Bible

 

Exodus 27

Studie

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9778

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9778. Vers. 20, 21. Et tu praecipies filiis Israelis, et accipiant ad te oleum olivae purum, tusum, 1 luminari, ad ascendere faciendum lucernam jugiter. In tentorio conventus ab extra velum, quod super testimonium, ordinabit illud Aharon, et filii ejus, a vespera usque ad mane coram Jehovah; statutum saeculi generationibus illorum a cum filiis Israelis. ‘Et tu praecipies filiis Israelis’ significat Ecclesiae per Verbum a Domino: ‘et accipiant ad te oleum olivae’ significat bonum charitatis et fidei: ‘purum, tusum’ significat inde genuinum et perspicuum: ‘luminari’ significat caelum spirituale: ‘ad ascendere faciendum lucernam jugiter’ significat inde fidem, et per illam a Domino intelligentiam veri et sapientiam boni: ‘in tentorio conventus’ significat ubi praesentia Domini 2 , 3 : ‘ab extra velum quod super testimonium’ significat ubi communicatio et per medium uniens conjunctio cum Domino in caelo intimo: ‘ordinabit illud Aharon et filii ejus’ significat perpetuum influxum a Domino: ‘a vespera usque ad mane coram Jehovah’ significat jugiter in omni statu: ‘statutum saeculi’ significat Divinum ordinem: ‘generationibus illorum a cum filiis Israelis’ significat aeternum regno spirituali.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Compare Arcana Coelestia 9784

3. ubi duo aut tres Ille in medio written above this line

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.