Bible

 

Exodus 24

Studie

   

1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.

2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.

3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.

4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.

7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :

10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.

11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.

13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,

14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.

15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.

17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.

18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9484

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9484. Vers. 10-16. Et faciant arcam lignorum schittim, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, ac cubitus et dimidius latitudo ejus, ac cubitus et dimidius altidudo ejus. Et obduces illam auro puro, ab intra et ab extra obduces illam; et facies super illam limbum auri circumcirca Et fundes ei quattuor annulos auri, et dabis super quattuor angulos ejus et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero. Et facies vectes lignorum schittim, et obduces illos auro. Et induces vectes in annulos super lateribus arcae, ad portandum arcam in illis. In annulis arcae erunt vectes, 1 non removebuntur ab ea. Et dabis ad arcam testimonium, quod dabo ad te. ‘Et faciant arcam’ significat intimum caelum: ‘lignorum schittim’ significat justitiam: ‘duo cubiti et dimidius longitudo ejus’ significat omne quoad bonum: ‘ac cubitus et dimidius latitudo ejus’ significat plenum quoad verum: ‘ac cubitus et dimidius altitudo ejus’ significat plenum quoad gradus: et obduces illam auro puro, significat omnia illa fundanda super bono: ‘ab intra et ab extra obduces illam’ significat ubivis: ‘et facies super illam limbum auri circumcirca’ significat terminationem ex bono ne adeantur et laedantur a malis: ‘et fundes ei quattuor annulos auri’ significat Divinum Verum conjunctum Divino Bono, quae undequavis circum: ‘et dabis super quattuor angulos ejus’ significat firmitudinem: ‘et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero’ significat conjugium veri cum bono ac boni cum vero: ‘et facies vectes lignorum schittim’ significat potentiam inde: ‘et obduces illos auro’ significat bonum undequaque: 2 et induces vectes in annulos' significat potentiam sphaerae Divinae: ‘super lateribus arcae’ significat in ultimis: ‘ad portandum arcam in illis’ significat ita caeli 3 existentiam et subsistentiam: ‘in annulis arcae erunt vectes’ significat quod potentia consistet ex Divina sphaera boni et veri: ‘non removebuntur ab ea’ significat in perpetuum absque mutatione: ‘et dabis ad arcam testimonium’ significat Divinum Verum, quod est Dominus in caelo: ‘quod dabo ad te’ significat ejus repraesentativum.

Poznámky pod čarou:

1. nec, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript inserts 1 Reg. 8:7, 8 compare Arcana Coelestia 9502

3. Compare Arcana Coelestia 95

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.