Bible

 

Exodus 27

Studie

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9784

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9784. ‘In tentorio conventus’: quod significet praesentiam Domini 1 , constat ex eo quod tentorium ideo factum sit ut Dominus ibi conveniret Moschen et Aharonem, ut et filios Israelis, ideo etiam sanctum cultus ibi instituebatur, ut constare potest ex his sequentibus in Exodo 2 ,

Holocaustum jugis facient ad ostium tentorii conventus coram Jehovah, ubi conveniam vos, ad loquendum tecum ibi, 3 et conveniam ibi filios Israelis; et sanctificabitur per gloriam Meam; et sanctificabo tentorium conventus, et altare, et Aharonem, et filios ejus sanctificabo, ut sacerdotio fungantur Mihi, et habitabo in medio filiorum Israelis, 29:42-45;

et quod Dominus ibi convenerit illos, seu praesens fuerit ibi, alibi, Cum absoluta erant omnia, obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit habitaculum, nec potuit Moscheh intrare in tentorium conventus, eo quod habitaret super eo nubes, et gloria Jehovae impleret habitaculum; nubes Jehovae fuit super habitaculo interdiu, et ignis fuit noctu in eo, in oculis omnis domus Israelis, Exod. 40:33-fin. ;

ex his constare potest quod per ‘tentorium conventus’ significetur ubi praesentia Domini; causa quod ita, erat quia tentorium repraesentabat caelum, et caelum est caelum ex praesentia Domini ibi; ideo etiam vocabatur habitaculum Jehovae.

Poznámky pod čarou:

1. Compare Arcana Coelestia 9778

2. in sequentibus hujus Libri Exodi

3. See page ix preliminary note i. The Manuscript has ends here.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.