Bible

 

Exodus 29

Studie

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10155

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10155. ‘Et cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum’: quod significet perceptivum quod a Domino omne bonum et omne verum, constat ex significatione ‘cognoscere’ quod sit intelligere, credere, et percipere, de qua sequitur; quod sit percipere quod a Domino omne bonum et omne verum, est quia dicitur ‘Jehovah Deus’, et Dominus Jehovah dicitur ex bono, ac Deus ex vero, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167. Quod cognoscere sit intelligere, credere, et percipere, est quia dicitur et de intellectuali hominis et de voluntario ejus; cum solum de intellectuali est intelligere, cum de intellectuali et simul de voluntario est credere, et cum solum de voluntario est percipere; quapropter apud illos qui solum in scientia rei, et inde in cogitatione de ea sunt, cognoscere est intelligere, apud illos autem qui in fide, cognoscere est credere, at apud illos qui in amore sunt cognoscere est percipere;

[2] cum autem cognoscere conjungitur cum intelligere, videre, et credere, tunc 1 cognoscere est percipere, quoniam intelligere, videre, et credere se referunt 2 ad intellectum, proinde ad verum, percipere autem ad voluntatem, proinde ad bonum, ut apud Johannem, Petrus dixit, Nos credidimus et cognovimus quod Tu sis Christus Filius Dei viventis, 6:69:

apud eundem,

Jesus dixit, Operibus credite, ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me, et Ego in Patre, 10:38:

apud eundem,

Jesus dixit, Si cognovistis Me, Patrem Meum cognovistis; et abhinc cognovistis Ipsum, et vidistis Ipsum, 14:7:

apud eundem,

Mittetur Spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt Illum nec cognoscit Illum; vos autem cognoscitis Illum, quia apud vos manet, et in vobis erit, 14:16 [, 17]:

apud Marcum, Jesus locutus est in parabolis ut videntes videant et non cognoscant, 4:11, 12:

apud Jeremiam,

Ut cognoscas et videas quod malum et amarum deserere Jehovam Deum tuum, 2:19:

apud eundem,

De hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et cognoscere Me quod Ego Jehovah, 9:23 [KJV 24]:

apud Hoscheam, Desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, 2:20;

[3] in illis locis ‘cognoscere’ est percipere, et percipere est ex bono, ‘intelligere’ autem 3 et ‘videre’ est ex vero, nam qui in bono seu in amore sunt, intus in se percipiunt quod ita sit, qui autem in vero seu in fide sunt, intus in se vident; quapropter illis qui in caelesti regno Domini sunt, est perceptio quod ita sit, at vero illis qui in regno spirituali Domini sunt, est fides quod ita sit, videantur loca citata n. 9277, tum n. 9992, 9995, 10105, et quid perceptio, n. 125, 371, 483, 495, 503, 521, 536, 597, 607, 1121, 1384, 1387, 1398, 1442, 1919, 2144, 2515, 2831, 3528, 5121, 5145, 5227, 7680, 7977, 8780. Quia ‘cognoscere’ in proprio sensu significat percipere ex bono, ideo quoque dicitur cognoscitur 4 ex corde, Deut. 8:5, ‘ex corde’ enim est ex bono amoris, n. 3883-3896, 7542, 9050, 9300, 5 9495; et 6 ideo facere bonum dicitur cognoscere Jehovam, Jer. 22:16. Inde patet quod per ‘cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum’ significetur perceptivum quod a Domino omne bonum et verum.

Poznámky pod čarou:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. refert

3. The Manuscript inserts credere.

4. cognoscere

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. quoque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.