Bible

 

Exodus 26

Studie

   

1 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.

2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.

3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.

4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.

5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.

6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.

8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.

9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.

10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.

11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.

12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.

13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.

14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.

15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,

16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.

17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.

18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,

21 quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.

22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,

23 et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.

25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :

28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.

30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :

32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.

33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.

36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.

37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10129

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10129. ‘Et erit altare sanctum sanctorum’: quod significet regnum caeleste, ubi Dominus in bono amoris est praesens, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 9964, hic quoad Divinum Bonum in caelo et in Ecclesia, n. 10123, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum caeleste, seu bonum amoris a Domino; quod sit regnum caeleste, quod hic per ‘altare’, et bonum ibi quod per ‘sanctum sanctorum’ significetur, est quia in illo regno recipitur bonum amoris a Domino in Dominum, quod est bonum caeleste 1 ; sunt enim duo regna in quae caeli distincti sunt, regnum caeleste et regnum spirituale; in regno caelesti recipitur bonum amoris a Domino in Dominum et in regno spirituali recipitur bonum charitatis erga proximum a Domino, videantur citata n. 9277, et n. 9680, 10068;

[2] per ‘altare’ repraesentatur regnum caeleste, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono amoris est praesens, et per ‘tentorium conventus extra velum’ repraesentatur regnum spirituale, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono charitatis erga proximum est praesens; bonum regni spiritualis seu bonum spirituale vocatur sanctum, at bonum regni caelestis seu bonum caeleste vocatur sanctum sanctorum; quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, dicatur sanctum sanctorum, est quia Dominus per id bonum immediate influit in caelos, at per 2 bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, mediate per illud, videatur n. 9473, 9683, 9873, 9992, 10005. Dicitur influere, quia Dominus est supra caelos 3 et inde influit, n. 10106, est tamen usque ut praesens in caelis.

[3] Quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, intelligatur per ‘sanctum sanctorum’, constat ex locis in Verbo ubi ‘sanctum sanctorum’ dicitur, ut apud Moschen, Distinguet 4 vobis velum inter sanctum et inter sanctum sanctorum; et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum, Exod. 26:33, 34;

inde patet quod sanctum dicatur id tentorii quod extra velum erat, ac sanctum sanctorum quod intra velum; quod tentorium seu habitaculum extra velum repraesentaverit regnum spirituale Domini, seu medium caelum, ac quod tentorium seu habitaculum intra velum repraesentaverit regnum caeleste Domini, seu intimum caelum, videatur n. 9457, 9481, 9485, 10001, 10025; vocatur etiam id tentorii quod intra velum sanctuarium sanctitatis, Lev. 16:33. Quia per arcam, in qua testimonium, et super qua propitiatorium 5 , repraesentabatur intimum caelum, ubi bonum caeleste regnat, ideo adytum templi, ubi arca foederis, etiam dicitur sanctum sanctorum, 1 Reg. 6:16, 8:6 6 .

[4] Panis et minhah, quia significabant bonum amoris a Domino in Dominum 7 , quod est bonum caeleste, etiam dicuntur ‘sanctum sanctorum’, apud Moschen, Panis facierum seu propositionis ab Aharone et filiis ejus comedetur in loco sancto, quia sanctum sanctorum ille de ignitis Jehovae, Lev. 24:9;

quod ‘panis facierum’ seu propositionis significet bonum caeleste 8 , videatur n. 9545 apud eundem,

Residuum de minhah erit Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum de ignitis Jehovae, Lev. 2:3, 10;

quod ‘minhah’, quae erat panis azymus, placentae 9 , et lagana azyma mixta oleo, sint bonum caeleste seu bonum amoris, videatur n. 4581, 9992, 10079, et quod ‘ignitum Jehovae’ sit Divinus Amor, n. 10055:

[5] apud eundem,

Omnis minhah, sacrificium peccati et sacrificium reatus, quod 10 Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum Jehovae, Num. 18:9, 10 11 ;

quod etiam illa dicta fuerint ‘sanctum sanctorum’, erat causa quia sacrificia illa significabant purificationem a malis, et omnis purificatio a malis fit in statu boni innocentiae, quod bonum etiam est bonum caeleste; quapropter in sacrificiis peccati et reatus 12 offerebantur agnae vel agni, aut arietes, aut juvenci, aut turtures, ut constat ex Lev. iv et v, et per illa animalia id bonum significatur; quod per agnos, videatur n. 3994, 3519, 7840, quod per arietes, n. 10042, quod per juvencos, n. 9391, quod per turtures, patet a locis in Verbo ubi nominantur, quod purificatio a malis ac regeneratio fiat in statu innocentiae, n. 10021; ideo dicuntur illa sacrificia sanctum sanctorum etiam Lev. 6:18 [KJV 25], 7:6, 10:17, 14:13:

apud eundem,

Minhah comedetur juxta altare, quia sanctum sanctorum illa, Lev. 10:12.

