Bible

 

Exodus 29

Studie

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1988

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1988. ‘Fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum’: quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione ‘novem’ cum praecedunt ante decem, seu quod idem, ‘nonaginta novem’ ante centum; nam Abram cum ei natus Isacus, erat aetate centum annorum. Qualis sensus internus Verbi est, constare imprimis potest a numeris sicut nominibus; numeri quicumque sunt, in Verbo significant res, sicut etiam nomina, nam nihil usquam in Verbo est in quo non Divinum est, seu quod non internum sensum habet; qui quam remotus sit a sensu litterae, cumprimis inde patet; nomina enim et numeri in caelo nusquam attenduntur, sed illa quae per nomina et numeros significantur; sicut pro exemplo, quoties numerus ‘septem’ occurrit, ilico loco septem, sanctum obvenit angelis, nam ‘septem’ significant sanctum ex eo quod caelestis homo sit septimus dies seu sabbatum, ita quies Domini, n. 84-87, 395, 433, 716, 881 similiter se habet cum reliquis numeris, sicut cum ‘duodecim’, quoties duodecim occurrunt, obvenit angelis idea omnium quae sunt fidei, ex causa quia duodecim tribus [Israelis] illa significabant, n. 577 quod numeri significent res in Verbo, in Parte Prima ostensum videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893.

[2] Similiter se habet cum numero ‘nonaginta 1 novem’, qui quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione ‘centum annorum’, quos habuit Abram cum ei natus [est] Isacus, per quem repraesentatur et significatur Rationalis Homo Domini qui conjunctus Interno Ipsius, hoc est, Divino; ‘centum’ significant 2 idem in Verbo' quod decem, quia ille numerus compositus est a decem in decem multiplicatis, et ‘decem’ significant reliquias, quod in Parte Prima ostensum, n. 576; quid reliquiae apud hominem, videatur n. 468, 530, 561, 660, 1050, et quid reliquiae apud Dominum, n. 1906. Arcana haec non ulterius possunt exponi, sed quisque concludere potest, dum prius sibi notum fecerit quid sunt reliquiae; hodie enim quid sunt, ignoratur: modo hoc sciatur quod reliquiae apud Dominum significent Divina Bona quae Ipse sibi propria potentia comparavit, per quae Humanum Essentiam univit Divinae:

[3] ex his constare potest quid significatur per ‘nonaginta novem’, quae quia praecedunt centum, significant tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali; per ‘Ismaelem’ repraesentatum est primum rationale apud Dominum, quod quale fuit, ostensum satis superque in capite praecedente 16; at per ‘Isacum’ repraesentatur Rationale Domini Divinum, ut in 3 sequentibus constabit. Quod Abram tam diu moratus in terra Canaane, nunc viginti quattuor annis, decem annis antequam natus Ismael, et postea tredecim annis, et nondum ex Sarai uxore habuit filium, sed quod tunc primum promissio facta de filio cum 4 nonaginta novem annorum esset, [et quod filius nasceretur cum esset centum annorum, ] quisque videre potest quod arcanum involvat; arcanum erat quod repraesentaret per illa unionem Divinae Essentiae Domini cum Ipsius Humana, et quidem Ipsius Interni Hominis, Qui Jehovah, cum Ipsius Rationali.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has et.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has a.

4. The Manuscript inserts ex Sarai.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.