Domini ex veris fidei:

[6] apud Ezechielem,

Destruentur altaria vestra, dispergam ossa vestra circum altaria vestra; devastabuntur et desolabuntur altaria vestra, et frangentur, et cessabunt idola vestra, 6:4-6;

‘destrui, devastari et desolari altaria’ pro quod cultus repraesentativi:

apud Esaiam,

22 Expiabitur iniquitas Jacobi cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris dispersi’ pro omnibus veris 23 cultus:

[7] apud eundem,

In die illo spectabit homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis, non autem spectabit ad altaria, opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti illius 24 , 17:7, 8 25 ;

‘altaria opus manuum, et quod fecerunt digiti’ pro cultu ex propria intelligentia:

[8] apud Hoscheam, Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, 8:11;

‘multiplicare altaria ad peccandum’ pro fingere inania cultus:

apud eundem,

Tribulus et spina ascendet super altaria eorum 26 , 10:8;

pro quod mala et falsa intrabunt et facient cultum 27 :

[9] apud Esaiam,

In die illo erit altare Jehovae in medio Aegypti, 19:19;

‘altare Jehovae’ pro cultu Domini.

[10] Altare, de quo nunc agitur, quia erat portatile, factum 28 erat ex lignis 29 schittim, et obductum aere, ast altare quod mansurum in suo loco, erat vel ex humo vel ex lapidibus non caesis; altare ex humo erat 30 principale repraesentativum cultus Domini ex bono amoris; ex lapidibus autem non caesis, repraesentativum cultus ex bonis et veris 31 fidei, n. 8935, 8940; altare autem portatile, de quo hic, 32 erat repraesentativum cultus Domini ex bono amoris; ideo erat ex lignis 29 schittim, et obductum aere.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. significat et est

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts Dominus.

5. The Manuscript places this before ex verbis.

6. quam, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

7. The Manuscript inserts id.

8. The Manuscript places this after Domini, .

9. repraesentabat Dominum

10. Ipsum Divinum

11. The Manuscript inserts Dominum.

12. The Manuscript inserts ibi.

13. sanctificant

14. tetigerit

15. et

16. ministrabuntur in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

17. ascendit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

18. The Manuscript inserts et.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The Manuscript inserts Non in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

23. The Manuscript inserts quae.

24. illorum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. vestra, in the Manuscript, the First Latin Edition.

27. ascendent in cultus

28. aedificatum

29. ligno

30. fuit

31. bono et vero

32. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.