Bible

 

Exodus 24

Studie

   

1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.

2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.

3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.

4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.

7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :

10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.

11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.

13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,

14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.

15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.

17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.

18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9526

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9526. Vers. 23-30. Et facies mensam lignorum schittim, duo cubiti longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus, et cubitus et dimidius altitudo ejus. Et obduces illam auro puro, et facies ei limbum auri circumcirca. Et facies ei clausuram palmi circumcirca; et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca. Et facies ei quattuor annulos auri, et dabis annulos super quattuor angulos qui quattuor pedibus ejus. E regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus ad portandum mensam. Et facies vectes 1 lignis schittim, et obduces illos auro, et portabitur illis mensa. Et facies scutulas ejus, et acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integetur; auro puro facies illa. Et dabis super mensam panem facierum ad facies Meas jugiter. ‘Et facies mensam’ significat receptaculum caelestium quae boni amoris: ‘lignorum schittim’ significat ex misericordia: ‘duo cubiti longitudo ejus’ significat omne quoad conjunctionem cum bono: ‘et cubitus latitudo ejus’ significat aliquid quoad conjunctionem cum vero: ‘et cubitus et dimidius altitudo ejus’ significat plenum quoad gradus: et obduces illam auro puro significat repraesentativum boni illius ex misericordia: ‘et facies ei limbum auri circumcirca’ significat 2 sphaeram boni ex Divino Bono Domini: ‘et facies ei clausuram palmi circumcirca’ significat conjunctionem ibi cum vero a Divino: ‘et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca’ significat sphaerae Divini Boni terminationem: ‘et facies ei quattuor annulos auri’ significat receptaculum ultimum conjugii caelestis, quod Divini Boni cum Divino Vero: ‘et dabis annulos super quattuor angulos ejus’ significat 3 unde firmitudo: 'qui quattuor pedibus ejus' significat in sphaera naturali: ‘e regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus’ significat potentiam inde: ‘ad portandum mensam’ significat ad existentiam et subsistentiam: ‘et facies vectes lignis schittim’ significat potentiam veri ex bono: ‘et obduces illos auro’ significat repraesentativum boni: ‘et portabitur illis mensa’ significat inde consistentia: ‘et facies scutulas ejus, acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integetur’ significat cognitiones boni et veri caelestis: ‘auro puro facies illa’ significat quod ex bono: 4 ‘et dabis super mensam panem facierum’ significat ibi Dominum quoad bonum caeleste: ‘ad facies Meas jugiter’ significat sic praesentiam Domini cum pace et [cum] gaudio caelesti ex misericordia.

Poznámky pod čarou:

1. lignorum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. Compare Arcana Coelestia 9533

3. inde firmitudinem, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The Manuscript inserts Levit. 24:5, 6, 7, Num. 4:7, 8 compare Arcana Coelestia 9544

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.