[6] Quod altare holocausti repraesentaret Dominum quoad bonum amoris 13 , ac receptivum ab angelis et hominibus, supra ostensum est; ideo de eo dicitur ita apud Moschen, Unges altare holocausti, et omnia vasa ejus, labrum ejus, et basin ejus, et sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. 30:[28, ] 29.

[7] Suffimentum, de quo dabatur ante testimonium in tentorio conventus, etiam dicitur sanctum sanctorum, Exod. 30:36, quia significabat bonum caeleste in ultimis, et quoque 14 quae procedunt ex illo bono 15 , n. 9475 apud Ezechielem,

Haec lex domus, super capite montis omnis terminus ejus circumcirca, sanctum sanctorum, 43:12;

quod ‘domus 16 cum termino circum illam’ dicatur sanctum sanctorum, est quia per ‘domum Dei’ significantur regnum caeleste, ac in supremo sensu Dominus quoad bonum amoris, n. 3720; inde etiam dicitur ‘super capite montis’, nam per ‘caput montis’ simile significatur, n. 6435, 9422, 9434:

[8] apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum et super urbem sanctam, 17 ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24;

ibi de Adventu Domini, qui solus Unctus Jehovae est, ac solus Sanctus, et quoque quoad Humanum Suum est Divinum Bonum Divini Amoris, ita sanctum sanctorum; quod Dominus quoad Divinum Humanum solus sit Unctus Jehovae, videatur n. 9954, et quod solus Sanctus, n. 9229, et quod sit Divinum Bonum Divini Amoris, citata n. 9199 fin. ;

[9] quod bonum caeleste sit sanctum sanctorum, at bonum spirituale sanctum, est quia bonum caeleste est bonum intimum, ideo quoque id bonum est bonum intimi caeli, at 18 bonum spirituale est bonum inde procedens, et ideo est bonum medii caeli, et hoc bonum tantum est bonum, et inde tantum est sanctum, quantum in se habet bonum caeleste, influit enim hoc in illud, et concipit illud, et gignit illud sicut pater filium; per bonum caeleste intelligitur bonum amoris a Domino in Dominum, et per bonum spirituale intelligitur bonum charitatis erga proximum a Domino;

[10] ipsum bonum amoris in Dominum a Domino; est sanctum sanctorum, quia Dominus per id Se immediate conjungit, at bonum charitatis erga proximum est sanctum, quia Dominus per id Se mediate conjungit, et tantum conjungit, quantum in se habet bonum amoris a Domino 19 . Est bonum amoris in Dominum a Domino in omni bono charitatis quod genuinum est, et quoque in omni bono fidei quod genuinum, nam influit a Domino; nemo enim potest amare proximum, et ex amore ei facere bonum ex se sed ex Domino, et nemo potest credere in Deum ex se sed 20 ex Domino; idcirco cum agnoscitur Dominus et amatur proximus, tunc Dominus est in amore erga proximum, utcumque homo id nescit; hoc quoque intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,

21 Respondebunt 22 justi, Domine, quando Te vidimus esurientem, et nutrivimus Te, aut sitientem et potavimus Te? quando vidimus Te aegrotum et in custodia et venimus ad Te? sed Rex dicet illis, Amen dico vobis, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis Mihi fecistis, 25:37-40 23 ; inde patet quod Dominus sit in bono charitatis, ac sit bonum illud, etiam nescientibus illis qui in eo bono sunt; per ‘fratres’ in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, et in sensu abstracto a persona ‘fratres Domini’ sunt ipsa bona charitatis, videantur 24 n. 5063-5071.

Poznámky pod čarou:

1. coeleste quod est bonum amoris a Domino in Dominum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts, est enim Sol coeli, .

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts ibi.

6. ubi (deletes)conjunctio Domini per bonum amoris; bonum coeleste quod est bonum amoris conjungit, at bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximumet verumfidei, tantum conjungunt, quantum ex bono coelesti seu ex bono amoris habent. In libro I Regum, Salomo aedificavit adytum, ubi arca foederis, ut esset Sanctum Sanctorum, 6:16, 8:6;

adytum in Templo, ubi arca foederis, repraesentabat idem cum intimo Tentorii, inde etiam id vocatur Sanctum sanctorum

7. Domino

8. significaret Dominum quoad bonum coeleste, seu quod idem, significet bonum amoris a Domino in Dominum

9. The Manuscript inserts azymae.

10. The Manuscript inserts inde.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. sacrificia illa

13. coeleste bonum

14. talia

15. bono amoris

16. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. ac

19. in Ipsum

20. nisi

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. Omitted in the Manuscript, but in the margin Swedenborg wrote justi respondebunt, dicentes etiam

23. 40

24. et sit bonum charitatis, etiam illis nescientibus quod ita sit qui in illo bono sunt, per fratres in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, seuinsensu abstracto a personis, qualis est sensus Verbi in coelis, per fratres intelliguntur bona charitatis, quae Domini quia ab Ipso, ita quae Dominus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.