Bible

 

Exodus 26

Studie

   

1 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.

2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.

3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.

4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.

5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.

6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.

8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.

9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.

10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.

11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.

12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.

13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.

14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.

15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,

16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.

17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.

18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,

21 quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.

22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,

23 et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.

25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :

28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.

30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :

32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.

33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.

36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.

37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9614

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9614. Vers. 7-14. Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo, undecim aulaea facies illa. Longitudo aulaei unius triginta in cubito, et latitudo quattuor in cubito, aulaeum unum, mensura una undecim aulaeis. Et conjunges quinque aulaea solum, et sex aulaea solum et duplicabis aulaeum sextum e regione facierum tentorii. Et facies quinquaginta loramenta super ora aulaei unius extremi in junctura, et quinquaginta loramenta super ora aulaei juncturae alterius. Et facies ansulas aeri quinquaginta, et induces ansulas in loramenta, et conjunges tentorium ut sit unum. Et redundans superfluum in aulaeis tentorii, dimidium aulae superflui redundare facies super posteriora habitaculi. Et cubitus hinc et cubitus illinc in superfluo in longitudine aulaeorum tentorii erit redundans super lateribus habitaculi hinc et illinc ad tegendum illud. Et facies tegumentum tentorio pellibus arietum rubrorum, et tegumentum pellibus melium desuper. Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo significat externum caeli quod ex veris quae ex bono externo caelesti: ‘undecim aulaea facies illa’ significat omnia vera ex quibus: ‘longitudo aulaei unius triginta in cubito’ significat plenum veri ex bono: ‘et latitudo quattuor in cubito’ significat conjugium veri cum bono: ‘aulaeum unum’ significat ita singulis veris: ‘mensura una undecim aulaeis’ significat statum rei similem: ‘et conjunges quinque aulaea solum, et sex aulaea solum’ significat communicationem veri cum bono et boni cum vero constantem: ‘et duplicabis aulaeum sextum e regione facierum tentorii’ significat communicationem omnium illius caeli cum extremis ibi, et influxum inde in caelum ultimum: ‘et facies quinquaginta loramenta super ora aulaei unius extremi in junctura’ significat plenariam conjunctionem unius sphaerae cum altera: ‘et quinquaginta loramenta super ora aulaei juncturae alterius’ significat similiter reciproce: ‘et facies ansulas aeris quinquaginta’ significat plenariam facultatem conjunctionis a bono externo: ‘et induces ansulas in loramenta’ significat modum conjunctionis: ‘et conjunges tentorium, ut 1 sit unum’ significat externum caeli ita prorsus unum: ‘et redundans superfluum in aulaeis tentorii’ significat procedens: ‘dimidium aulaei superflui redundare facies super posteriora habitaculi’ significat ad ultimum illius caeli: ‘et cubitus hinc et cubitus illinc in superfluo in longitudine aulaeorum tentorii erit redundans super lateribus habitaculi hinc et illinc ad tegendum illud’ significat modum quo ultimum illud procedit a bono ut caelum tutum reddatur: ‘et facies tegumentum tentorio’ significat caeli illius ambitum: ‘pellibus arietum rubrorum’ significat externa vera ex bono 2 : ‘et tegumentum pellibus melium desuper’ significat extra ‘illum’ ex bono externo 3 .

Poznámky pod čarou:

1. et in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 9471

3. illa, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.