Bible

 

Exodus 27

Studie

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9710

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9710. CAPUT XXVII

1. Et facies altare lignis schittim, quinque cubiti longitudo et quinque cubiti latitudo; quadratum erit altare, et tres cubiti altitudo ejus.

2. Et facies cornua ejus super quattuor angulis ejus; ex illo erunt cornua ejus; et obduces illud aere.

3. Et facies lebetes ejus ad decinerandum illud, et palas, et crateres ejus, et fuscinulas ejus, et forcipes ejus; omnibus vasis ejus facies aes.

4. Et facies ei cribrum, opus retis, aere; et facies super reti quattuor annulos aeris super quattuor extremitatibus ejus.

5. Et dabis illud sub ambitu altaris deorsum; et erit rete usque ad medium altaris.

6. Et facies vectes altari, vectes lignis schittim, et obduces illos aere.

7. Et immittentur vectes ejus in annulos, et erunt vectes super duobus lateribus altaris in portando illud.

8. Cavum tabulatum facies illud, quemadmodum visum tibi in monte, ita facient.

9. Et facies atrium habitaculi ad angulum meridiei ad austrum; tapetes, atrio byssino contexto, centum in cubito longitudo ad angulum unum.

10. Et columnae ejus viginti, et bases earum viginti, aere; unci columnarum et cincturae illorum argento.

11. Et ita ad angulum septentrionis in longitudine; tapetes centum longitudine, et columnae ejus viginti, et bases earum viginti, aere; unci columnarum et cincturae 1 earum argento.

12. Et latitudo atrii ad angulum maris, tapetes quinquaginta cubitorum, columnae illorum decem, et bases harum decem.

13. Et latitudo atrii ad angulum orientis versus ortum, quinquaginta cubiti.

14. Et quindecim cubitorum tapetes alae, columnae illorum tres, et bases harum tres.

15. Et alae alteri quindecim tapetes, columnae illorum tres, et bases harum tres.

16. Et portae atrii tegumentum viginti cubitorum, hyacinthino: et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, opus acupictoris columnae eorum quattuor, et bases harum quattuor.

17. Omnes columnae atrii circumcirca cinctae cincturis argenti, et unci earum argento 2 , et bases earum aere 3 .

18. Longitudo atrii centum in cubito, et latitudo quinquaginta in quinquaginta, et altitudo quinque cubiti, byssino contexto, et bases 4 illorum aere.

19. Et omnibus vasis habitaculi in omni 2 servitio ejus, et omnes paxilli ejus, et omnes paxilli atrii aere.

20. Et tu praecipies filiis Israelis, et accipiant ad te oleum olivae purum, tusum, luminari, ad ascendere faciendum lucernam jugiter.

21. In tentorio conventus 5 ab extra velum, quod super testimonium, ordinabit illud Aharon, et filii ejus, a vespera usque ad mane coram JEHOVAH; statutum saeculi generationibus illorum a cum filiis Israelis.

CONTENTA Agitur in hoc capite in sensu interno de cultu Domini ex bono amoris; is cultus significatur per altare, et describitur in genere per omnia quae altaris.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. argenti, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. aeris, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. See page ix Preliminary note 1. The Manuscript has begins here.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.